Percorso : HOME > Opera Omnia > Dialoghi >  De quantitate animae

opera omnia di sant'agostino:  LA GRANDEZZA DELL'ANIMA

Agostino vescovo scultura del XII sec. in S. Orso ad Aosta

Agostino vescovo scultura del XII sec.

 

 

LA GRANDEZZA DELL'ANIMA

 

 

 

Quaedam de animae patria (1, 1 - 2, 3)

Quae agantur.

 

 

 

1. 1. Evodius - Quoniam video te abundare otio, quaeso ut mihi respondeas de iis quae me movent, non, ut opinor, importune atque incongrue. Saepe enim cum abs te multa quaesissem, nescio qua illa graeca sententia me deterrendum putasti, qua prohibemur ea quae supra nos sunt requirere: nunc vero non puto nos ipsos supra nos esse. Quamobrem cum de anima quaero, non sum dignus qui audiam: Quod supra nos, quid ad nos? sed fortasse dignus qui audiam, quid simus nos.

Augustinus - Enumera breviter quae de anima audire velis.

Evodius - Faciam: nam sunt mihi ista diuturna cogitatione praeparata. Quaero igitur unde sit anima, qualis sit, quanta sit, cur corpori fuerit data, et cum ad corpus venerit qualis efficiatur, qualis cum abscesserit?

 

Ex Deo est anima ...

1. 2. Augustinus - Cum quaeris unde sit anima, duo quaedam intellegere cogor. Aliter enim dicimus unde sit homo, quae sit eius patria scire cupientes; aliter unde sit, cum quaerimus unde constet, id est, ex quibus elementis rebusque compositus. Quid horum scire vis cum interrogas unde sit anima? Utrumnam quasi regionem eius et patriam, unde huc venerit, nosse desideras; an vero quae sit eius substantia, requiris

Evodius - Equidem utrumque scire vellem, sed quid scit sciendum prius, tuo iudicio malo committere

Augustinus - Propriam quamdam habitationem animae ac patriam Deum ipsum credo esse a quo creata est. Substantiam vero eius nominare non possum: non enim eam puto esse ex iis usitatis notisque naturis, quas istis corporis sensibus tangimus. Nam neque ex terra, neque ex aqua, neque ex aere, neque ex igni, neque ex his omnibus, neque ex aliquibus horum coniunctis constare animam puto. Sed quemadmodum si ex me quaereres, arbor ista ex quibus constet, notissima ista elementa quatuor nominarem, ex quibus omnia talia constare credendum est; porro si pergeres quaerere, unde ipsa terra, vel aqua, vel aer, vel ignis constent, nihil iam quod dicerem reperirem: sic cum quaeritur ex quibus sit homo compositus, respondere possum, ex anima et corpore; rursum de corpore si quaeras, ad illa elementa quatuor recurram; de anima vero quaerenti tibi, cum simplex quiddam et propriae substantiae videatur esse, non aliter haeream ac si quaeras, ut dictum est, unde sit terra.

Evodius - Quomodo eam propriam velis habere substantiam, cum dixeris a Deo factam, non intellego.

Augustinus - Quomodo et terram ipsam a Deo factam, negare non possum; et tamen non possum dicere, ex quibus quasi aliis corporibus terra constet. Simplex enim corpus est terra, eo ipso quo terra est; et ideo elementum dicitur omnium istorum corporum, quae fiunt ex quatuor elementis. Non ergo sibi adversatur sententia qua dicimus, et a Deo animam factam, et propriam quamdam habere naturam. Hanc enim eius propriam quamdam naturam et suam, Deus ipse fecit, ut ignis, ut aeris, ut aquae, ut terrae, quo caetera ex his omnibus componerentur.

 

... eaque Deo similis et immortalis.

2. 3. Evodius - Interim accipio unde sit anima, id est, ex Deo, quae mecum sedulo retractabo, et si quid me moverit, post requiram. Unde quaeso, explices qualis sit.

Augustinus - Videtur mihi esse similis Deo. De anima enim, nisi fallor, requiris humana.

Evodius - Idipsum est quod abs te explicari vellem, quemadmodum sit anima similis Deo; cum Deum a nullo factum esse credamus, animam vero ab ipso Deo factam supra dixeris.

Augustinus - Quid? tu difficile putas Deo fuisse, ut aliquid sibi simile faceret, cum hoc in tanta varietate imaginum etiam videas nobis esse concessum?

Evodius - Sed nos videmur mortalia facere, Deus autem immortalem animam fecit, ut opinor, nisi forte tibi aliter videtur.

Augustinus - Ergo tu velles talia fieri ab hominibus, qualia Deus fecit?

Evodius - Non equidem hoc dixerim. Sed quemadmodum ipse immortalis immortale quiddam fecit ad similitudinem suam; sic et nos immortales a Deo facti, ad similitudinem nostram quod facimus, immortale esse deberet.

Augustinus - Recte diceres, si ad eius imaginem pingeres tabulam, quod in te immortale esse credis: nunc vero in ea exprimis similitudinem corporis, quod profecto mortale est.

Evodius - Quomodo ergo sum similis Deo, cum immortalia nulla possum facere ut ille?

Augustinus - Quomodo nec imago corporis tui potest hoc valere quod tuum corpus valet; sic anima non mirandum est si potentiam tantam non habet, quantam ille ad cuius similitudinem facta est.

 

 

Anima non est in quantitate corporea (3, 4 - 14, 24)

 

Animae quantitas non est corporea

3. 4. Evodius - Et hoc interim satis est: dic nunc quanta sit anima.

Augustinus - Quomodo quaeris quanta sit? Non enim intellego utrum eius quasi spatium latitudinis vel longitudinis, vel roboris, vel horum simul omnium requiras; an quantum valeat nosse velis. Solemus enim quaerere quantus fuerit Hercules, id est, in quot pedes statura eius porrecta fuerit. Et item quantus vir fuerit, id est, quantae potentiae atque virtutis.

Evodius - Utrumque de anima scire cupio.

Augustinus - Atqui illud superius dici non potest, nec omnino intellegi de anima. Non enim ullo modo, aut longa, aut lata, aut quasi valida suspicanda est anima: corporea ista sunt, ut mihi videtur; et de consuetudine corporum sic animam quaerimus. Ideoque bene praecipitur etiam in mysteriis, ut omnia corporea contemnat, universoque huic mundo renuntiet, qui, ut videmus, corporeus est, quisquis se talem reddi desiderat, qualis a Deo factus est, id est, similem Deo: non enim alia salus animae est, aut renovatio, aut reconcilaitio auctori suo. Quamobrem quanta sit anima secundum inquisitionem hanc tibi respondere non possum; sed possum affirmare, neque illam longam esse, nec latam, nec robustam, neque aliquid horum quae in mensuris corporum quaeri solent. Et hoc cur existimem, rationem tibi reddam, si placet.

