Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Index Additamentorum

INDEX ADDITAMENTORUM AD CRUSENII MONASTICON

Agostino parte da Cartagine per Roma: immagine dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della CittÓ di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 Ŕ firmato da A. di Lorenzo

Agostino parte da Cartagine per Roma

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della CittÓ di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 Ŕ firmato da A. di Lorenzo

 

 

LXXXV

ALII AUGUSTINENSES SPECIALI MENTIONE DIGNI AB ANNO 1500 USQUE AD 1550

 

 

 

 

Fr. Aegidius de Carpo, ex Romandiolae provincia, an. 1502 erat confessarius Ducissae Urbini.

Fr. Aegidius de Recineto, Picenas, in Ordinis regestis ad an. 1534 nuncupatur vir gravissimus, insignis praedicator, et optimus religiosus. Fuit prior Recineti, obiitque an. 1544.

Fr. Alphonsus Hispanus, Prior coenobii S. Miniatis in Hetruria, an. 1541 erat confessarius D. Eleonorae de Toleto Hetruriae Ducissae, a qua tot Reges, et Principes originem traxerunt.

Fr. Alphonsus Rascon, Lusitanus, an. 1549 erat concionator excellentissimi Ducis Bragantiae e regio Lusitaniae sanguine Principis.

Fr. Amator Correa, Lusitanus, an. 1535 erat cappellanus Regis Portugaliae.

Fr. Ambrosius Senensis, sacrae theologiae Magister, qui an. 1483 erat Senarum Provincialis, an. 1511 Venetiis praelo tradidit vitam S. Nicolai de Tolentino italice conscriptam.

Fr. Andreas Flechia, Niceensis, an. 1543 erat Pontificius Poenitentiarius. Eodem item honore an. 1542 decorabatur Fr. Andres Eamporitanus sacrae theologiae Magister.

Fr. Angelus de Genestano, sacrae theologiae Magister, celeberrimi nostratis Mariani de Genestano ex sorore nepos, in Ordinis regestis ad an. 1514 appellatur vir magnae auctoritatis, an. 1537 erat provinciae Neapolitanae visitator.

Fr. Antonius de Villa-Sandino, Hispanus, an. 1501, die I Augusti nostro Eremitano Ordini in coenobio Salmanticensi nomen dedit. In antiquo professionum libro magnus vir nuncupatur. Aliquot conventuum prioratum gessit, et an. 1540 electus fuit Castellae Provincialis. Ejusdem laudi maxime tribuendum quod an. 1545 in locum D. Thomae a Villanova, ad Valentinum Archiepiscopatum promoti, pro emendandis nostri Ordinis Constitutionibus suffectus fuerit. De illo haec habet noster Hieronymus Roman ab Elssio transcriptus pag. 80: Vir magnae religionis et virginitatis corona decoratus. Qui ejus intueretur vultum, facile agnosceret ejus corpus, et animam omni puritate nitere. Numquam etiam in summa senectute a Sacro faciendo abstinuit, maxima semper cum devotione Missae sacrificium celebrans. Omne ejus exercitium in recitandis horis; illiusque conversatio sanctissima, omnique plena inceritate.

Fr. Augustinus de la Torre, qui an. 1507, die 28 Augusti in Coenobio Salmaticensi professionem emisit, an. 1531 erat ejusdem conventus Prior, atque magnus Praedicator.

Fr. Augustinus de Ratisbona, sacrae theologiae Magister, qui an. 1504 erat Bavariae Provincialis, in Ordinis regestis ad an. 1515 nominatur tamquam confessarius neptis Imperatoris Maximiliani.

Fr. Bartholomaeus, alias Joannes Bartholomaeus de Aquis, Prior S. Teclae (S. Augustini) Genuae in Ordinis regestis celebratur tamquam vir insignis sacrae theologiae eruditione. Pluribus vicibus provinciae Insubriae primatum obtinuit, et non semel Generalatui proximus fuisse asseritur. Tandem plenus annis, et bonis operibus mense Decembri an. 1507 ad meliorem vitam transivit.

Fr. Bartholomaeus de Ravenna, qui anno 1508 erat coenobii Bononiensis Prior, egregii Concionatoris nomine Ordinem illustravit.

Fr. Blasius de Quinque Ecclesiis, Hungarus, sacrae theologiae Lector, qui an. 1519, et sequentibus erat Hungariae Provincialis apud illum Regem plurinum valebat, qui ad Generalem Gabrielem Venetum an. 1526 scribens nosratem Blasium commendat, eumque dilectum suum, et fidelem appellat.

