Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Alessandro IV

alessandro IV: Pacis vestrae (1255)

Immagine di papa Alessandro IV

Papa Alessandro IV

 

 

PACIS VESTRAE

[13 Agosto 1255]

 

 

Litterae Apostolicae quae nominatim et expressis verbis Ordinem OSA continent, solummodo validae sunt; aliae subreptae indicantur.

 

 

 

Dilectis filiis ... Priori Generali et universis prioribus atque fratribus Eremitarum Ord. B. Augustini. Pacis vestrae quaerentes etc. (secundum formularium). Cum igitur vix credatur ab iis, qui contra vos litteras impetrant vestris Ordinis titulis sine malitia subticeri, Nos et illorum obviare fraudibus et vestram innocentiam favorabiliter confovere volentes, auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut nequeatis universaliter seu singulariter super aliquibus negotiis per Apostolicae Sedis litteras conveniri, quae de Ordine vestro specialem non fecerint mentionem. Nulli ergo omnino etc. Datum Anagniae Id. Augusti, Pont. nostri anno primo.

 

 

 

Bibliografia

BOUREL-COULON, Les registres d'Alexandre IV, Paris 1898-1959, 710; Bibl. Ang. cod. 1314, f. 8