Evodius - Placet vero, ac vehementer exspecto: videtur enim mihi quasi nihil esse anima, si nihil est horum.

Augustinus - Prius ergo si videtur, ostendam tibi multas esse res quas non possis dicere nihil esse, nec tamen in eis invenire aliqua huiusmodi spatia, qualia in anima requiris: ut non solum non tibi ex eo anima nihil esse videatur, quod in ea non invenis longitudinem, sive aliquid tale; sed eo pretiosior et pluris aestimanda sit, quo nihil horum habet. Deinde utrum vere nihil horum habeat, videbimus.

Evodius - Utere quo vis ordine ac modo, ego audire et discere paratus sum.

 

... sicut etiam iustitiae

4. 5. Augustinus - Recte facis: sed volo interroganti mihi respondeas; fortasse enim ea quae te docere conor, ipse iam nosti: credo enim non te dubitare hanc arborem non esse omnino nihil.

Evodius - Quis dubitaverit.

Augustinus - Quid illud? num dubitas iustitiam multo esse hac arbore meliorem?

Evodius - Ridiculum istud quidem est, quasi vero ulla sit comparatio.

Augustinus - Liberaliter mecum agis; sed illud nunc attende: cum constet ita hanc arborem esse deteriorem quam est iustitia, ut nec comparanda quidem tibi videatur, et hoc lignum non esse nihil confessus sis; placetne tibi ut ipsam iustitiam nihil esse credamus?

Evodius - Quis hoc demens crediderit?

Augustinus - Recte omnino: sed fortasse arbor haec propterea tibi videtur esse aliquid, quod longa est pro suo modo, et lata, et robusta; quae si detraxeris, nihil erit.

Evodius - Ita videtur.

Augustinus - Quid ergo? iustitia, quam non nihil esse confessus es, imo quiddam longe divinius hac longeque praestantius, videtur tibi longa esse?

Evodius - Nullo modo mihi iustitia aut longa, aut lata, aut tale aliquid cogitanti potest occurrere.

Augustinus - Si igitur nihil horum est iustitia, et tamen ipsa nihil non est; cur tibi anima nihil videtur, nisi eius aliqua longitudo sit?

Evodius - Age; iam non mihi videtur ex eo nihil esse anima, quod nec longa, nec lata, nec robusta sit, sed utrum vere ita sit, nondum a te dictum esse scis. Fieri enim potest, ut multa sint magni aestimanda, quae istis careant; sed non continuo ex hoc genere animam esse credendum puto.

 

Anima non est ventus aut aer.

4. 6. Augustinus - Scio istud nobis enodandum restare, et hoc me deinceps explicaturum promiseram: verum quia res subtilissima est, et longe alios mentis oculos quaerit, quam humana consuetudo in quotidianae vitae actibus habere solita est; admoneo te, ut per ea, per quae te ducendum existimo, libens pergas, nec nostro quodam necessario circuitu defatigatus, aegre tuleris aliquanto te tardius ad id quod cupis pervenir

Evodius - Nam prius abs te quaero, utrum corpus ullum putes esse, quod non pro modo suo habeat aliquam longitudinem, et latitudinem, et altitudinem?

Evodius - Quam dicas altitudinem, non intellego.

Augustinus - Illam dico qua efficitur ut interiora corporis cogitentur, aut etiam sentiantur, si perlucet ut vitrum; quamquam si hoc demas corporibus, quantum mea opinio est, neque sentiri possunt, neque omnino corpora esse recte existimari. Hinc mihi volo aperias quid tu sentias.

Evodius - Prorsus non dubito corpora omnia his carere non posse.

Augustinus - Quid illud? potes cogitare ista tria non esse nisi in corporibus?

Evodius - Non intellego quomodo alibi esse possint.

Augustinus - Ergo animam non putas esse aliud quam corpus?

Evodius - Si etiam ventum corpus esse confitemur, negare non possum corpus mihi animam videri: nam tale aliquid eam esse cogito.

Augustinus - Corpus quidem ventum esse tam concedo, quam si me de fluctu interrogares. Nam nihil aliud quam istum aerem commotum ac agitatum ventum esse sentimus; quod in loco tranquillissimo, et ab omnibus ventis quietissimo vel brevi flabello approbari potest, quo etiam muscas abigentes aerem commovemus, flatumque sentimus. Quod cum evenerit occultiore quodam motu coelestium vel terrenorum corporum per magnum spatium mundi, ventus vocatur, ex diversis partibus coeli nomina etiam diversa sortitus. An tibi aliter videtur?

Evodius - Mihi vero nihil, et probabile esse accipio quod dicis: sed ego animam non ipsum ventum, sed tale aliquid esse dixi.

Augustinus - Dic mihi prius, utrum ipsum ventum cuius mentionem fecisti, habere aliquam longitudinem, latitudinem et altitudinem sentias. Deinde videbimus utrum tale aliquid anima sit, ut hoc modo etiam quanta sit, investigare possimus.

Evodius - Quid hoc aere longius, et latius, et altius facile inveniri potest, quem commotum, ventum esse nunc abs te mihi persuasum est?

 

Quae vera sit animae quantitas inquiritur

5. 7. Augustinus - Recte dicis: sed numquidnam animam tuam putas esse nisi in corpore tuo?

Evodius - Ita puto.

Augustinus - Intrinsecus tantum, ut tamquam utrem impleat; an tantum forinsecus, velut tectorium; an et intrinsecus et extrinsecus eam esse arbitraris?

Evodius - Hoc sentio quod ultimum requisisti. Nam nisi esset intrinsecus, nihil in visceribus nostris vitale haberetur; nisi esset extrinsecus, non etiam in cute leviter possit sentire pungentem.

Augustinus - Quid ergo amplius quaeris quanta sit anima, cum videas esse tantam quantam ipsa spatia corporis patiuntur?

Evodius - Si hoc ratio docet, nihil amplius requiro.

Augustinus - Recte facis nihil quaerere amplius quam docet ratio. Sed haec ratio videturne tibi firmissima?

Evodius - Quando aliam non invenio, videtur. Suo enim loco quaeram, quod me multum movet, utrum haec figura eadem maneat cum corpore excesserit: nam hoc inter discutienda ultimum me posuisse memini. Sed quoniam de numero animarum quaerere, ad quantitatem mihi videtur pertinere, non esse hoc loco praetereundum existimo.

Augustinus - Non incongrue existimas, sed prius de spatio eius quod me adhuc movet, explicemus, si placet, ut etiam ego aliquid discam, si tibi iam satisfactum est.

Evodius - Quaere ut vis; nam tua ista simulata dubitatio, dubitare me verissime facit de hoc ipso quod iam peractum esse praesumpseram.

