Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Index Additamentorum

INDEX ADDITAMENTORUM AD CRUSENII MONASTICON

Agostino parte da Cartagine per Roma: immagine dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della CittÓ di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 Ŕ firmato da A. di Lorenzo

Agostino parte da Cartagine per Roma

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della CittÓ di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 Ŕ firmato da A. di Lorenzo

 

 

LI

DE EPISCOPIS ORDINIS EREM. S. P. AUGUSTINI AB AN. 1400 AD 1450

 

 

 

 

Fr. Adam Paim, Hibernus, sacrae Theologiae Lector Oxoniensis, an. 1414 die 26 Augusti, inauguratus fuit Episcopus Cluani (di Cloyne) in Hibernia. Rexit illam Ecclesiam usque ad an. 1430, quo ex hac vita migrasse videtur.

Fr. Alphonsus Toletanus, Hispanus, Montis-Pessuli in Gallia sacrae Theologiae Doctor, die 26 Julii an. 1437 eligitur Episcopus Turgmensis in provincia Tarsensi, concessa illi facultate exercendi pontificalia in dioecesi et civitate Magalonensi in Gallia Narbonensi. Hanc notitiam deprompsit ex libro provisionum ab an. 1433 ad 1441, fol. 37, in Archivio Vaticano adm. Rev. P. Fr. Michael Costello Dominicanus Hibernus. Noster Alphonsus nominatur etiam ab Herrera tom. I, pag. 40, ubi tamen Episcopatus titulus reticetur.

Fr. Alvarus Denoyros S. Theologiae professor praeficitur Ecclesiae Sancti Abrae, vacanti per obitum Gomecii an. 1434 die 2 Septembris. Ex relatione a praefato P. Fr. Michaele Costello excerpta e Bullario Eugenii IV an. ejusdem Pontificatus IV. In libro autem provisionum ab an. 1433 ab 1441 dicitur Episcopus Vasilabrae, et in margine Vallisabrae, qui postremus titulus etiam a nostrate Herrera tom. I, pag. 40, usurpatur. Operae pretium duco hic animadvertere quod non omnia Ecclesiarum antiquarum nomina ecclesiasticis scriptoribus innotescunt.

Fr. Andreas de Moriconi, Amerinus, quem alii vocant de Moriconobus, vel Mericani vir magnae virtutis, et multae doctrinae a Bonifacio IX an. 1399 eligitur patriae Episcopus (di Amelia) quam ecclesiam rexisse videtur usque ad annum 1426.

Fr. Angelus Scardeoni, alias Erasmi, Viterbiensis sacrae Theologiae Magister, ab Innocentio VII die 8 Martii an. 1400 ad Episcopatum Aequilinum in Venetis Estuariis sublimatus fuit, unde postea, anno scilicet 1425, die 19 Januarii Tudertum transfertur. Hic Praesul suisa adhortationibus Tudertinum populum ad debitam Apostolicae Sedi obedientiam reduxit, quibusdam expulsis tyrannis, qui illam civitatem violenter occupaverant. Ad alteram vitam transivit an. 1429.

Fr. Antonius de S. Cantiano, Patavinus, a Bonifacio IX die 5 Octobris an. 1396 eligitur Episcopus Dionysiopolitanus (di Varna in Bulgaria), fuitque Patavini Episcopi coadjutor ab anno 1409 ad 1424.

Fr. Antonius de Metis, alias Ferrier, Gallus sacrae Theologiae Lector, cum esset Elisabethae uxoris Renati Neapolis Regis confessarius, et S. Joannis ad Carbonariam visitator generalis an. 1437, die 16 Feb. eligitur Episcopus S. Agathae Gothorum in Terra Laboris, unde an. 1440, die 2 Aprilis ad Archiepiscopatum Surrenti translatus fuit. Postquam autem Neapolitanum Regnum a Gallis ad Hispanos transivit, Antonius noster Italiam relinquens Arausicanum Episcopatum (di Orange) in Provincia obtinuit. Illam dioecesim rexit usque ad an. 1448. Vide Herreram torn. I, pag. 40, et Elssium pag. 75; nam aliis scriptoribus nostratis Antonii Augustiniana professio ignota fuit. Hic noster Antonius apud Ughellum dicitur Bretonus, sed siletur illius Augustiniana professio. Verum tom. 6, columna 614 ex Lucentio refert illum fuisse ex aliquo Ordine Regolari eo quia in actibus consistorialibus habetur notula Fr. ejus nomini apposita. In schedula mihi tradita a saepe laudato P. Michaele Costello habetur: Antonius Bertini (sic) Ordinis Fratrum Heremitarum Sancti Augustini praeficitur Ecclesiae Sanctae Agathae, vacanti per translationem Josue ad Ecclesiam Tropeensem. Ex Bulla Eugenii IV data Bononiae VI Kalend. Sept. an. MCCCCXXXVI, Pontif. anno VI.

Fr. Arnoldus de Carcassone, Gallus, an. 1439 renuntiatur Episcopus: Bodonae in Epiro.

Fr. Augustinus Campelli de Leonissa, S. Theologiae Mag. quippe qui pro Apostolica Sede plures utiliter labores sustinuerat, ab Eugenio IV an. 1435; die 14 Feb. infula Episcopali Ecclesiae Bovensis (in Calabria) remuneratus fuit. Accepta tamen Episcopali consecratione obiit Romae eodem anno 1435 die 22 Augusti.