Fr. Blasius Martinez de Matrito, alias de Guadarrama, quem Rex catholicus in varis suis negotiis adhibuerat, an. 1536 a Paulo III praedicator Apostolicus institutus fuit.

Fr. Basilius Monaldi Senensis, sacrae theologiae Magister, qui pluribus vicibus suae IIicetanae Congregationis habenas rexit, apud Landuccium in Sylva Ilicetana pag. 63 appellatur vir doctissimus, qui exaravit tractatum super septem psalmos, sed humilitatis gratia apponere titulum, aut gradum doctoratus minime voluit. Typis traditus fuit Senis an. 1528 sub nomine Fr. Basilii Cottae. Decessit an. 1530.

Fr. Benedictus de Ulyssipone, vir moribus, et doctrina illustris, qui pluribus vicibus Lusitanae Provinciae regimen obtinuit in patria Universitate sacram theologiam publice professus fuit, ac demum quaedam relinquens suae doctrinae monumenta ex hac vita migravit an. 1516.

Fr. Bernardinus de Castro, alias Gonzalez, Salmaticensis, qui an. 1526 Eremitanum Ordinem amplexus fuit, in antiquo Salmanticensis coenobii libro appellatus fuit magnus praedicator. Item circa annum 1543 in Hispania florebat alius Fr. Bernardinus cognomine Palomo, qui apud Herreram vol. pag. 115 dicitur eximius divini verbi praeco, et Evangelii tuba gratissima, qui post plures annos suae praedicationis in urbibus transactos evangelicus annunciator per oppida et villas esse voluit, fructos fortassis uberiores ex oppidanis, et rusticis sperans.

Fr. Bartholomaeus Ulricus, theologus et in provincia Rheni non ignobilis concionator, anno 1548 relictus erat a De cum quibusdam aliis probis viris, qui miserabilem provinciae cadentis interitum different saltem si prohibere non possent. Praefati autem probi viri, prout apud Hohn pag. 195 recensentur, fuere Patres Andreas Papus Prior Landuviensis, Antonius Bach Prior Brisacensis, Christophorus Tischerus de Spira religiosae observantiae valde cupidus, Jacobus Ludovici Prior Colmariensis, Joannes Wallrapp Prior Moguntinus, Joannes Gilt Prior Wormatiensis, ac praesertim Melchior Rubelius, alias Rottelin sacrae theologiae Magister, simulque excellens professor, et celeberrimus concionator, qui anno 1530 ex Argentinensi urbe, quae Buceri fallaciis adhaerebat, se Friburgum Brisgojae recepit, ibique pro illius provinciae Augustinianae conservatione a praefatis sodalibus adjutus strenue adlaboravit. Nam infausta illa temporum calamitate, qua, verba sunt praelaudati Hohn, tum ob frecuentes rebellionum incursus, cum ob intentatum a novatoribus Romanae Ecclesiae, Sacerdotii, et monachismi contemptum et exitium, rarus erat juventutis sacram Religionis vitam amplectentis accessus, studiorum vigor (ejusdem P. Mag. Fr. Melchioris opera) et conservatio pro educandis juvenibus in conventu Friburgensi Brisgojae adscribitur. Ipsius enim suasu et motu pauci Patres de provincia superstites, in conventu Friburgensi Brisgojae an. 1548 capituraliter congregati renovarunt decretum, quo in memoriam revocantur definitiones tam generales, quam provinciales de novitiis educandis, ne penuria personarum monasteria deserere cogamur.

Fr. Claudius Viveneti, Gallus, doctor Parisiensis, et in illa civitate pluribus annis Augustiniani coenobii Prior, atque an. 1535 Franciae Provincialis, multo tempore Delphinorum et aliquot Galliarum Regum confessarium egit. Verum vir tantus, ita Herrera tom. I, pag. 149, aemulorum invidia, et perversitate gravissimis de criminibus an. 1544 per calumniam accusatur. Sed veritas extenuari potest, frangi non potest. Unde an. 1545 Claudius innocens declaratur. At excelsi et elevati animi homo, qui non solum denigrari, aut obscurari famam pati non poterat, verum etiam humanis suspicionibus et censuris obnoxiam esse anxie dolebat, tristitia et moerore confectus in suo coenobio die Novembris an. 1546 e vivis excessit… Heu tamen nimis incautum virum. Debuisset enim potius suae bonae conscientiae testimonio roboratus aemulorum latratus omnino contemnere; qui dum hominum frugi famam sive clam, sive palam lacerare non desinunt, nihil aliud procul dubio agunt, quam sui ipsorum inferiores vires, atque latentem ambitionem produnt; nam eos potissimum malis artibus deprimere student, quos licet inviti intus in corde suo sibi ipsis valentiores arbitrantes, ad praeoptata ab ipsismet fastigia citius perventuros formidant.