 

Memoria non est in spatio ...

5. 8. Augustinus - Dic mihi, quaeso te, utrum ea quae appellatur memoria, non tibi nomen inane videatur.

Evodius - Cui hoc videri potest?

Augustinus - Animae hanc esse arbitraris, an corporis?

Evodius - Et hinc dubitare ridiculum est. Quid enim? exanime corpus meminisse aliquid credi, aut intellegi potest?

Augustinus - Meministine tandem urbis Mediolanensis?

Evodius - Valde memini.

Augustinus - Nunc ergo quia eius facta mentio est, recordaris quanta et qualis sit?

Evodius - Recordor sane, ac nihil recentius atque integrius?

Augustinus - Nunc ergo cum oculis eam non videas, animo vides.

Evodius - Ita est.

Augustinus - Meministi, credo etiam, quarto spatio terrarum nunc a nobis longe absit.

Evodius - Ita et hoc memini.

Augustinus - Vides itaque animo etiam ipsam locorum distantiam.

Evodius - Video.

Augustinus - Cum igitur anima tua hic sit ubi corpus, nec ultra spatium eius porrigatur, ut superior ratio demonstrabat, unde fit ut illa omnia videat?

Evodius - Per memoriam hoc fieri puto, non quod illis locis sit praesens:

Augustinus - Imagines ergo illorum locorum memoria continentur.

Evodius - Ita sentio: nam et quid ibi nunc agatur ignoro; quod utique non ignorarem, si animus meus usque ad ea loca porrigeretur, praesentiaque sentiret.

Augustinus - Verum mihi videris dicere: sed certe istae imagines corporum sunt.

Evodius - Ita necesse est: non enim aliud sunt urbes terraeque, quam corpora.

 

... sicut etiam anima

5. 9. Augustinus - Nunquamne intuitus es parva specilla, aut nunquam in pupilla oculi alieni faciem tuam vidisti?

Evodius - Imo saepe.

Augustinus - Cur multo brevior quam est apparet?

Evodius - Quid enim velles aliud quam ut pro modo speculi videretur?

Augustinus - Necesse est ergo imagines corporum, si parva sunt corpora in quibus apparent, parvas apparere.

Evodius - Necesse omnino.

Augustinus - Cur ergo, cum tam parvo spatio sit anima quam corpus est eius, tam magnae in ea possunt exprimi imagines, ut et urbes, et latitudo terrarum, et quaeque alia ingentia apud se possit imaginari? Volo enim cogites paulo diligentius, quanta et quam multa memoria nostra contineat, quae utique anima continentur. Qui ergo fundus est, qui sinus, quae immensitas quae possit haec capere, cum et eam tantam quantum corpus est superior ratio docuisse videatur?

Evodius - Non invenio quid respondeam, nec satis explicare possum, quantum me ista moveant: et multum me ipse derideo, qui superiori rationi tam cito consenseram, ut ex isto corporis modo quanta sit anima terminarem.

Augustinus - Non ergo iam tibi tale aliquid videtur, qualis ventus est?

Evodius - Nullo modo: nam etiamsi aer iste cuius quasi fluctum ventum esse probabiliter creditur, universum istum mundum possit implere, innumerabiles tales tantosque mundos secum anima imaginari potest, quas imagines quo spatio contineat suspicari non possum.

Augustinus - Vide ergo ne melius sit eam credere, ut superius dixeram, nec longam, nec latam, nec altam, sicut mihi de iustitia concesseras.

Evodius - Facile assentirem, nisi me plus conturbaret, quo rursum pacto tantorum spatiorum imagines innumerabiles nulla sua et longitudine, et latitudine, et altitudine capere possit.

 

Quae sit mera quantitas

6. 10. Augustinus - Inveniemus hoc fortasse quantum licet, si prius diligenter discutiamus haec tria, id est longitudinem, fatitudinem, et altitudinem. Itaque enitere cogitare longitudinem, quae adhuc nullam latitudinem assumpserit.

Evodius - Nihil possum tale cogitare: si enim filum araneae in animo constituero, quo nihil exilius solemus videre; occurrit mihi etiam in eo tamen et longitudo per se, et latitudo, et altitudo: quae qualescumque sint, esse tamen negare non possum.

Augustinus - Non usquequaque absurda est responsio tua sed certe cum tria ista in araneae filo esse intellegis, discernis haec, et quid inter se differant nosti?

Evodius - Quidni quid differant nossem? An aliter potui videre nihil horum deesse huic filo?

Augustinus - Quo igitur intellectu haec discrevisti, hoc potes etiam, seiunctis illis, solam longitudinem cogitare, si nec aliquod corpus volvas animo: nam quodcumque fuerit, his omnibus non carebit. Incorporeum est enim quod te nunc intellegere cupio: nam sola longitudo non nisi intellegi animo potest, in corpore inveniri non potest.

Evodius - Iam intellego.

Augustinus - Ergo istam longitudinem si quasi secare cogitatione per longum velis, vides profecto non posse: nam si potest, inest etiam latitudo.

Evodius - Manifestum est.

Augustinus - Hanc igitur longitudinem meram et simplicem, si tibi placet, lineam vocemus: hoc enim nomine a doctis multis appellari solet.

Evodius - Voca quidquid vis: non enim mihi de nominibus laborandum est, cum res aperta sit.

 

Figura linea vel lineis conficitur

6. 11. Augustinus - Bene facis, et non solum approbo, verum etiam moneo, ut semper rerum curam magis quam verborum te habere delectet. Sed linea ista quam iam, ut opinor, bene intellegis, si porrigatur sive ex una, sive ex utraque parte, quam in longum porrigi potest, cernis nullum esse finem. An ad hoc contemplandum minus valet acies mentis tuae?

Evodius - Contemplor omnino, ac nihil facilius.

Augustinus - Vides ergo etiam nullam figuram posse fieri, si nihil agatur aliud quam ut illa linea porrigatur.

Evodius - Quam dicas figuram nondum intellego.

 

7. 11. Augustinus - Figuram interim voco, cum aliquod spatium linea lineisve concluditur, tamquam si circulum faceres, aut quatuor lineas finibus suis sibimet iungeres ita ut nullius finis ab alterius copulatione liber esset.

il cerchio e il quadrato

Il cerchio e il quadrato

Evodius - Quid dicas figuram, iam me videre arbitror; sed utinam tam viderem quo ista tendant, aut quid ex his effecturus sis, ut ego quod de anima requiro, sciam.

 

Ratione quaeratur oportet.