Fr. Augustinus an. 1405 evectus fuit ad Episcopatum Eporediae (d’Ivrea) in Pedemontio, rexitque illam Ecclesiam usque ad an. 1417.

Fr.B. Augustinus de Favaroni, Romanus, a nostrate Ambrosio Corano dicitur fuisse alter Augustinus, sic enim Aurelii opera familiaria habebat, ut ab eo edita viderentur, sic copiosus, et profundus theologus, ut flumen quoddam divinae sapientiae videretur. Totius Augustiniani Ordinis clavum adeptus an. 1419, illum duodecim annis laudabiliter tenuit, quo tempore regularem observantiam summopere promovit, atque Perusinam Reformationem, sive Congregationem instituit. Eugenius IV die 13 Junii, anno 1431 illum Nazareno Archiepiscopatui (Baruli in Apulia) praefecit, superaddita Caesenatensis Ecclesiae administratione. Dicitur ab Ughello vir eximia scientia doctus, ingenio subtilis, moribus et sanctimonia vitae celebris. Post annos duodecim, ita prosequitur Ughellus, in magna humilitate, et zelo ecclesiasticae disciplinae in Archiepiscopali honore vita traducta, bonorum fruge ditatus, in senectute bona, virgo et humilis ad aeternae salutis tramitem faciliter Prati in Hetruria properavit an. 1443, ubi summa veneratione in templo S. Augustini humatus colitur; titulum viri beati a suis adeptus, pluraque memorantur suae sanctitatis argumenta.

Fr. Augustinus de Mazanghinis Ordinis Fratrum Heremitarum S. Augustini professor, praeficitur Ecclesiae Civitatensi (in Sardinia) vacanti per obitum Angeli, per Bullam Eugenii IV an. 1442, quinto Kalend. Maii, Pontificatus an. 12. Ex Bullario Eugenii IV hanc notitiam deprompsit praememoratus P. Michael Costello Ord. Praedicatorum.

Fr. Bartholinus Beccari Patritius Alexandrinus S. Theologiae Magister, qui ab Hieronimo Ghilini dicitur vir omnibus virtutibus ornatissimus, die 13 Feb. an. 1405 ab Innocentio VII, Alexandrina Ecclesia ab Aquensi post annos ducentos sejuncta, patriae Episcopus electus fuit. Anno 1409 Pisano Concilio interfuit. P. Pius Gams in Serie Episcoporum edita Ratisbonae pag. 811 scribit illum obiisse Constantiae an. 1417.

Fr. Benedictus ab Urbano VI an. 1387 inauguratus fuit Episcopus Suellis in Sardinia. Illius immediatus successor non constat nisi an. 1427. Verum animadvertere oportet tempore schismatis, quo sibi plures tiaram contendebant, non ita claram esse chronologicam seriem Episcoporum. Sub Martino V. Suellensis dioecesis Calaritano Archiepiscopatui unita fuit.

Fr. Boetius de Tolentino, sacrae Theologiae Magister, qui antea fuerat Prior Perusinus, ac duabus vicibus Procurator generalis, ac demum Marchiae Anconitanae Provincialis, quique suis scriptis atque concionibus insignis theologii et egregii concionatoris nomen per totam Italiam sibi comparaverat, an. 1426 a Martino V Archiepiscopus Colossensis renuntiatus fuit.

Fr. Carolus de Neapoli die 8 Novembris an. 1440 electus fuit Episcopus Marturani in Calabria; verum antequam manuum impositionem acciperet, sponte et libere dignitatem recusavit. Ex schedula mihi tradita a saepe laudato P. Costello constat nostratem Carolum illum Episcopatum ab Eugenio IV ipsi assignatum renuntiasse die 4 Maji, an. 1442, litteris super hujusmodi provisione non confectis. Ex Bullario Eugenii IV, Pontificatus sui an. 12.

Fr. Christianus de Alta Ripa, Gallus, sacre Theologiae Magister, anno 1408, die 17 Septembris renuntiatur Episcopus Trecorii (di Treguier) in Britannia minori. Anno insequenti interfuit Concilio Pisano. Rexit illam Ecclesiam usque ad obitum, qui contigit an. 1417.

Fr. Christophorus de Monte Politiano, Hetruscus, qui erat Romae poenitentiarius, an. 1401, die 19 Maji eligitur Episcopus Scodrae in Albania, et die 13 Decemb. ejusdem anni transfertur Polinianum in regione Bariensi. Rexit usque ad an. 1409.

Fr. Clemens de Neapoli, Poenitentiarius Apostolicus die 19 Julii an. 1398 a Bonifacio IX ad episcopatum Thelesiae in Terra Laboris promotus fuit. Illius immediatus successor habetur an. 1413.

Fr. Conradus Strospurger, sive Snosputger, Ratisbonensis, anno 1433, die 27 Julii ab Eugenio IV eligitur Episcopus Sirmii in Pannonia inferiori. Rexit uno tantum anno.