Fr. Gaspar Ammonius, Hasselensis, alumnus provinciae Rheno-Svevicae apud Ossinger pag. 42 dicitur vir sapiens, et clarus ingenio, theologus sui temporis nobilissimus, atque ob linguae hebraicae peritiam in tota Germania summoperi aestimatus. Anno 1500 suae provinciae clavum regebat. Pie obiit an. 1524.

Fr. Gaspar Siracusanus, sacrae theologiae Magister vir doctus, et eruditus, qui cum archiepiscopo Siracusano ad Concilium Tridentinum profectus fuerat, anno 1542, die 28 Martii non sine gloria ad Patres orationem habuit.

Fr. Georgius Scherrer, Bavaricae provinciae alumnus, a Dominico Gravina Dominicano in Voce Turturis pag. 263 ideo laudatur quod vir fuerit cujus sermo ignitus frigida calefecit, accendit extincta, et portentosae hydrae capita igne, et mucrone Sancti Spiritus resecare satagebat. Ex his patet quod floruerit tempore apostasiae Lutheri.

Fr. Gerardus Fossane, Gallus, qui an. 1541 erat confessarius Aulae regiae Galliarum, an. 1549 debitum naturae persolvit.

Fr. Gregorius Perusinus, sacrae theologiae Magister, atque eximius concionator, cum circa annum 1510 in Sicilia conciones haberet, ita civibus Mazarensibus placuit, ut ejus intuitu nostro Ordini novum domicilium obtulerint.

Fr. Guillelmus Maroti, de provincia Provinciae, an. 1534 erat pontificius poenitentiarius.

Fr. Hieronymus Romanus, insignis theologus, atque celeberrimus concionator, dum esset Romae S. Augustini prior, adhuc juvenis, scilicet tertium supra trigesimum aetatis annum agens, fato concessit die 8 Octobris an. 1507. Cujus morte universa ferme civitas consternata est, quod juvenis corpore tam magno, et vivido paucorum dierum aegrotatione occubuisset… Cum per sacrum quadragesimale tempus Neapoli praedicaret, adeo commovit universam civitatem ut multis annis post Magistros et Robertum, et Marianum, majori aut concursu, aut studio auditus sit.

Fr. Hieronymus Streitelius, Germanus, vir doctissimus, Ratisbonae vixit, et monasterio praefuit, insignis verbi Dei praeco. Universalis historiae peritissimus, plurimum laudatur ob peritiam sacrarum litterarum, et historiarum veritatem. Floruit an. 1518. Ita Elssius pag. 297.

Fr. Hieronymus Auximanus an. 1546 ad instantiam Magni Ducis obtinuit a Generali Seripando facultatem ut Pisas rediret Philosophiam, et theologiam profŔssurus.

Fr. Henricus a Voyerd Coloniensis, et Adolphi Coloniensis Archiepiscopi theologus, unus fuit e theologis, qui in Concilio Coloniensi claruerunt. Ab Herrera ponitur ad an. 1550.

Ven. Fr. Joannes de Tineo, Hispanus, anno 1511, die 28 Novembris in Salmanticensi coenobio solemnia vota nuncupavit. In vetusto professionum libro celebratur veluti magnus vir in sanctitate, et scientia.

Fr. Jacobus Montiel, Hispanus, cum esset Sardiniae Provincialis anno 1549 a D. Thoma de Villanova Valentiam vocatur ut ipsi esset a sacris confessionibus.

Fr. Jacobus Rolandi, alumnus provinciae Hispaniae an. 1502 erat confessarius Reginae Navarrae.

Fr. Jacobus Martinez, Gallus, sacrae theologiae Doctor Sorbonicus, Regis Francisci I theologus, eique valde acceptus, circa an. 1538 aliquot libros evulgavit contra Lutheranos, quorum erat acerrimus insectator.

Fr. Innocentius Astensis, Pedemontanus, an. 1505 erat Parisiis publicus sacrae theologiae professor.

Fr. Joannes Fortis, Doctor Parisiensis, et Prior illius conventus, an. 1547 fuit pro illa Universitate ad Regem orator, et an. 1549 per obitum nostratis Gerardi Tossane electus fuit confessarius Aulae Regis Galliarum.