7. 12. Augustinus - Hoc initio te admonui, et postulavi ut patienter ferres aliquantum circuitum nostrum, quod item quaeso ut facias. Non levis res quaeritur, non facilis ad cognoscendum: nosse enim hoc plane ac tenere volumus, si fieri potest. Aliud est enim cum auctoritati credimus, aliud cum rationi. Auctoritati credere magnum compendium est, et nullus labor: quod si te delectat, poteris multa legere, quae magni et divini viri de his rebus necessaria quae videbantur, salubriter imperitioribus quasi nutu quodam locuti sunt, credique sibi voluerunt ab iis, quorum animis vel tardioribus vel implicatioribus alia salus esse non posset. Tales enim homines, quorum profecto maxima multitudo est, si ratione velint verum comprehendere, similitudinibus rationum facillime decipiuntur, et in varias noxiasque opiniones ita labuntur, ut emergere inde ac liberari, aut nunquam, aut aegerrime queant. His ergo utilissimum est excellentissimae auctoritati credere, et secundum hoc agere vitam. Quod si tutius putas, non solum nihil resisto, sed etiam multum approbo. Si autem cupiditatem istam refrenare non potes, qua tibi persuasisti ratione pervenire ad veritatem, multi et longi circuitus tibi tolerandi sunt, ut non ratio te adducat, nisi ea quae sola ratio dicenda est, id est vera ratio; et non solum vera, sed ita certa, et ab omni similitudine falsitatis aliena, si tamen ullo modo haec ab homine inveniri potest, ut nullae disputationes falsae aut verisimiles ab ea te possint traducere.

Evodius - Nihil iam praepropere desiderabo: agat ac ducat ratio qua vult, dummodo perducat.

 

Quae sit figura tribus lineis paribus ...

8. 13. Augustinus - Deus hoc faciet, qui aut de solis talibus rebus, aut certe de his maxime deprecandus est. Sed ad rem quam institueram redeamus. Nam si et quid sit linea, et quid sit figura iam tibi notum est, dic quod abs te quaero, id est utrum putes ullam figuram fieri posse, si linea ex utraque parte, aut ex altera per infinitum ducatur?

Evodius - Nullo modo id fieri posse confirmo.

Augustinus - Quid igitur agendum est ut figuram faciamus?

Evodius - Quid, nisi ut illa linea infinita non sit, et ducatur in circulum, ut ex alia parte se contingat? non enim video, quomodo aliter possit ex una linea concludi aliquod spatium; quod nisi fiat, secundum tuam descriptionem, figura non erit.

Augustinus - Quid, si rectis lineis figuram facere velim? potest fieri ut de una linea fiat, an non potest?

il triangolo equilatero

Il triangolo equilatero

Evodius - Nullo modo.

Augustinus - Quid, duabus?

Evodius - Ne hoc quidem.

Augustinus - Quid, tribus?

Evodius - Video posse.

Augustinus - Bene igitur nosti ac tenes, cum figura lineis rectis facienda est, minus quam tribus non posse. An si ulla tibi adversetur ratio, de hac te sententia devocabit?

Evodius - Plane si quis mihi hoc falsum esse monstraverit, nihil erit quod me scire posse confidam.

Augustinus - Nunc ergo illud responde, quomodo tribus lineis figuram feceris?

Evodius - Cum se finibus iungunt.

Augustinus - Quid? ubi se iungunt, nonne videtur tibi angulus fieri?

Evodius - Ita est.

Augustinus - Quot ergo angulis haec figura constat?

Evodius - Totidem quot lineis.

Augustinus - Quid? ipsas lineas pares constituis, an impares?

Evodius - Pares.

Augustinus - Quid? anguli tantumdem omnes patent, an est alius alio contractior vel apertior?

Evodius - Etiam ipsos pares esse video.

Augustinus - Potestne fieri, ut in figura, quae tribus rectis paribus lineis facta sit, impares anguli sint; an non potest?

Evodius - Nullo prorsus modo.

Augustinus - Quid? si rectis lineis tribus, sed imparibus figura constet, possunt etiam in ista pares esse anguli, an aliud intellegis?

Evodius - Omnino non possunt.

Augustinus - Recte dicis: sed dic, quaeso, quaenam tibi figura melior videatur et pulchrior? eane quae paribus, an quae imparibus lineis constat?

Evodius - Quis dubitet eam esse meliorem in qua aequalitas praevalet?

 

... et quattuor.

9. 14. Augustinus - Ergo inaequalitati aequalitatem praeponis?

Evodius - Nescio utrum quispiam non praeponat.

Augustinus - Vide nunc in figura quae tribus angulis paribus perfecta est, quid in ea sit angulo contrarium, id est ex altera parte contra positum; utrum linea an angulus.

Evodius - Lineam video.

Augustinus - Quid ergo? si et angulus angulo, et linea lineae contraria sit, nonne fateris aequalitatem esse potiorem in ea figura in qua id accidit?

Evodius - Fateor quidem, sed quemadmodum id fiat tribus lineis omnino non video.

Augustinus - Quid? quatuor lineis potestne hoc fieri?

il quadrato e il rombo

Il rombo e il quadrato

Evodius - Prorsus potest.

Augustinus - Melior est igitur figura quae quatuor lineis rectis paribus, quam quae tribus constat.

Evodius - Melior certe, siquidem magis in ea aequalitas valet.

Augustinus - Quid ergo? istam quae quatuor rectis paribus lineis confit, censesne posse etiam ita fieri, ut non anguli omnes in ea pares sint, an non putas?

Evodius - Video posse.

Augustinus - Quonam modo?

Evodius - Si duo contractiores, duo apertiores sint.

Augustinus - Videsne etiam quemadmodum et ambo contractiores, et ambo apertiores sibi contrarii sint?

Evodius - Ac verissime atque apertissime.

Augustinus - Servatam igitur et hic, quanta servari potuit, cernis aequalitatem: cernis enim profecto fieri non posse, ut cum quatuor paribus lineis figura perficitur, non aut omnes, aut certe vel bini anguli pares sint; quaeque tamen paria sunt, sibi ex contrario respondere.

Evodius - Cerno, et firmissime teneo.

 

Iustitia est in parilitate

9. 15. Augustinus - Nihilne te movet etiam in his rebus tanta et tam inconcussa quaedam iustitia?

Evodius - Quonam modo?

Augustinus - Quia nihil, ut arbitror, dicimus esse iustitiam nisi aequitatem: aequitas autem ab aequalitate quadam videtur appellata. Sed quae in hac virtute aequitas, nisi ut sua cuique tribuantur? Porro sua cuique, nisi quadam distinctione tribui non possunt. An aliter putas?

Evodius - Manifestum est, et prorsus assentior.

Augustinus - Quid? distinctionem arbitrarisne esse ullam, si omnia paria sint, ut nihil omnino inter se differant?

Evodius - Nullo modo.

