Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Gregorio IX

Gregorio IX: CUM A NOBIS PETITUR (1228)

Immagine di papa Gregorio IX

Papa Gregorio IX

 

 

CUM A NOBIS PETITUR

[3 Febbraio 1228]

 

 

Confirmatio sub protectione B. Petri suscipiendi nemus et eremum Sylvae Lacus, Senensis Dioecesis.

 

 

 

Dilectis filiis priori et fratribus eremi, sitae in Sylva de Lacu, Salutem etc. Cum a Nobis petitur quod iustum est et honestum tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis, quae in praesentiarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis, praestante Domino, poterit adipisci, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus; specialiter autem nemus, iura, ipsam eremum, possessiones et alia bona vestra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem eremo auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. Datum Laterani III Nonas Februarii, Pontificatus nostri anno primo.

 

 

 

Bibliografia

X. X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254),

B. A., cod. 1390, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254),

B. A., cod. 1390, 1. 7.