Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Priori Generali > F

Priori Generali:

Immagine di Alessandro mancini

Il priore generale Alessandro Mancini

 

 

ALESSANDRO MANCINI

(1598 - 1600)

 

 

 

 

Nativo di Siena, fu generale dell'Ordine nell'Anno Santo 1600, anno in cui morý.

Anno MDXCVIII Capitulo Generali Romae congregato in Generalem eligitur P. Mag. Alexander Senensis, vir mitioris ingenii, in quo probitas ipsa una cum affabilitate, ac mansuetudine certabat, rigidioribus mediis ad Ordinem promovendum minus idoneus, horum itaque fluctibus cum immergeretur, adeo eadem cordi sumpsit, ut primis annis tabe, moerore, aliisque malis obrutus cesserit, et ex hac vita decesserit. Illis etenim annis et ipse Pontifex, Visitationem personalem praecipuorum Monasteriorum urbis omnium Ordinum instituerat, nec praeterire volebat Monasterium S. Augustini, prout postea nec illud praeteriit, ast inopinato, concitoque accessu, singula Religiosorum scrutatus est cubicula, longe inferiores reperiens offensionis ansas, quam sibi bonus Pontifex aliorum suggestione impresserat, quamvis et tunc non deesset Fiscalis, in lucernis scrutans Hierosolymam.

 

 

Referenze:  CRUSENIO, Monasticon