Fr. Joannes Kruff Tuwingensis, Svevus, anno 1501 erat professor in Universitate Tuwingensi, et 1515 eamdem Universitatem regebat.

Fr. Joannes Escanus, Oscensis, vir litteris et doctrina clarus, Aragoniae Provincialis, et insignis verbi Dei praeco, ab Herrera ponitur ad an. 1515.

Fr. Joannes de Valdefuentes, Hispanus, qui Salmanticae an. 1507 solemnem professionem emisit, in antiquo professionum libro nuncupatur magnus praedicator.

Fr. Joannes Parvus, de provincia Saxoniae, in Ordinis regestis ad an. 1526 sub mense Majo commendatur a Generali Gabriele Veneto ob acerrimam eius pugnam cum Lutheranis, et Religionis defensionem.

Fr. Joannes a Cruce, Gallus, coenobii Ambianensis alumnus, vir doctrina, moribus, et ingenio praestans, et in concionibus sacris habendis eximie clarius, uti laudatur ab Herrera tom. I, pag. 476, quaedam suae eruditionis monumenta reliquens, mortalis vitae cursum explevit Parisiis an. 1525.

Fr. Joannes de Sevilla, Hispanus, in Ordinis resgestis ad an. 1526 sub mense Octobri appellatur eximius doctor, qui ordinariam philosophiae cathedram in Pisana academia cum magna gloria sui nominis obtinebat.

Fr. Joannes Bernardus, Andegavensis, vir prudens, et gravis, atque doctor Parisiensis, an. 1530 electus fuit Franciae Provincialis. Vitam cum morte commutavit Parisiis an. 1543. Suas ad populum conciones typis mandavit.

Fr. Joannes Visnet, Gallus, an. 1548 erat publicus Sacrae Scripturae professor in Monte-Pessulano.

Fr. Laurentius de Monte-Alto, Picenus, an. 1543 ad urbis Maceratensis instantiam illius Universitatis publicus professor designatur.

Fr. Leonardus de Fivizano, quem in suis regestis Gabriel Venetus celeberrimum concionatorem appellavit, hanc mortalem vitam finivit an. 1526.

Fr. Marcus de Tarento, sacrae theologiae Magister, an. 1518 a civibus Tarentinis mittitur orator ad Caesarem, ad Regem Catholicum, et ad Regem Poloniae.

Magistri Fr. Matthaeus de S. Severino, Picenus, Fr. Antonius de Valentia, Hispanus, et Fr. Claudius Narbonensis, an. 1507 erant Poenitentiarii Basilicae S. Petri.

Fr. Nicolaus Veronensis, sacrae theologiae Magister et magnus theologus, atque perinsignis verbi Dei praeco, vir in omni varietate scripturarum, ut ait Ossinger pag. 929, quaedam suae doctrinae monumenta relinquens ex hac vita migravit an. 1514, aetatis suae 46.

Fr. Nicolaus Zoalius, Genuensis, sacrae theologiae Magister, vir maximae probitatis, provinciam Lombardiae, ita Herrera tom. 2, pag. 195, doctrina, et meritis suo saeculo reddidit illustrrem. Florebat an. 1514.

Fr. Petrus de Viana, Hispanus, qui an. 1510 erat Prior conventus Oscensis, dicitur fuisse vir eminentissimus, et apud Catholicum Regem magna in aestimatione habitus, litteris, et virtutibus clarus, necnon contra haereticam pravitatem Apostolicus Inquisitor.

Fr. Petrus Calaforra, Valentinus, qui an. 1497 erat Aragoniae Provincialis, an. 1501 Firmi in Piceno in Capitulo generali electus fuit universi Qrdinis Procurator generalis, et anno insequenti designatus Vicarius et Visitator Congregationis S. Joannis ad Carbonariam. Erat Poenitentiarius Pontificius an. 1523.

Fr. Petrus Salelle, alumnus provinciae Provinciae, anno 1533 eligitur Provincialis, et an. 1534 fit Poenitentiarius Pontificius; sed cum displicentia Generalis; ita Herrera tom. 2, pag. 275, qui eodem munere fungi Andream Flechia Niciensem, et functum fuisse Mag. Guillelmum Maroti affirmat, cujus bona a Legato absumpta, et Religioni subtracta dolens ait: Nosti hujusmodi Poenitentiarios Religioni parum commodos esse.

