Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Priori Generali > Giovanni Battista da Asti

Priori Generali: Giovanni Battista da Asti

S. Agostino in ginocchio dinanzi al Cristo

S. Agostino in ginocchio dinanzi al Cristo

 

 

GIOVANNI BATTISTA DA ASTI

(1608 - 1614)

 

 

 

 

Indictis comitiis Generalibus per Reverendiss. P. M. F. Joannem Baptistam Januensem in proximum festum Pentecostes, Anno MDCVIII a congregatis Patribus, Praeside Illustriss. Cardin. Saulio, omnium suffragiis, publica voce, absque scrutinio declaratis renunciatus fuit Generalis idem Rever. P. Mag. Joannes Baptista De Asti Januensis, ex nobili familia De Albenga, multo nobilior pietate, ac eruditione, nam inter Scholasticos Theologos Ordinis S. Augustini facile principem locum obtinebat, quam Salmanticae una cum habitu hauserat, et per plura Italiae loca ad plausum omnium edocuerat. Adjunctus fuit eidem Reverendiss. Patri in officio Procuratoris Ordinis Rev. P. Mag. Guillelmus de Fulginio, qui parem operam in professione Theologica praestiterat, tum alibi, tum recenter Neapoli, quique humanitate sua, et dexteritate plurimorum animos non ignobiles sibi devicerat. Ad officium Assistentium assumpti fuerunt, pro Italis R. P. Mag. Petrus Ariminensis ex-Prior Romanus, et Reverendiss. P. Mag. Petrus Perea, Illustrissimi Card. Gymnasis familiaris ac Theologus, viri undique insignes, quorum opera Ordo universus plurimum sibi applaudebat, expectabatque redemptionem IsraŰl. Nec vana omnino spe, serio etenim Reverendiss. P. Generalis, uti studiosus, mentem studiis applicuit, et primo sui regiminis anno, studia Philosophica a Theologicis separavit, duoque diversa studia Philosophis erexit; Andriae unum, et in Monte S. Savini, apud Senenses alterum, cuilibet loco assignans Lectorem idoneum, cum competenti studiosorum numero, e quibus omnes sibi montes promittebant, sed promisere tantum.

 

 

Referenze:  CRUSENIO, Monasticon