Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Innocenzo IV

Innocenzo IV: Devotionis augmentum (1250)

Immagine di papa Innocenzo IV

Papa Innocenzo IV a Lione

 

 

DEVOTIONIS AUGMENTUM

[20 Settembre 1250]

 

 

Eremitae S. Eucharistiam in locis et oratoriis conservare possunt et ibi S. Missam et alia divina officia celebare, omni iure parochiali scilicet circa oblationes et decimas etc. parochialibus ecclesiis reservato.

 

 

 

Dilectis filiis Priori et fratribus Eremitis Ord. S. Augustini, Salutem etc. Devotionis augmentum vobis (Deo propitio) provenire confidimus, si super iis quae pie cupitis, Nos benignos ad gratiam habeatis. Hinc est, quod Nos humilitatis vestrae precibus inclinati auctoritate vobis praesentium indulgemus, ut in locis et oratoriis vestris cum viatico altari possitis Missarum solemnia et alia divina officia celebare, omni parochiali iure parochialibus ecclesiis reservato. Et ne de iure huiusmodi possit aliqua quaestio suboriri, illud circa oblationes, decimas et primitias intelligimus, quae a laicis solent ecclesiasticis exhiberi, quibus defraudari nolumus parochiales ecclesias occasione indulgentiae supradictae. Nulli ergo omnino etc. Datum Lugduni XII Kal. Octobris Pont. nostri anno octavo.

 

 

 

Bibliografia

LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660) (inserta), 27

L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 442

A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum 14060

X. SCHIER, Antiqua Romanorum Pontificum diplomata pro fratribus Eremitis Ordinis S. Augustini a Clemente III (1190) usque ad Innocentium IV (1254),

B. A., cod. 1390 f. 17

E. BERGER, Les registres d'Innocent IV, Paris 1884, 4832