Fr. Donatus de Murano, Venetus, anno 1403, die 15 Octobris renuntiatur Episcopus Civitatis Novae, alias Heracleae in Venetis aestuariis. Non diu tamen commissam sibi Ecclesiam administravit; nam an. 1406 D. Angelus Corarius illam in commendam obtinuit.

Fr. Enoch Bacci de Cioncolari, Cortonensis, an. 1404, die 17 Novembris inauguratur Episcopus Cortonae in Hetruria. Rexisse videtur usque ad annum 1426.

Fr. Franciscus Mellini, nobilis Romanus, ex clarissimo Mellinorum sanguine per patrem, atque Pontianorum per matrem originem duxit. Illius pater Urbis praefectus fuit, atque germanus frater Joannes Baptista S. Romanae Ecclesiae Cardinalis. Cum esset S. Joannis Lateranensis Canonicus, hujus dignitatis splendorem cum claustri humilitate commutare maluit. Itaque in coenobio S. Mariae de Populo Urbis Augustinianae Familiae per solemnia vota sodalis effectus, brevi tempore evasit S. Theologiae Magister, atque eximius in primis concionator, neminem in tota Italia pergami eloquentia superiorem habens. Quamobrem ingenti cum apud populos, tum apud principes existimatione, atque benevolentia sibi comparata non paucos praeclarissimos viros ad Eremitanum Ordinem amplectendum adduxit, atque aliquot pssim Augustiniani Instituti coenobia a fundamentis erexit. Anno 1428 die 26 Maji a Martino V, quem in Lateranensis Basilicae canonicatu collegam habuerat, Senogalliae in Piceno Episcopus electus fuit. Parum tamen temporis illam cathedram tenuit; nam an. 1431, die 3 Martii, annos natus 55 tragicam mortem Romae oppetiit, atque in templo S. Mariae de Populo in Mellinorum sacello tumulatus fuit. Operae pretium ducimus tragicae illius mortis adjuncta ex Eremi Sacrae part. I, pag. 163, ad litteram hic transcribere: Nam cum occasione primi Consistorii post electionem Eugenii IV simul cum multis aliis tum Praesulibus, tum Proceribus in aula Pontificia interesset, repente auditur inopinatus trabium fragor perinde ac si tota esset aula pessum itura. Quare subito timore perciti omnes cito fugam arripientes, turmatim ad ostium confluunt, ibique, uti contingere solet, loci angustia exitum praependiente, conglobatim stipantur. Medius inter sese urgentium turbam, caeteris statura minor, atque corpore exilior, infelix premebatur Franciscus; quare, proh dolor! spiritus praeclusione extremum halitum efflavit. Fuerat etiam Abbas Cryptae Ferratae in agro Romano, et reformator Ordinis S. Basilii in Italia, et Sicilia. Hujus praestantissimi Praesulis zelo atque industriae noster Eremitanus Ordo debet coenobia Suessae a Suessanis, Perusinum S. Mariae ad Aquaeductum a Perusinis, et Cajetanum a Caroluccio Gatula extructa, necnon Ecclesiam S. Joannis a Carbonaria a Ladislao Neapolis Rege aedificatam.

Fr. Franciscus de Roma anno 1411, die 5 Octobris a Joanne XXIII renuntiatur Episcopus Terrae Albae (di Terralba) in Sardinia. Illius immediatus successor ponitur ad an. 1412.

Fr. Fridericus de Muehlhausen, sive Muelhusanus, cum magnae virtutis et doctrinae laude floreret, die 23 Jan. an. 1391 a Bonifacio IX eligitur Episcopus Tullensis (di Toul) sub Archiepiscopatu Trevirensi. Verum cum ob temporum, hominumque nequitiam illius Sedis possessionem adire prohiberetur, ab Archiepiscopo Moguntino an. 1392 in suum coadjutorem receptus fuit, et anno insequenti ob fidei zelum haereticae pravitatis Inquisitor constitutus. Hujus peregrinationis cursum Moguntiae complevit die 30 Junii an. 1401.

Fr. Gabriel de Garofoli Spoletanus, S. Theologiae Mag. a Coriolano dicitur divini verbi praeco, excellentissimus debellator haereticorum, et Religionum institutor, et princeps suo tempore omnium evangelizantium. Ideo autem appellatur Religionum institutor quia fundavit congregationem Canonicorum Regularium S. Spiritus una cum quatuor nostratibus e primaria Veneta Nobilitate, quos ipsemet dum Prior esset S. Mariae de Nazareth prope Venetias an. 1423 sua singulari facundia, vitaeque sanctimonia ad amplectendum nostrum Eremitanum Ordinem adduxerat. Fuerunt hi Andreas Bondimerius postea Patriarcha Venetiarum, Philippus Paruta deinde Archiepiscopus Cretensis, Michael Maurocenus, et Franciscus Contarenus. Praefatam tamen Congregationem jam rite constitutam, et a Martino V approbatam paulo post sociis gubernandam reliquit, et ad pristinum Eremitarum Institutum rediit. Haereticorum quoque debellator jure nuncupatur; nam Fraticellorum foedissimam sectam lingua, et calamo oppugnavit, atque contrivit. Anno 1409 una cum pluribus aliis Eremitani Ordinis theologis interfuit Concilio Pisano cum esset Bononiae studiorum Regens. An. 1410 praeerat provinciae Spoletanae, et 1420 Tarvisinae. Tandem an. 1429, die 8 Junii a Martino V ad Episcopatum Nuceriae Paganorum in Terra Laboris evectus fuit. Quatuor annis laudabiliter illam Ecclesiam gubernavit, obiitque Spoleti, quo suos invisendi causa perrexerat, die 6 Julii, an. 1433.