Augustinus - Ergo iustitia servari non potest, nisi in rebus in quibus servatur, sit quaedam, ut ita dicam, imparilitas et dissimilitudo.

Evodius - Intellego.

Augustinus - Cum igitur fateamur istas figuras, de quibus agimus, inter se esse dissimiles, illam scilicet quae tribus, et hanc quae quatuor angulis constat, cum ambae paribus lineis fiant; nonne videtur tibi quaedam retenta iustitia, ut illa quae habere non potest parilitatem contrariorum, inconcussam teneat angulorum aequalitatem: in hac vero quia tanta est contrariorum congruentia, illa lex angulorum admittat nonnullam inaequalitatem? Hoc ergo cum me multum moveret, quaerendum abs te visum est, quonam modo ista veritate, aequitate, aequalitate delectarere.

Evodius - Iam cerno quid dicas, et non mediocriter admiror.

Augustinus - Age nunc, quia inaequalitati aequalitatem iure praeponis, nec quisquam omnino est, ut opinor, humano sensu praeditus, cui non id videatur; quaeramus, si placet, figuram in qua summa aequalitas inveniri queat: quaecumque enim erit, ea caeteris sine dubitatione praeferetur.

Evodius - Placet vero, et quae ista sit, scire cupio.

 

Non eadem parilitas in quadrata et triangula

10. 16. Augustinus - Prius ergo responde, utrum tibi illarum figurarum, quarum iam quantum satis videbatur facta mentio est, ea videatur excellere, quae quatuor lineis paribus, totidemque angulis paribus constet: namque, ut vides, in hac et linearum aequalitas et angulorum est; et, quod in illa quae tribus lineis paribus clauditur, non inveniebamus, adest huic parilitas contrariorum: nam lineae linea, et angulus angulo est, ut cernis, contrarius.

il triangolo equilatero e il quadrato

Il triangolo equilatero e il quadrato

Evodius - Ita vero est, ut dicis.

Augustinus - Habetne summam aequalitatem, an aliter tibi videtur? Nam si habet, frustra, ut institueramus, aliam quaerimus; si autem non habet, volo ut idipsum mihi abs te demonstretur.

Evodius - Videtur mihi habere: nam ubi et anguli pares et lineae pares sunt, ubi deprehendam inaequalitatem non video.

Augustinus - Ego aliud sentio: nam recta linea donec veniat ad angulos, summa aequalitate praedita est; sed cum ex diverso latere alia coniungitur linea, et angulum facit, nonne censes hoc ipsum esse inaequale? An tibi figurae pars quae linea clauditur cum illa parte quae angulo concluditur, congruere videtur aequalitate aut similitudine?

Evodius - Nullo modo: et me pudet temeritatis meae; eo enim ductus sum, quod et angulos in ea pares inter se et latera cernerem: sed quis non videat eorum laterum ab angulis magnam differentiam?

Augustinus - Accipe aliud inaequalitatis apertissimum indicium: certe enim cernis, vel illam figuram triangulam paribus lineis constantem, vel istam quadratam habere aliquod medium.

simmetrie del triangolo e del quadrato

Le simmetrie

Evodius - Cerno plane.

Augustinus - Quid? ab eodem medio cum lineas ad omnes figurae partes ducimus, paresne tibi duci lineae videntur, an impares?

Evodius - Impares prorsus: nam longiores eas necesse est esse, quas in angulos ducimus.

Augustinus - Istae in quadrata quot sunt, et quot in triangula?

Evodius - Quatuor hic, tres ibi.

Augustinus - Quid? minimae omnium quae rursum, et quot sunt in figura utraque?

Evodius - Totidem, scilicet eae quae in media latera ducuntur.

Augustinus - Verissime mihi videris dicere, neque hic opus est diutius immorari; ad id enim quod volumus satis est: nam et magnam aequalitatem hic servari, ut opinor, vides, et tamen nondum ex omni parte perfectam.

Evodius - Omnino video, et quae illa figura sit quae summam aequalitatem habeat, nosse vehementer exspecto.

 

Quaenam ex dimensionibus simplicior sit

11. 17. Augustinus - Quam censes, nisi eam, cuius et extremitas sibi concors est undique, nullo angulo aequalitatem perturbante, et a cuius medio ad omnes extremitatis partes pares lineae duci possunt?

Evodius - Iam, ut opinor, intellego: nam illam figuram quae una linea in circulum ducta terminatur, mihi videris describere.

Augustinus - Recte intellegis. Nunc itaque illud considera, cum superior ratio docuerit lineam in sola longitudine intellegi, nec quidquam latitudinis usurpare, et ideo per longum qua ducitur dividi non posse, utrum tibi videatur figura quaelibet sine latitudine inveniri.

Evodius - Nullo modo.

Augustinus - Quid? ipsa latitudo potestne longitutudinem non habere, quamvis latitudo sola sit, quemadmodum superius longitudinem sine latitudine intelleximus; an non potest?

Evodius - Video non posse.

Augustinus - Vides etiam illud, nisi fallor, quod latitudo ab omni parte dividi queat, linea vero per longum non queat.

Evodius - Manifestum est.

Augustinus - Quid ergo putas pluris habendum? quod dividi potest, an id quod non potest?

Evodius - Profecto id quod non potest.

Augustinus - Praeponis igitur lineam latitudini. Nam si quod dividi non potest, praeponendum est; praeponamus necesse est etiam id quod minus dividi potest: latitudo autem ex omni parte dividitur, longitudo vero non nisi ex diverso, nam per longum divisionem non admittit: est ergo latitudine praestantior. An tu aliter existimas?

Evodius - Ita prorsus ratio cogit fateri ut dicis.

 

Maxime simplex est punctum ....

11. 18. Augustinus - Iam quaeramus, si placet, utrum sit aliquid in ista ratione, quod omnino non queat dividi; erit enim hoc multo etiam quam illa linea melius. Nam lineam cernis ex diverso innumerabiliter secari posse, itaque tibi ipsi hoc inveniendum dimitto.

il cerchio e il quadrato

Divisibilità

Evodius - Ego illud puto non posse dividi, quod medium in figura ponebamus, unde in extrema lineae ducuntur. Nam si dividitur, longitudine aut etiam latitudine carere non potest. Sed si longitudinem solam habet, non iam unde ducuntur lineae, sed ipsa linea est. Si vero etiam latum est, aliud desiderat medium a quo in extrema latitudinis lineae ducantur. Utrumque autem hoc ratio respuit. Id erit igitur quod dividi nequeat.

Augustinus - Recte dicis. Sed nonne tibi aliquid tale videtur etiam illud unde linea ducitur, etsi figura nondum sit cuius medium intellegamus? Illud enim dico lineae principium a quo incipit longitudo, quod volo sine ulla longitudine intellegas. Nam si longitudinem intellegis, nequaquam profecto intellegis unde ipsa incipit longitudo.

