Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Monasticon

Nicola Crusenio: Monasticon

Agostino e i suoi monaci dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della CittÓ di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 Ŕ firmato da A. di Lorenzo

Agostino e i suoi frati

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della CittÓ di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 Ŕ firmato da A. di Lorenzo

 

 

CAPUT. XX

De Bonaventura Patavino, XVIII Generali

 

 

 

 

Patribus in unum Congregatis Veronae, Prior Generalis constituitur P. Bonaventura Patavinus, qui una cum fratre uterino Bonsemblantes Augustinianum Ordinem professus, litterarum studiis, bonis moribus ac virtutibus singulare praebuit exemplum, ita ut de ipsis loquens Petrarcha exclamet: Feiix Patavium, ubi geniti estis et enutriti, etc., ac alio loco de Bonsemblantes Fratre Bonaventurae inquit: Qualem proh dolor! virum, quod Sydus! Hunc eumdem multis encomiis extollit Jordanus tanquam Ordinis oraculum, quale etiam sese praestitisset nisi immatura morte fuisset praeventus. Similibus si non majoribus encomiis Petrarcha P. Ludovicum Marsilium Florentinum extollit, qui Ordini Augustiniano ac patriae maximo cum fructu ac honore profuit, non solum turbatissimis temporibus sedando magnorum virorum animos, sed plures in sequentia saecula efformando, quorum operam non parum ista Respublica sensit, cum dudum ac multum apud Nicolaum Nicol˛, Joannem Laurentii, Robertum Rossi aliosque doctrinis ac consiliis profecit, quos in disciplina sua Ludovicus educarat, unde etiam in grati animi signum Ludovicum honorifice aluerunt vita durante, ac post obitum communibus expensisis Cathedrali Ecclesia eumdem sepeliri mandarunt, atque epitaphium tale erexerunt: Florentina civitas ob singularem eloquentiam clarissimi viri Magni Luissii de Marsiliis, sepulchrum ei publico sumptu faciendum statuit.

Anno MCCCLXXVIII obiit Petrus Ammalius, Sacrista etc. illique in officiis succedit Petrus Apamiensis, montis Falerii postea Episcopus creatus. Fr. Hinco ordinatur Coadjutor Archiepiscopi Pragensis et Episcopus Laedimiriensis, notaturque inter presentes consecrationi Ecclesiae S. Thomae, pro cujus beneficio emit villam Lithumistianam. Extabant etiam tunc in Italia Magistri, Joannes Evangelista Veronensis, et Simon Bononiensis; uterque scriptis clarus ac virtutibus insignitus, gravissimis Ecclesiae difficultatibus frecuenter adhibitus, praeclare sese gessit. Cum jam ab aliquot annis in Hispaniis coepisset Ordo S. Hieronymi, primum anno MCCCLXXX in Italia a B. Petro Gambacurta, Pisano, sub Regula S. Augustini, diversis tamen Constitutionibus etiam ab Hispanis, fundatus fuit; moranturque Romae ad S. Onuphrium, obtinuerunt postea Ecclesiam S. Clementis in urbe, ac in Italia facile XX Monasteria, praeter alia Congregationis Fesulanae. Quartum revertor ad Angliae viros, inter quos meritis, doctrina ac sanctitate non infimi fuere Thomas Eduarston, Leonello Clarentiae Duci a Confessionibus, ac postea Archiepiscopus Oxonii, Thomas Winterton, Joannes Langham, Simon Tothaii, Wiclephi hostes acerrimi, uti etiam Joannes Usaldebii et Rogerius Tuuiforde, qui omnes Concilio nationali Stransfordiae contra Wiclephi errores interfuere, multaque edidere.

Prae caeteris tamen eminebat Robertus Waldebii, qui cum litteratorum antesignanus haberetur, ad Episcopatum Adurensem fuit promotus ac postea anno MCCCLXXXVII ad Archiepiscopatum Dublinensem in Hibernia, a quo rursus Anno MCCCXCV revocatur in Angliam ad Episcopatum Cicestrensem, ac tandem anno sequenti etiam invitus evocatur ad Archiepiscopatum Eboracensem; cumque jam senio confectus maximo cum fructu quadriennio rexit, Pater Patriae et Dux Cleri saepius nuncupatus.

Anno MCCCLXXXV Generalis cum plures legationes pro Ecclesia Dei obiisset, ac schismatum tumultibus sedandis non parvam operam adhibuisset, ab Urbano VI S. R. E. tit. S. Caeciliae Cardinalis creatur; sedatisque aliquantulum dissidiis Ecclesiae, rursus haberi coeperunt comitia Generalia octennio integro intermissa, quae indicta sunt Strigonium.