Fr. Garcias Henguy, Navarrus, historiae Regum Navarrae scriptor, Caroli III Navarrae Regis confessarius, an. 1390, cum jam esset Bajonae Episcopus, una cum aliis Praesulibus apud Pampelonem interfuit praefati Caroli III coronationi. Appellabatur etiam Menendus, quo nomine laudatur a Dionysio Sammarthano vol. I, col. 1318, et n. 27. In catalogo Episcoporum Bajonensium Arnaldi Oihenarti edit. Parisiis an. 1638, pag. 547, ita legitur: Garcias Engujus monachus Augustinianus annis 1385 et 1390... Sedit usque ad an. 1405; videtur tamen obiisse Pampelone circa an. 1417.

Fr. Geminianus de Sochefanis ab Innocentio VII die 10 Decembris an. 1404 inauguratur Episcopus S. Leonis in Calabria. Illius immediatus successor habetur circa an. 1439.

Fr. Geraldus Canton, alias Caneton, Hibernus, S. Theologiae Lector, an. 1392 erat Hiberniae Vicarius generalis. Eodem anno Romam venit, atque a Generali Bartholomaeo Veneto socius Procuratoris generalis designatur. Comperta autem illius doctrina, ac probitate Bonifacius IX die 16 Martii an. 1394 illum ad Cloynensem in Hibernia Episcopatum promovit. Illam rexit Ecclesiam usque ad annum 1411, quo ad meliorem vitam transivit.

Fr. Geraldus Martyn Angliae Provincialis, S. Theologiae Baccalaureus, et Pontificius Poenitentiarius, die 26 Septembris an. 1425 eligitur Episcopus Killaleae, alias Alladae (di Killala) in Hibernia. Ex hac vita migravit an. 1430.

Fr. Gobelinus Bolant, qui alias vocatur Paulus Gobelinus de Colonia, S. Theologiae Doctor, et Romae in Basilica S. Petri Poenitentiarius, quod munus postea Coloniae in Ecclesia S. Mariae ad Gradus exercuit, ex quo aliqui illum Gradensem Episcopum appellarunt, anno 1432 electus fuit Episcopus Bargalensis in Macedonia, et Suffraganeus DD. Joannis de Heinsberg Episcopi Leodiensis. Decessit circa an. 1443.

Fr. Gregorius de Carinthia a Martino V an. 1418, die 13 Feb. eligitur Episcopus Petini, (di Pedena) in Istria. Illius immediatus successor habetur an. 1430.

Fr. Gregorius de Corsanego, Graecus, alias de Pera nuncupatus, anno 1437 erat Episcopus Trapezi (di Trebisonda) in Armenia.

Fr. Guillelmus de Normandia, alias de Francia, sacrae theologiae Lector, et Prior coenobii Rhodiensis, anno 1420 inauguratus fuit Episcopus Seriensis (id est Serias) in Cappadocia; non autem in Palaestina, prout errato dicitur in Eremi Sacrae part. 2, pag. 41.

Fr. Guilelmus Capellerii a Martino V die 30 Aug. 1426 accepit Episcopatum Nizeriae in Patriarchatu Constantinop.

Fr. Hieronymus Savio Ariminensis, S. Theologiae Mag. a Canonicis tempore Constantiensis Concilii patriae Episcopus eligitur, quam electionem Martinus V ratam habuit die 10 Jan. an. 1418. A Dominis Malatesta pro pace tractanda anno 1425 nuncius ad Comitem Montis Feltrii missus fuit. Arimini instituit Canonichissas Lateranenses, ac de paternis bonis Episcopatui praedium donavit in Covignano colle pro successorum suorum rusticatione. A Pamphilo vir moribus et eruditione insignis, et ab Ughello vir doctissimus appellatus fuit. Debitum naturae persolvit die 28 Septembris an. 1435.

Fr. Henricus Wogghersim alumnus provinciae Saxoniae, an. 1420 cum Romae degeret, Reformationem Angustinianam nostratis Ven. Matthaei de Introduco amplexus fuit. Anno 1435 ab Eugenio IV electus fuit Archiepiscopus Sebastensis in Armenia, et an. 1436 illi concessum fuit ut posset exercere pontificalia in civitate, et dioecesi Caminensi in Pomerania.

Fr. Hermannus de Eurab, Mindelheimensis; nobili genere ortus, S. Theologiae Mag. cum non minus doctrina quam probitate eniteret, an. 1413 die I Septembris a Joanne XXIII renuntiatur Episcopus Nicopolensis, et Suffraganeus Pragensis. Contra Hussitarum haeresim strenuissime decertavit; quamobrem ad illorum furorem devitantum Praga exulare coactus fuit. Dolendum tamen quod a Zenkone quodam de Wartemberg Hussitarum assecla captus atque detentus, vi atque minis cedens aliquot Hussitas Sacerdotio initiavit. Hoc tamen piaculum prout potuit deinde expiare sategit. Nam post hanc infirmitatis potius quam pravitatis culpam patratam haereticis in posterum semper invicto animo restitit, populumque Pragensem verbo, et exemplo a sequendis Hussitarum deliramentis cohibere studuit. Propter hujusmodi celum ab haereticis dum fugeret comprehensus in Luznicium fluvium una cum duobus sacellanis demersus pro fide catholica vitam finivit die 26 Julii an. 1420.

