Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Innocenzo III

INNOCENZO III: ex Tuarum (1209)

Immagine di papa Innocenzo III con san Francesco

Papa Innocenzo III e san Francesco

 

 

EX TUARUM

[3 aprile 1209]

 

 

Archiepiscopus Mediolanensis non debet fere 100 Pauperes Catholicos, sub conditione restitutionis alicuius possessionis antea ab maculam haeresiae a gubernio civitatis, occupatae reconciliare unitati Ecclesiae. 

 

 

 

Venerabili fratri Archiepiscopo, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali, et dilectis filiis capituli Mediolanensis, Salutem etc. Ex tuarum, frater Archiepiscope, tenore accepimus litterarum, quod cum dilectus filius Durandus de Osca et quidam alii socii eius. qui Pauperes Catholici nuncupantur, ad te cum nostris litteris accessissent, eos benignitate debita suscepisti et quod pro illis tuae fraternitati mandavimus, satagens pro viribus adimplere, quosdam de societate ipsorum in Italia commorantes iuxta formam, qua idem Durandus reconciliatus fuerat coram Nobis, reconciliasti ecclesiasticae unitati. Idem quoque Durandus et socii eius suis Nobis litteris intimarunt, quod, reconciliatis Ecclesiae per te dictis fratribus, eorumdem quidem alii fere centum reconciliari volebant, dummodo quoddam pratum, quod Commune Mediolanense ipsis olim concesserat, in quo sua schola constructa consueverant convenire ac exhortari fratres ad invicem et amicos, quam bonae memoriae... praedecessor tuus destrui fecerat, dum essent excommunicationis vinculo innodati, et nunc iterum est erecta, ipsis concedere velles, ut ad exhortationem mutuam faciendam fratribus et amicis libere valeant convenire. Unde Nobis humiliter supplicarunt, ut pratum praedictum eisdem faceremus concedi ad proponendum in schola praedicta more solito verbum Dei. Cum igitur non propter res mundanas sed propter aeternam mercedem reconciliari debeant ecclesiasticae unitati, cum nullus salvari valeat extra arcam, petitionem huiusmodi non duximus approbandam, cum in reconciliatione ipsorum conditio non debeat huiusmodi adhiberi. Quocirca discretioni vestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus si propriae salutis intuitu Deo et Ecclesiae reconciliari voluerint, eos iuxta formam, qua reconciliatus in praesentia nostra Durandus exstitit supradictus et quam tibi, frater archiepiscope. per alias litteras nostras expressimus, ipsos in Ecclesiae gremium recipere mansuetudine debita satagatis. Et si demum secundum datam vobis a Deo prudentiam tam ecclesiasticae honestati quam eorum saluti videritis expedire, pratum praedictum seu alium locum idoneum, in quo ad exhortandum se ipsos et amicos eorum cum timore Domini valeant convenire, concedatis eisdem sine gravi scandalo aliorum, quoniam aliter est conversis quam cum perversis agendum. Datum Laterani III Nonas Aprilis, Pontificatus nostri anno duodecimo.

 

 

 

Bibliografia

X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254) B. A., cod. 1390, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus