Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Index Additamentorum

INDEX ADDITAMENTORUM AD CRUSENII MONASTICON

Agostino parte da Cartagine per Roma: immagine dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della Città di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

Agostino parte da Cartagine per Roma

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della Città di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 è firmato da A. di Lorenzo

 

 

LXXXVIII

DE ORIGINE AUGUSTINIANAE CONGREGATIONIS CALABRIAE ALIAS ZAMPANORUM

 

 

 

 

Haec Eremitarum Augustinensium Congregatio nomen accepit a nostrate B. Francisco de Zampano Calabro, qui illam instituit anno 1501. Brevi autem haec eadem Congregatio tantum excrevit ut in duas divisa fuerit, quarum prima in Calabria citeriori consistens Zampanorum citra, altera vero in Calabria ulteriori exstans Zampanorum ultra appellata fuit. Congregationis Zampanorum citra sequentes conventus recensentur.

Conventus Albiensis (di Albi) tit. S. Mariae de Misericordia in dioecesi Cataciensi extabat jam an. 1581. Illius annuus proventus an. 1650 erat scutatorum 163, familia fratrum 6.

Conventus Apriliani (di Aprigliano) tit. S. Mariae de Gratia in dioecesi Consentina nominatur ad annum 1583. Scut. 239. Fratres 5.

Conventus Belviderii (di Belvedere) tit. S. Mariae Annuntiatae in dioecesi Cariatensi fundatus an. 1446 erat provinciae Neapolitanae, ac postea ad praefatam Congregationem transivit. Annuus prov. an. 1650 erat scut. 48. Familia Fratrum 3.

Conventus Casulensis (di Casole) tit. S. Angeli an. 1475 spectabat ad provinciam Calabriae, sed postea Congregationi unitus fuit. Proventus annuus scut. 130. Fr. 3.

Conventus Castellionensis (di Castiglione maritimo) tit. S. Mariae de Pietate in dioecesi Tropeae an. 1650 habebat annuum introitum scut. 337. Fr. 4.

Conventus Consentinus, (di Cosenza) tit. S. Augustini a provincia Apuliae an. 1521 ad Congregationem transivit. Annuus proventus scut. 615. Fratres 16.

Conventus Crotonis (di Cotrone) tit. S. Augustini ab Augustino Lubin nostrae Congregationi assignatur. Anno 1650 habebat annuum proventum scut. 137. Fr. 4.

Conventus Cuculli (di Cuculli) tit. S. Mariae Annuntiatae in dioecesi Umbriatici spectabat ad Congregationem an. 1611. Scut. 94. Fr. 5.

Conventus Machiensis (della Macchia) tit. S. Mariae de Sanitate in dioecesi Consentina an. 1650 habebat annuum introitum scut. 89. Fr. 3.

Conventus Maglensis (di Magle) tit. S. Crucis in dioecesi Consentina anno 1650 habebat annuum proventum scut. 63. Fratres 2.

Conventus Marturani (di Martorano) tit. S. Mariae Annuntiatae an. 1584 erat provinciae Apuliae. Scut. 275. Fr. 3.

Conventus Neocastri (di Nicastro) tit. S. Mariae de Sanitate, extabat an. 1602. Scut. 44. Fr. 2.

Conventus Nuceriae (di Nocera) tit. S. Mariae de Laureto, alias Campi Aurati in territorio Nuceriae fundatur a B. Francisco de Zampano anno 1506 in dioecesi Tropeae. Scut. 343. Fr. 6.

Conventus Pampanicensis (di Pampanice sive Papenici) tit. S. Mariae Annuntiatae in dioecesi Cotronensi, anno 1650 habebat annuum introitum scut. 236. Fratres 6.

Conventus Paternotanus (di Paterno) tit. S. Marci in dioecesi Cusentina an. 1650 habebat annuum proventum scut. 65. Fr. 3.

Conventus Rubetinus (di Rovito) tit. S. Mariae Gratiarum in dioecesi Cusentina nominatur ad an. 1593. Prov. Scut. 122. Fr. 4.

Conventus S. Stephani (di Santo Stefano) tit. S. Mariae Annuntiatae in dioecesi Cusentina an. 1650 habebat proventum annuum scut. 149. Fratres 5.

Conventus Sciglianensis (di Scigliano) tit. S. Augustini in dioec. Marturani unitur Congregationi an. 1545. Proventus annuus scut. 155. Fr. 4.

Conventus Sellianus (di Sellia) tit. S. Mariae Gratiarum in dioecesi Catacensi extabat an. 1527. Scut. 116. Fr. 4.

Conventus Zampani, alias Zumpani (di Zompano) tit. S. Mariae Angelorum in dioecesi Cusentina caput utriusque Congregationis, fundatur circa an. 1503. Proventus annuus erat scut. 195. Fratres 5.