Fr. Jacobus Magni, Gallo-Tolosanus, S. Theologiae Doctor summi fastigii, Scripturarum interpres peritissimus, atque philosophus valde conspicuus in suis scriptis postea per praelum in lucem editis aperte dignoscitur. Aliquandiu in Patavina Universitate publicum philosophiae, ac theologiae professorem egit. Cum esset regii principis ejus filii confessarius, a Carolo VI Galliarum Rege ad Burdigalensem Archiepiscopatum praesentatus fuit, quem tamen honorem humillimus coenobita modeste recusavit. Hanc mortalem vitam finivit valde senex an. 1422.

Fr. Jacobus de Neapoli a Nicolao V die 14 Januarii an. 1450 eligitur Episcopus Cervicensis sub Archiepiscopatu Duraciensi. Ex schedula mihi tradita a saepe laudato P. Michaele Costello solerti Archivii Vaticani investigatore, qui hanc notitiam deprompsit ex libro provisionum sub Nicolao V ab an. 1443 ad 1451, fol. 44.

Fr. Jacobus de Trebis, Anagninus, an. 1399, die 19 Maji patriae Episcopus, nempe Anagniae in Campania Romana, renuntiatur. Anno autem 1401 ad Episcopatum Calcedonensem translatus fuit.

Fr. Joannes Adami anno 1419 die 3 Julii a Martino V inauguratur Episcopus Sydonis in Phaenicia.

Fr. Joannes de Alen, Germanus, anno 1400 erat Episcopus Cyrenes in Lybia, et Suffraganeus, sive coadjutor Friderici III Archiepiscopi Coloniensis, quo nomine plura pontificalia officia exercuit.

Fr. Joannes Cassanus, alias Cossa, die 4 Maji an. 1417 evectus fuit ad episcopatum Sulcis in Sardinia. A Pamphilo dicitur Episcopus scientia et religione clarus. Anno 1424 erat in Sardinia, et Corsica decimarum Apostolicus collector. Decessit anno 1441.

Fr. Joannes de Carlostadio in Franconia propter religiosam vitam cum singulari sapientia conjunctam apud omnes coaevos magnam sibi existimationem comparavit... Cum in Herbipolensi Universitate doctrinae suae splendorem diffunderet a Bonifacio IX die 28 Octobris an. 1389 renuntiatur Episcopus Tycopolis (in Armenia) et Suffraganeus Herbipolensis. Hoc munus sub tribus Episcopis cum laude gessit usque ad an. 1413, quo Herbipoli die 7 Decembris ad meliorem vitam transivit.

Fr. Joannes Constantini die 7 Junii anno 1427 a Martino V inauguratur Episcopus Misinensis, alias Misinopolis in Thracia. Praefatus P. Costello ex Bullario Martini V an. Pontif. Xl.

Fr. Joannes de Corona, quem alii dicant de Carepa an. 1428, die 25 Octob. evectus fuit ad Episcopatum Scardonae in Dalmatia. Naturae satisfecit an. 1431.

Fr. Joannes Fabri, S. Theologiae Magister, die 13 Januarii an. 1441 renuntiatur Episcopus Dimitriensis (di Dimetriade) in Macedonia. Item P. Michael Costello ex lib. provisionum ab an. 1433 ad 1441, fol. 54.

Fr. Joannes Patavinus, S. Theologiae Mag. Episcopus Davaliae in Graecia obiit in patria die 6 Julii an. 1441.

Fr. Joannes Pisti an. 1411, die 6 Septembris a Joanne XXIII creatur Episcopatus Euguinensis, seu potius Eguigensis in Africa Proconsulari, et anno insequenti transfertur ad Episcopatum Saguntensem alias Segontiae in provincia Carthaginensi.

Fr. Joannes Riskberry per obitum Nicolai renuntiatur Episcopus Emeliae in provincia Cashelensi in Hibernia. Verum cum intra annum expeditionem Bullarum Apostolicarum non procurasset, idem Pontifex Episcopatum ejus tradidit alteri.

Fr. Joannes de Rubinis eligitur Episcopus Buduensis ab Eugenio IV; verum quia hic Pontifex decessit litteris apostolicis nondum confectis, idcirco hanc electionem confirmavit Nicolaus V die 19 Martii an. 1446. Ex Nicolai V Bullario praefatus P. Fr. Michael Costello.

Fr. Joannes Schedeler, alias Vaginatorius, Germanus, Prior conventus Quedlimburgi in Saxonia, an. 1438 ab Eugenio IV eligitur Episcopus Buduae (di Budoa) in Illyrico cum facultate exercendi pontificalia in civitate, et dioecesi Osnaburgensi. Ex libro provisionum ab an. 1433 ad 1441 sub Eugenio IV pag. 41.