Evodius - Tale omnino.

Augustinus - Hoc ergo quod iam te intellegere video, potentissimum omnium, quae demonstrata sunt. Siquidem hoc est, quod nullam divisionem patiatur; et punctum vocatur, cum medium tenet figurae: si autem principium lineae est vel lineis, aut etiam finis; vel cum omnino aliquid notat quod sine partibus intellegendum sit, nec tamen obtineat figurae medium, signum dicitur. Est ergo signum nota sine partibus. Est autem punctum, nota medium figurae tenens. Ita fit ut omne punctum etiam signum sit, non autem omne signum punctum videatur. Volo enim de his nominibus inter nos convenire, ut minus in disputando circumloquamur: quamquam plerique punctum appellent, non quod omnis figurae medium, sed quod solius circuli vel pilae tenet; tametsi minus nobis de vocabulis laborandum est.

Evodius - Assentior.

 

... idque potentissimum

12. 19. Augustinus - Vides certe etiam quantum valeat. Nam ab ipso incipit linea, ipso terminatur; figuram rectis lineis nullam videmus fieri posse, nisi ipso angulus claudatur; deinde undecumque secari linea potest, per ipsum secatur, cum ipsum omnino nullam in se admittat sectionem; nulla linea lineae, nisi per ipsum copulatur. Postremo cum caeteris planis figuris (nam de altitudine adhuc nihil diximus) eam praeponendam ratio demonstraverit quae circulo clauditur, propter summam aequalitatem; quae alia ipsius aequalitatis moderatio est, quam punctum in medio constitutum? Multa de huius potentia dici possunt, sed adhibeo modum, et tibi ipsi cogitanda plura permitto.

Evodius - Sane ut videtur; non enim me requirere pigebit, si quid fuerit obscurius: cerno autem mediocriter, ut puto, magnam huius signi esse potentiam.

 

Quomodo altitudo conficiatur

12. 20. Augustinus - Nunc ergo illud attende, cum et quid sit signum, et quid sit longitudo, et quid sit latitudo perspexeris; quid horum tibi videatur alterius, et cuius indigere, sine quo esse non possit.

Evodius - Video quod latitudo longitudine indigeat, sine qua prorsus intellegi non potest. Rursus longitudinem cerno latitudine quidem non indigere ut sit, sed sine signo illo esse non posse. Illud autem signum per semetipsum esse et nullius horum indigere, manifestum est.

Augustinus - Ita est ut dicis: sed diligentius considera, utrum latitudo vere undique secari queat; an alicunde nec ipsa sectionem possit admittere, quamvis plus admittat quam linea.

Evodius - Nescio prorsus unde non possit.

Augustinus - Credo te non recordari; nam nescire istud nullo modo posses: quare commonefaciam te isto modo. Certe enim latitudinem sic intellegis, ut cogitatione tua de altitudine nihil usurpes.

Evodius - Sic omnino.

Augustinus - Accedat igitur huic latitudini altitudo, et responde iam utrum etiam aliquid accesserit, quo magis undique secari queat.

Evodius - Mire omnino admonuisti. Nunc enim video non solum desuper aut ex inferiori parte, sed a lateribus quoque admitti posse sectionem, nihilque omnino remansisse, unde non queat penetrare divisio. Quare manifestum est, et latitudinem ex his partibus secari non posse, per quas surrectura est altitudo.

 

Quae intellectu quantitas cogitetur.

12. 21. Augustinus - Quoniam tibi igitur, si non fallor, et longitudo, et latitudo, et altitudo nota est; quaero, utrum possint deesse duo superiora, ubi aderit altitudo.

Evodius - Sine longitudine quidem video esse non posse altitudinem, sine latitudine autem potest.

Augustinus - Redi ergo ad cogitationem latitudinis, et si eam quasi iacentem animo figuraveris, erigatur in quodlibet latus, tamquam si eam velles per tenuissimam rimam, ubi se clausae ianuae iungunt, educere. An nondum intellegis quid velim?

Evodius - Intellego quid dicas, sed nondum fortasse quid velis.

Augustinus - Illud scilicet ut respondeas, utrum sic erecta latitudo videatur tibi migrasse in altitudinem, et latitudinis iam nomen descriptionemque amisisse; an adhuc maneat latitudo, quamvis ita sit collocata.

Evodius - Videtur mihi altitudo esse facta.

Augustinus - Recordarisne, obsecro, quemadmodum altitudinem definieramus?

Evodius - Recordor plane, et me iam sic respondisse pudet. Nam etiam hoc modo quasi erecta latitudo sectionem per longum deorsum versus non admittit: quare nulla in ea possunt interiora cogitari, quamvis medium et extrema cogitentur. Secundum autem superiorem demonstrationem altitudinis, quam fecisti ut recordarer, nulla omnino est altitudo, ubi nihil intus cogitari potest.

Augustinus - Recte dicis, et sic te omnino meminisse cupiebam. Quamobrem illud iam volo respondeas, utrum falso verum anteponas.

Evodius - Iam hinc dubitare, incredibilis dementia est.

Augustinus - Dic ergo, quaeso te, numquidnam vera linea est, quae per longum secari potest; aut verum signum quod ullo modo secari potest; aut vera latitudo, quae cum erecta est, ut diximus, sectionem per longum deorsum versus admittit?

Evodius - Nihil minus.

 

Quae interrogatione constiterint.

13. 22. Augustinus - Unquamne igitur oculis istis corporeis, vel tale punctum, vel talem lineam, vel talem latitudinem vidisti?

Evodius - Omnino nunquam. Non enim sunt ista corporea.

Augustinus - Atqui si corporea corporeis oculis mira quadam rerum cognatione cernuntur; oportet animum quo videmus illa incorporalia, corporeum corpusve non esse. An tu aliter existimas?

Evodius - Age, iam concedo corpus non esse animum vel quidquam corporeum; quid est tandem, dic mihi?

Augustinus - Vide interim utrum confectum sit carere illum illa omni quantitate, de qua nunc quaestio est: nam quid sit animus, oblitum te esse miror priore inter nos quaestione discussum. Meministi enim te quaesisse primitus, unde esset: quod duobus modis a nobis tractatum esse memini, uno, quo quasi de regione eius quaesitum est; altero, utrumnam ex terra, vel igne, vel alio quopiam istorum elementorum esset, vel ex omnibus, vel ex aliquibus horum. In qua quaestione constitit inter nos, non magis hoc quaerendum esse quam unde sit terra, vel si quod aliud elementorum singulorum. Intellegendum est enim quamquam Deus fecerit animum, habere illum certam substantiam, quae neque terrena, neque ignea, neque aeria sit, neque humida: nisi forte arbitrandum est Deum terrae dedisse ut nihil aliud sit quam terra, et non dedisse animo ut nihil aliud quam animus sit. Si autem definiri tibi animum vis, et ideo quaeris quid sit animus; facile respondeo. Nam mihi videtur esse substantia quaedam rationis particeps, regendo corpori accommodata.

