Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Index Additamentorum

INDEX ADDITAMENTORUM AD CRUSENII MONASTICON

Agostino parte da Cartagine per Roma: immagine dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino parte da Cartagine per Roma

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

LXII

DE ORIGINE CONGREGATIONIS DE OBSERVANTIA HISPANIAE

 

 

 

 

Haec Congregatio initium habuit an. 1431, quo Ven. P. Fr. Joannes de Alarcon a P. Priore Generali Augustino Romano potestatem accepit acquirendi locum in Eremo distante a Villa Vallisoleti per quinque milliaria, qui locus tamen sit conventus Ordinis et Ordinis subjectus. Haec fuere, verba sunt Herrerae in Alphabeti Aug. pag. 382, primordia exiguae, et pauperculae illius domus prope Villam Nublam, quae Sanctorum titulo illustris primorum suorum incolarum sanctitatem in memoriam adducit. Ideo enim, ut ajunt, Sanctorum nomenclatura fruitur, quia Sanctorum incolatu potita fuit, vel potius quia sub invocatione omnium Sanctorum erecta est ...

In hoc itaque coenobio Nublae, vel ut alii scribunt, Nueblae per praefatum Ven. Fr. Joannem de Alarcon instituta fuit Congregatio de Observantia Hispaniae, quae cujusmodi fuerit, et quot coenobia habuerit, constat ex sequenti epistola P. R.mi Prioris Generalis Mag. Fr. Gerardi Ariminensis ad eumdem Ven. Fr. Joannem transmissa an. 1438 sub die 11 Novembris, quae est tenoris hujusmodi: Fr. Gerardus etc ...

Ven. Licentiato Fr. Joanni de Alarcon, Vicario nostro in conventibus observantiarum provinciae Hispaniae etc ... Tenore praesentium te nostra auctoritate nostrum Vicarium facimus in conventibus sive eremitoriis Sanctorum prope villam (sic) de Valle-Oleti, S. Mariae de Pilari penes villam de Arenis, in conventu Domnarum, in conventu Vallisoleti, et monasterio S. Mariae de Matricali, et caeteris futuris sub observantia degentibus, committentes ea loca penitus tuae cure etc... Concedimus quod de cedente te ex hac vita mortali, remotis odio, affectione, ac quibuscumque, primo confessione facta, invocata gratia S. Spiritus, et Christi corpore sumpto, adunati unanimiter unum possint idoneum, et approbatum optimum virum in suum Vicarium eligere ...

Haec autem omnia ad majus robur, et firmitatem Apostolicis litteris datis Ferrariae die 8 Decemb. ejusdem an. 1438 Eugenius IV confirmavit.