Fr. Joannes Seravallensis, alias de Seravalle, Picenus, Ordinis S. Angustini ex Episcopo Firmano a Martirio V die 14 Decemb. fit Episcopus Fanensis. Obiit an. 1445. Ita Ughellus ex Gasparolo tom. I, col. 667, n. 39.

Fr. Joannes Trevorus, (Trevaur) Anglus, S. Theologiae professor, an. 1395, die 15 Octobris eligitur Episcopus S. Asaphi in Anglia. An. 1499 ab Henrico IV Angliae Rege ad Hispaniarum Regem legatus mittitur. Aliqui putant illum postea Cicestriam translatum fuisse. Alii censent eum usque obitum, qui contigit anno 1410, Asaphensem cathedram tenuisse.

Fr. Joannes Volcan, Hibernus, anno 1398 eligitur Episcopus Ossoriensis in Hibernia, et an. 1499 transfertur Dromoriam. A Waraeo dicitur Praesul ob animi dotes non ultimi subsillii. Ex hac vita migravit die 29 Septembris an. 1405.

Fr. Joannes sacrae paginae professor anno 1442, die 27 Feb. ab Eugenio IV renuntiatur Episcopus Cephalunensis (di Cefalonia) in mari Jonio, fuitque suffraganeus Patracensis. Idem P. Costello Dominicanus ex Bullario Eugenii IV.

Fr. Joannes anno 1402, die 18 Januarii obtinuit Episcopatum Naturae in Patriarchatu Constantinopolitano.

Fr. Joannes de la Massonnaya Ord. Fratrum Heremitarum Sancti Augustini Sac.Theologiae Professor anno 1531 per Bullam Apostolatus Officium D.ni Clementis Papae VII dat. Romae XVI Kalendas Julii, Pontificatus anno octavo, praeficitur Ecclesiae Hipponensi; ita tamen "ut ad Ecclesiam hipponensem accedere minime teneatur, et in civitate et Dioecesi Montisconensi, postquam Consecrationis munus acceperit, de licentia Ordinarii, officia Pontificalia exercere valeat". Ita P. Michael A. Costello Ord. Praed. ex Bullario Clementis Septimi.

Fr. Joannes an. 1450, die 14 Jan. creatur Episcopus Aconensis, sive Ptolomaidensis in Syria. Hujus Augustinensis Episcopi notitia debetur supra memorato P. Costello, qui illam ex lib. provisionum ab an. 1443 ad 1451 fol. 54 deprompsit.

Fr. Laurentius de Neapoli, S. Theologiae, Mag. an. 1416 erat Episcopus Aversae in Terra Laboris, et anno insequenti inauguratus fuit Episcopus Tricarici in Lucania. Duabus vicibus Joannae II Reginae Neapolitanae legatus Constantiam profectus fuit, nempe an. 1416 mense Septembri jam electus Episcopus Aversae ad Concilium tamquam praefatae Reginae orator, et anno 1417 jam Episcopus Tricarici ad Martinum V ut ejusdem Reginae nomine huic nuper electo in Summum Pontificem gratularetur, eique auxilia ad recuperandum patrimonium Apostolicum polliceretur. Quidam illius reticent Augustinianam professionem, quae tamen aperte innotescet legentibus acta memorati Concilii Constantiensis. Rexisse videtur usque ad annum 1419.

Fr. Laurentius Alphonsi, Lusitanus, patria Conimbricensis, S. Theologiae Mag. et Provincialis, ob suam doctrinam ac virtutem an. 1410, die 9 Julii, a Joanne XXIII renuntiatus fuit Episcopus Megarae in provincia Atheniensi.

Fr. Leonardus per obitum Pantaleonis a Nicolao V promotus fuit ad Archiepiscopatum Paro-Naxiae (di Paros, e Naxos) in Mari Aegeo. Ex schedula saepe laudati P. M. Costello, qui hanc notitiam invenit in libro provisionum ab an. 1443 ad 1451, folio 13.

Fr. Lucas de Offida, Picenus, ab Herrera dicitur theologus praestantissimus. Anno 1420 a B. Augustino Favaroni Lucam mittitur tamquam vicarius generalis ut in illo coenobio perfectiorem regularem observantiam institueret. Deinde fuit S. Stephani Venetiarum Prior, ac paulo post, anno scilicet 1422, in coenobio S. P. Augustini Neapolis Studiorum Regens. Demum an. 1429, die 26 Januarii a Martino V Adjacii in Corsica Episcopus inauguratus fuit. Romae translationi corporis S. Matris una cum aliis Augustinianis Praelatis an. 1430 interfuit. Mortalis vitae cursum confecit an. 1438.

Fr. Lucas Vangnocci, Firmanus, idest de Firmo in Piceno, a Farlato tom. 5 Illyrici Sacri pag. 109 dicitur: Omnium disciplinarum genere, ac praesertim divinarum rerum scientia clarissimus, nec minus virtutum omnium laude cumulatus. An. 1385 erat Ordinis Procurator generalis. A Bonifacio IX creatur Archiepiscopus Jaderae (di Zara) in Dalmatia die 24 Julii anno 1400. Incidit tamen in mala tempora; nam exorta illorum civium rebellione, a quodam Cyoso arcis praefecto, in eamdem arcem inclusus fuit, unde paucis post diebus ne tumultus fieret in populo liber dimittitur. Vir fuit singulari erga Deum pietate, atque non impari erga homines beneficentia, necnon in victu cultuque quotidiano religiosa ac vere claustrali frugalitate. Rexit illam Ecclesiam laudabiliter usque ad annum 1420, quo vitam cum morte commutavit.