 

Animus quantitate caret quod eam intellegit ...

14. 23. Itaque illud potius attende, unde ambigitur nunc, utrum quantitas et quasi, ut ita dicam, locale spatium animo ullum sit. Nam profecto quia corpus non est; neque enim aliter incorporea ulla cernere valeret, ut superior ratio demonstrabat; procul dubio caret spatio quo corpora metiuntur: et ob hoc recte credi, aut cogitari, aut intellegi talis eius quantitas non potest. Si autem te movet, cur tanta coeli, terrae, marisque spatia memoria contineat, cum sit ipse nullius quantitatis; mira quaedam vis est, quam tamen ex iis quae a nobis comperta sunt, quantum inest ingenio tuo luminis, animadvertere potes. Si enim corpus nullum est, ut ratio iam ostendit, quod longitudine, latitudine, altitudine careat, nihilque horum nisi cum aliis duobus esse in corpore potest; animo tamen etiam solam lineam interiore quodam oculo, id est intellegentia, videre concessum est: arbitror nos concedere sic animum corpus non esse, ut sit corpore melior. Quo concesso, non opinor dubitandum esse, eum etiam linea esse meliorem: ridiculum est enim cum tria illa insint corpori ut corpus sit, non his omnibus esse meliorem, qui corpore est melior. At ipsa linea, qua melior esse convincitur animus, ideo caeteris duobus praestat, quia minus quam illa duo secari potest. Porro illa duo eo magis secantur quam linea, quo magis se in spatium distendunt: linea vero spatium nisi longitudinis nullum habet, quo sublato nihil omnino remanet spatii. Quapropter quidquid linea melius est, necesse est nullo spatio sit, et omnino dividi secarique non possit. Frustra igitur, ut opinor, quantitatem animi, quae nulla est, invenire laboramus, cum eum linea concedamus esse meliorem. Et si figurarum omnium planarum illa optima est quae circulo effingitur, in qua ratio docuit nihil melius esse puncto atque potentius, quod nullo dubitante partibus caret; quid mirum si anima neque corporea sit, neque ulla aut longitudine porrecta, aut latitudine diffusa, aut altitudine solidata; et tamen tantum valeat in corpore, ut penes eam sit regimen omnium membrorum, et quasi cardo quidam in agendo, cunctarum corporalium motionum?

 

... et seipsum intellegit.

14. 24. Cum autem oculi medium, quae pupilla dicitur, nihil aliud sit quam quoddam punctum oculi, in quo tamen tanta vis est, ut eo dimidium coelum, cuius ineffabile spatium est, ex aliquo eminenti loco cerni collustrarique possit; non abhorret a vero animum carere omni corporea magnitudine, quae tribus illis differentiis consummatur, quamvis corporum magnitudines quaslibet imaginari queat. Sed paucis licet ipso animo animum cernere, id est ut ipse se animus videat; videt autem per intellegentiam. Huic soli enim licet videre nihil esse in rebus potentius et magnificentius iis naturis, quae, ut ita dicam, sine tumoribus esse intelleguntur: tumor enim non absurde appellatur corporis magnitudo, quae si magnipendenda esset, plus nobis profecto elephanti saperent. Quod si quisquam eorum cognatus dicet elephantos esse sapientes; sensi enim quamvis admirans, sensi tamen etiam hinc homines saepe ambigere; illud, quantum opinor, saltem concedet, plus asino sapere apiculam; quorum comparare magnitudines plus profecto est quam asininum: vel quod etiam de oculo dicebamus, cui non liqueat aquilae oculum multo quam noster est, esse breviorem? quo tamen illa sublime ita volans, ut a nobis in tanta luce difficile cernatur, latentem sub frutice lepusculum, et sub fluctibus piscem videre comperta est. Quod si in ipsis sensibus, quibus nisi corporea sentire non datum est, nihil ad rem, id est ad vim sentiendi, valet corporis magnitudo; metuendumne est, quaeso, ne animus humanus, cuius excellentior et pene solus aspectus est ipsa ratio qua etiam se invenire molitur, nihil sit, si illum eadem ratio, id est se ipse omni magnitudine, qua obtinetur locus, carere convicerit? Magna quaedam, crede mihi, magna, sed sine ulla mole de animo cogitanda sunt. Quod facilius contingit iis, qui aut bene eruditi ad haec accedunt, non studio inanis gloriae, sed divino amore veritatis accensi; aut qui iam in his quaerendis versantur, quamvis minus eruditi ad investiganda ea venerint, si patienter bonis se dociles praebent, atque ab omni corporum consuetudine, quantum in hac vita permittitur, semet avertunt. Fieri autem non potest quadam divina providentia, ut religiosis animis seipsos et Deum suum, id est veritatem pie, caste ac diligenter quaerentibus, inveniendi facultas desit.

 

 

An anima cum corpore crescat (15, 25 - 22, 40)

 

Ratione praestamus.

15. 25. Sed ab ista quaestione, nisi quid adhuc te movet, iam recedamus, si placet; et ad alia transeamus: quidquid autem de illis figuris loquacius a nobis fortasse disputatum est quam volebas, videbis quantum ad alia valebit, si hanc disceptationem aliquid eo adiutam esse concedis: nam et exercet animum hoc genus disciplinarum, ad subtiliora cernenda, ne luce illorum repercussus, et eam sustinere non valens, in easdem tenebras quas fugere cupiebat, libenter refugiat; et affert argumenta, nisi fallor, certissima, quibus quod fuerit inventum atque confectum, impudentem habeat dubitationem, quantum homini talia vestigare permissum est. [Impudens dubitatio duobus modis fieri cognoscitur: dum aut homo qui ratione uti potest, in tantum hebes pigerque ad quaerendam veritatem efficitur, ut plus velit in tenebris vanitatis remanere, quam in eo quod a Creatore suo est conditus ad seipsum semel et Deum suum vera ratiocinatione inveniendum investigandumque laborare; aut tam improba contumacia ea quae ab aliis laborantibus studiose et pie quaerentibus et inventa et confecta sunt, inveniri et confici posse dubitare: neque ob aliam causam faciunt nisi quod a semetipsis inventa non sint; quod genus invidiae impudentissimum esse ratio probat]. Minus enim ego de his rebus dubito, quam de iis quas istis oculis videmus cum pituita semper bellum gerentibus. Quid enim minus ferendum et audiendum est, quam fateri nos ratione praestare bestiis, et eam rem fateri esse aliquid quam corporeo lumine sentimus, quam etiam nonnullae bestiae melius cernunt; id autem quod ratione intuemur, nihil esse contendere? Quod si diceretur tale esse, quale illud est, quod oculi vident, nihil profecto dici posse indignius videretur.