Fr. Paulus de Genestano, sacrae theologiae Magister, celeberrimi nostratis Mariani Genazanensis nepos, vir fuit linguarum peritia, et variis scientiis apprime ornatus. Nostratis Pauli Veneti Summam philosophiae naturalis a mendis, quae ex aliorum incuria in illam irrepserant, sua diligentia expurgavit, eamque emendatam typographis excudendam tradidit. Item correxit commentaria nostratis Gregorii Ariminensis in libros Sententiarum, eaque typis edi curavit Venetiis an. 1503, dicavitque nostrati Aegidio Viterbiensi.

Fr. Philippus de Mantua, cognomento Longobardus, sacrae theologiae Doctor Parisiensis, apud Ossinger pag. 541 dicitur in divinis Scripturis versatissimus, et in praedicando elegantissimus. De illo haec habet Sabellicus Enneade 10, lib. 8, fol. 329: Philippus Eremitanus per idem tempus Mediolani clarum nomen adeptus ob ea, quae scripsit, etc. Illius perlucidam Lecturam in Apocalypsim typis evulgari studuit noster Silvester Mencius an. 1527. Apud Herreram tom. 2, pag. 283, noster Philippus ponitur ad an. 1511.

Fr. Petrus Stiglerus, qui an. 1536 erat Bavariae Provincialis, inter eos nostrates jure recensetur, qui omni conatu haeresi in Germania serpenti se opposuerunt.

Fr. Paulus de Fontana, Neapolitanus, celeberrimus concionator, cujus perennem, ac beatissimum eloquentiae fontem totus orbis, ipsa Roma, Venetorum Senatus, Janua, Panhormus, Sicilia, Regnum Apuliae, et quod rarissimum est, patria Neapolis maximo plausu pluries est admirata, in medio fortunarum cursu immatura morte sublatus fuit Neapoli die 26 Augusti, anno 1527, aetatis suae 44.

Fr. Petrus Guerrente, Rothomagensis, vir doctus, et probus, anno 1543 in Capitulo generali Romae habito electus fuit una cum S. Thoma a Villanova ad Ordinis Constitutiones revisendas.

Fr. Seraphinus Florentinus anno 1513 erat familiaris domus Mediceae.

Fr. Stephanus de Genestano, vir bonus, et insignis meritis, et obsequiis exhibitis erga conventum S. Augustini de Urbe, et universam Religionem, a Patribus Romanis opera praesertim Card. Raphaelis Riari Ordinis Protectoris, an. 1501 designatur perpetuus Prior coenobii S. Matthaei in Merulana praefati S. P. Augustini conventus Sacrario uniti. Anno autem 1507 DD. Gisbertus Senilis, Episcopus Rapollanus, eum suum procuratorem, atque vicarium ad possessionem suae Ecclesiae capiendam, et ad illam in temporalibus et spiritualibus administrandam deputavit. Tandem idem Card. Riarius Episcopus Ostiensis die 28 Decemb. an. 1515 S. Mariae Egyptiacae de Urbe in regione Ripae parochialem Ecclesiam illi tradidit.

Fr. Stephanus Sutorinus, de Ratisbona, sacrae Theologiae Magister, alumnus fuit provinciae Bavariae. Ejus cura opus aureum nostratis B. Simonis de Cassia a mendis scribarum purgatum una cum vita ejusdem B. Simonis, quam ipse scripsit, praelo excuditur Basileae an. 1517. De illo haec habet Elssius pag. 639: Maxima cum laude Theologiam professus est Viennae; eloquens concionator, totamque Austriam sua eloquentia rapuit ...

Fr. Theophilus Neapolitanus, vir doctissimus, atque celeberrimus concionator, ob animi inconstantiam hanc censuram apud Herreram tom. 2, pag. 453, sibi promeruit: Mira doctissimi hominis, et celeberrimi concionatoris mutabilitas, et inconstantia, qui fere singulis annis aut locum diversum, aut novum vivendi modum inconstanter assumeret. Tales homines tantum sistuntur a vespillone!

Mag. Fr. Thomas de Genua an. 1507 erat Prior Ecclesiae S. Matthaei de jure ipsius patronatus.

Fr. Valerius de Genua, sacrae Theologiae Magister, cum esset jam vir provectae aetatis, atque philosophia, omnique liberali disciplina expolitus, ac praesertim medicinae peritissimus, apud Congregationem nostratum Baptistinorum habitum induit circa an 1490. Fuit Regens Romanus, et an. 1505 vicarius generalis conventus Genuensis. A nostrate Hieronymo Roman dicitur floruisse an. 1510, atque sanctitate et religione suam Congregationem reddidisse illustriorem, sibique nomen eximia doctrina aeternum comparasse. Hanc mortalem vitam finivit mense Decembri an. 1512.