Fr. Ludovicus de Genua anno 1434 erat Episcopus Chii in Arcipelago graeco.

Fr. Matthaeus Luti nobilis Senensis, qui in variis conventibus prioratum gesserat, cum esset Episcopus Chalcedonensis, et Suffraganeus Episcopi Senarum, ex hac vita migravit an. 1443.

Fr. Matthaeus de Scallia Agrigentinus, anno 1424 die 12 Aprilis assumitur ad Episcopatum Bovae in Calabria. Anno insequenti causa mortis pastorale pedum dimisit.

Fr. Matthaeus de Rethimo, Cretensis, anno 1403 die 3 Julii decoratus fuit infula episcopali Sithiae in Creta.

Fr. Matthaeus de Nursia vir doctrina, ac morum integritate clarus an. 1376, die 27 Aug. renuntiatur Episcopus Pulati in Albania. Illius immediatus successor non constat nisi anno 1421.

Fr. Matthaeus Silvestri, Valentinus, Prior coenobii ejusdem civitatis, et Provincialis Aragoniae, dicitur fuisse vir scientia, ac virtute spectabilis; an. 1411 a Joanne XXIII die 19 Septembris insignitus fuit episcopali infula Hipponis in Mauritania.

Fr. Maurus de provincia Siciliae anno 1433 erat Episcopus Milevitanus (di Milevi) in Numidia.

Fr. Melillus de Sabanica, Andriensis, an. 1490, die 24 Sept. obtinuit Episcopatum Andriae in Apulia, rexitque usque ad an. 1418, diemque 25 Februarii.

Fr. Michael Mantegazza, nohilis Mediolanensis an. 1414 successit nostrati Bartholino in Episcopatu Alexandrino. Dicitur ab Hieronymo Ghilini vir singularis bonitatis, et doctrinae, et in sacra Theologia peritissimus. Cum ad Concilium Constantiense an. 1415 profectus fuisset, ab ejusdem Concilii Patribus una cum aliis Episcopis judex constituitur in causa Joannis Hus, et Hieronymi de Praga, qui ambo suae haereticae pravitatis poenam ignis crematione luerunt. Naturae satisfecit an. 1432.

Fr. Nicolaus Menzi Ragusinus, ex patritia familia ortus, an. 1416 creatur Episcopus Stagni in Dalmatia. Eodem tempore erat Episcopus administrator Ecclesiae Corcyrensis (di Curzola) in ditione Venetorum, cum dioecesis Stagnensis esset sub dominatione Ragusinorum. Sui Episcopatus tempore Ragusini ecclesiam cathedralem tit. S. Blasii aedificarunt. Inter caetera bene gesta Synodum Corcyrae coegit ad corrigendos corruptos plebis mores, ad Clericos ab omni negotiatione absterrendos, eosque ad veterem Cleri disciplinam, sobrietatem, et sanctimoniam revocandos. Vixisse videtur usque ad annum 1425.

Fr. Nicolaus Laurentii a Bonifacio IX die 5 Junii an. 1391 evectus fuit ad episcopalem cathedram S. Leonis in Calabria. Ad aliam vitam transivit an. 1402.

Fr. Nicolaus Saracini de Cassia in Umbria, sacrae theologiae Magister, qui praeter caetera conspicua munera tribus vicibus totius Augustiniani Ordinis Prior Generalis electus fuit, a Joanne XXIII die 20 Julii an. 1412 Recinetensem, et Maceratensem in Piceno episcopales cathedras obtinuit; verum ob nequitiam illorum temporum, in quibus schismata Catholicam Ecclesiam dilacerabant, multas amaritudines deglutire coactus fuit. Quamobrem moerore confectus an. 1418 ex hac spinarum plaga ad meliorem vitam transivit. Post duo amplius saecula illius corpus cum pontificalibus indumentis adhuc integrum, atque flexibile repertum fuit.

Fr. Onuphrius de Sulmone, S. Theologiae Doctor Parisiensis, qui sub Generali Bartholomaeo Veneto fuit Vicarius generalis provinciae Apuliae, et an. 1392 Provincialis, ab Innocentio VII die 2 Decembris an. 1405 electus fuit Episcopus Uxenti in Terra Hydrunti. Rexit usque ad annum 1427, quo debitum naturae persolvit.

Fr. Paulus de Nostero, Styrius, anno 1397 eligitur Episcopus Petini in Istria. Videtur illam Ecclesiam rexisse usque ad annum 1417; nam 1418 erat coadjutor Archiepiscopi Salisburgi.

Fr. Paulus diversus a praecedenti, teste Cappelleti tom. 8, pag. 769, circa an. 1430 erat Episcopus Petini.

