Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Innocenzo IV

Innocenzo IV: Sicut petitio vestra (1244)

Immagine di papa Innocenzo IV

Papa Innocenzo IV a Lione

 

 

SICUT PETITIO VESTRA

[12 Aprile 1244]

 

 

Eremitae OSA S. Jacobi Montismorillionis eremum (S. Bartholomaei?) Montis Vurni, postquam a monachis S. Mariae de Gloria, Anagniae dioecesis, derelictum fuit, reprendere possunt, quia antea a fratribus S. Jacobi eis concessa fuit.

 

 

 

Dilectis filiis Priori et fratribus eremi S. Jacobi de Morillone Ordinis S. Augustini, Lucanae dioecesis, Salutem etc. Sicut petitio vestra Nobis exhibita continebat, cum vos olim quendam locum in Monte Vurni ad vos spectantem quibusdam monachis Florensis Ordinis nomine... Abbatis et conventus monasterii S. Mariae de Gloria eiusdem Florensis Ordinis, Anagniensis dioecesis, pro construendo inibi monasterio dicti Ordinis duxeritis liberaliter concedendum et tandem eisdem monachis a prosecutione operis quod ibidem incoeperunt, desistentibus et loco ipso pro derelicto per decennium et amplius remanente, vos eundem de ipsorum manibus redemeritis, data cuidam procuratori eorum habenti ad hoc mandatum sufficiente quadam pecuniae quantitate, ita tamen quod propter hoc monasterio de Colli praefati Florensis Ordinis, Lucanae dioecesis, ad eosdem abbatem et conventum spectanti dimidiam libram cerae annis singulis persolvatis, prout in instrumento publico confecto exinde dicitur contineri. Nos vestris supplicationibus benignum impertientes assensum ac supplentes si quis in hoc esse defectus de nostrae plenitudine potestatis, quod inter vos et supradictos monachos factum esse in hac parte auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Non obstante si forte aliquo tempore ipse locus eidem Florensi Ordini sunt per Sedem Apostolicam confirmatus et quod abbatis et conventus Florensis consensus super praemissis non extitit requisitus. Nulli ergo etc.

Datum Laterani II Idus Aprilis Pont. nostri anno primo.

 

 

 

Bibliografia

E. BERGER, Les registres d'Innocent IV, Paris 1884, 609;

Archivio Secreto Vaticano, Registri Vaticani 21 f. 96 (608)