Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Innocenzo IV

Innocenzo IV: Honestis petentium (1247)

Immagine di papa Innocenzo IV

Papa Innocenzo IV a Lione

 

 

HONESTIS PETENTIUM

[10 Aprile 1247]

 

 

Pauperes Catholici in divinis officiis modum Romanum sequi possunt non obstante quod Mediolani congregati sunt.

 

 

 

Priori et fratribus domus et Ordinis S. Augustini Mediolanensis, Pauperibus Catholicis nuncupatis, Salutem etc. Honestis petentium desideriis libenter annuimus et ut optatum consequantur effectum favorem apostolicum impertimur. Ex parte siquidem vestra fuit Nobis humiliter supplicatum, ut, cum de diversis mundi partibus in unum ad Dei obsequium congregati, psallere Domino in divinis officiis secundum modum et institutiomem B. Ambrosii, prout Mediolanensis clerus utitur, nesciatis, psallendi secundum modum et ordinationem B. Gregorii, quibus utitur Ecclesia generalis, vobis de benignitate Sedis Apostolicae licentiam largiremur. Nos igitur vestris in hac parte desideriis benignum impertientes assensum vobis auctoritate praesentium licentiam concedimus postulatam. Nulli ergo etc. Datum Lugduni IV Idus Aprilis, Pontificatus anno quarto.

 

 

 

Bibliografia

E. BERGER, Les registres d'Innocent IV, Paris 1884 2539