Fr. Petrus Assalbitus de Lemovico, Gallus, an. 1395 successit DD. Petro de Brenaco in tribus officiis, quae tunc temporis ad Sacristam, SS. Domini Papae pertinebant, nempe Sacristae, Confessarii, et Bibliothecarii Apostolici. Haec officia exercuit sub Bonifacio IX, Innoc. VII, Gregorio XII, Alexandro V, Joanne XXIII, Martino V, et Eugenio IV. Primo fuit Episcopus Eloronae, (di Oleron) deinde Condomii, (di Condom) ac tandem Electae, (di Aleth) an. 1421. Interfuit anno 1430 translationi Corporis S. M. Monicae, quod ut ab Ostiis Tyberinis ad Augustinianam S. Triphonis Ecclesiam Romam transferretur ipsemet a Martino V impetravit. Sacristae munus obivit annis circiter 45, ac tandem in patria, quo propter decrepitam aetatem se receperat, extremum diem clausit an. 1440.

Fr. Petrus Cune, Gallus, a Joanne XXIII die 13 Aprilis, an. 1413 insignitur episcopali infula Gabalensi in Syria, et designatur suffraganeus, sive coadjutor Episcopi Pictaviensis.

Fr. Petrus Robini, Gallus, Tolosani coenobii alumnus, an. 1419 erat Provincialis Narbonensis, quod munus gerebat etiam an. 1433, quo Episcopatum Hipponensem obtinuit.

Fr. Petrus Stirejus a Martino V anno 1419 renuntiatur Episcopus Petrae in Palaestina.

Fr. Petrus de Venetiis an. 1415 die I Martii a Joanne XXIII promovetur ad Episcopatum Vadiensem in Africa.

Fr. Petrus Matthaei Senensis, die 13 Augusti an. 1404 eligitur Episcopus Chalcedonensis, et coadjutor Episcopi Senarum. Laudatur ab Isidoro Ugurgerio Dominicano in Pompis Senensibus part. I, pag. 152, insignis concionatoris nomine. Adhuc inter vivos degebat an. 1427.

Fr. Raymundus die 18 Januarii anno 1425 inauguratur Episcopus Aenensis (di Eno) in Thracia.

Fr. Robertus Wodborn, Ordinis Fratrum Heremitarum Sancti Augustini, die 14 Julii an. 1441 ab Eugenio IV per renuntiationem D. Joannis eligitur Episcopus Hollensis, sive Holae, in Islandia quae antiquis fuit ultima Thule. Hujus Augustinensis Episcopi nomen legit saepe laudatus P. Costello in libro provisionum ab an. 1433 ad 1441 fol. 56. Erat ille Episcopatus sub Metropoli Nidrosiae, di Drontheim, in Norvegia.

Fr. Simon de Rodo, Ordinis Heremitarum Sancti Augustini, sacrae theologiae baccalaureus, per obitum Antoni a Nicolao V die 2 Junii anno 1448 renuntiatur Episcopus Santoninensis in Arcipelago graeco. Ex Bulla Nicolai V, emanata prout supra, jam saepe laudatus P. Costello.

Fr. Simon de Vigilanti, Anconitanus, tempore Schismatis sub obedientia Gregorii XII Augustiniani Ordinis Prior generalis, an. 1409 eligitur Episcopus patriae, atque hoc nomine interfuit Concilio Constantiensi. Hujusmodi electio Joanni XXIII non placuit, ac proinde illum Senogalliam transtulit. Postea vero a Martino V confirmatus Senogalliensem Ecclesiam rexit usque ad obitum, qui contigit Anconae an. 1428, aetatis suae 63. Dicitur fuisse valde doctus, atque unus e precipuis sui temporis concionatoribus.

Fr. Stephanus Massutius de Firmo in Piceno, qui apud Herreram dicitur Episcopus Corbonansis, die 19 Junii an. 1401 assumptus fuit ad Episcopatum Corbaviae in Dalmatia. Illius successor habetur an. 1410.

Fr. Theodoricus Guessei a Joanne XXIII die I Junii, an. 1418, renuntiatur Episcopus Rosoniensis in Dalmatia. Deinde coadjutor fuit Episcopi Leodiensis. Ivit quo omnes cogimur anno 1433.

Fr. Thomas Winter Germanus, anno 1411, die 27 Augusti a Joanne XXIII ad Seniensem (di Segna) Episcopatum in Croatia promovetur. Illius successor habetur an. 1419.

Fr. Victor Ariminensis an. 1419 die 28 Junii a Martino V evectus fuit ad Episcopatum Caesene in Romandiola, atque ibidem pastorale pedum tractavit usque ad an. 1425, quo vitam cum morte commutavit.

Fr. Ugolinus Nacci, nobilis Amerinus, sacrae theologiae Magister, et Umbriae Provincialis, quod munus an. 1436 exercebat. Unus fuit ex iis duodecim Augustinianis theologis, quos Gerardus de Arimino, Eremitani Ordinis Prior Generalis, ex mandato Eugenii IV secum ad Ferrariense Concilium duxit. Ab eodem Pontifice die 17 Januarii, anno 1443 patriae Episcopatum obtinuit. Parum temporis mitram gestavit; nam vix anno ab ejus consecratione transacto invida mors illum de medio sustulit. Brevi sui Episcopatus tempore, suae matris Augustinianae Religionis non immemor, absidem presbyterii in Ecclesia S. Augustini Ameriae suis sumptibus construi fecit.