 

An ratio crescat cum corpore quaeritur.

15. 26. Evodius - Accipio ista libentissime atque assentior: sed illud me movet, cum corporeae quantitatis, non esse animam res ita clara sit mihi, ut omnino quemadmodum resistam illis argumentis, et quid eorum non concedam, prorsus ignorem; primum, cur aetate ut corpus crescit, ita et anima vel crescat vel crescere videatur. Quis enim neget pueros infantes, ne bestiarum quidem nonnullarum astutiae comparandos? quis autem dubitet, illis crescentibus etiam ipsam in eis quodammodo crescere rationem? Deinde, si per spatium sui corporis anima distenditur, quomodo nullius quantitatis est? si autem non distenditur, quomodo sentit ubique pungentem?

Augustinus - Omnino ea quaeris quae me quoque saepe moverunt: itaque non sum imparatus tibi respondere, ut mihi soleo; utrum autem bene, ratio quae te agit iudicabit: qualecumque id tamen sit, plus certe non possum, nisi forte aliquid melius cum disputamus, in mentem divinitus venerit. Sed agamus, si placet, more nostro, ut duce ratione tu tibi ipse respondeas. Ac prius quaeramus, utrum crescentis cum corpore animi certum argumentum sit, quod aetatis accessu aptior humanae consuetudini homo, et in ea magis magisque peritus est.

Evodius - Age ut placet; nam et ego id genus docendi ac discendi maxime probo: nescio quo enim modo cum id quod nesciens quaerebam ipse respondeo, fit ipsa inventio non modo re, sed admiratione etiam dulcior.

 

Virtus quae ratio vitae est...

16. 27. Augustinus - Dic ergo utrum tibi maius et melius duo quaedam, an unum atque idem esse videatur duobus nominibus appellatum?

Evodius - Scio aliud esse quod maius, aliud quod melius dicimus.

Augustinus - Quid horum duorum est cuius esse putes quantitatem?

Evodius - Id videlicet quod maius dicimus.

Augustinus - Quid cum duarum figurarum rotundam quadrata meliorem esse confitemur? quantitasne id facit, an quid aliud?

Evodius - Nullo modo quantitas, sed illa de qua superius egimus, aequalitas huius excellentiae causa est.

Augustinus - Nunc ergo illud attende, utrum tibi videatur virtus aequalitas quaedam esse vitae, rationi undique consentientis. Nam si aliud ab alio in vita discrepet, magis, ni fallor, offendimur, quam si aliqua pars circuli, maiore minoreve intervallo quam aliae partes distet a puncto. An tu aliter existimas?

Evodius - Imo assentior, et hanc quae abs te descripta est, probo esse virtutem: nam et ratio non dicenda est aut existimanda, nisi vera; et cuius vita per omnia congruit veritati, is est profecto vel solus, vel certe maxime, qui bene atque honeste vivit; et qui ita sit affectus, solus habere virtutem, et ea vivere iudicandus est.

Augustinus - Probe dicis: sed certe etiam illud vides, ut opinor, similiorem esse virtuti circulum figurarum planarum alia qualibet. Hinc est enim quod apud Horatium magnis laudibus solemus extollere illum versum, quo ait, cum de sapiente ageret, Fortis et in se ipso totus teres atque rotundus. Et recte: nam neque in animi bonis quidquam invenis, quod magis sibi ex omni parte consentiat quam virtutem; neque in planis figuris quam circulum. Quamobrem si circulus non magnitudine spatii, sed quadam conformatione caeteris praestat; quanto magis de virtute existimandum est, quod non maioris loci occupatione, sed divina quadam congruentia rationum atque concordia caeteras affectiones animi superat?

 

... animus crescit.

16. 28. Cum autem puer proficit laudabiliter, ad quam rem magis quam ad virtulem proficere dicitur? an non tibi videtur?

Evodius - Manifestum est.

Augustinus - Non igitur tibi debet videri animus sicut corpus crescendo cum aetate proficere: proficiendo enim ad virtutem pervenit, quam fatemur nulla spatii magnitudine, sed magna vi constantiae pulchram esse atque perfectam: et si aliud est maius, aliud melius, ut iam dedisti; quidquid anima cum aetate proficit, composque rationis fit, non mihi videtur fieri maior, sed melior. Quod si membrorum id faceret magnitudo; eo quisque prudentior esset, quo longior aut validior: quod se aliter habere non, opinor, negabis.

Evodius - Quis istud negaverit? Sed tamen cum proficere animam per aetatem etiam tu concedas; miror qui fiat, ut omnis quantitatis expers, etiamsi non membrorum spatio, at certe temporis adiuvetur.

 

Non porrigitur aetate et tempore.

17. 29. Desine mirari, nam et hic tibi simili ratione respondeo. Ut enim membrorum magnitudo ideo nihil affert argumenti cur animam adiuvet, quod multi exilioribus brevioribusque membris prudentiores inveniuntur quibusdam magna mole corporis praeditis; ita quoniam iuniores nonnullos senioribus plerisque magis industrios atque strenuos videmus, non video cur putanda sint spatia temporis in aetatibus incrementa ut corporibus, sic animis dare; cum et ipsa corpora, quibus per tempus crescere atque ampliora spatia tenere concessum est, saepe sint annosiora breviora, non modo senilia, quae magnitudine temporis contrahuntur atque minuuntur; sed etiam puerorum, quos animadvertimus his breviores esse corpore quibus sunt aetate maiores. Si igitur porrecta in plurimum tempora, ne ipsis quidem corporibus magnitudinis afferunt causam; sed omnis illa seminis vis est, et quorumdam naturae numerorum sane occultorum, et difficilium ad dignoscendum: quanto minus arbitrandum est longo tempore animam fieri longiorem, quia eam videmus usu rerum atque assiduitate multa didicisse?

 

... animi magnitudo

17. 30. Quod si te illud movet, quod solemus μαχροθνμία eam quam Graeci vocant, longanimitatem interpretari; animadvertere licet a corpore ad animum multa verba transferri, sicut ab animo ad corpus: nam si montem improbum, et iustissimam tellurem dixit Virgilius, quae verba cernis ab animo ad corpora esse translata; quid mirum si mutua vice longanimitatem dicimus, cum longa nisi corpora esse non possint? Ea vero inter virtutes quae appellatur animi magnitudo, ad nullum spatium, sed ad vim quamdam, id est ad potestatem potentiamque animi relata recte intellegitur; virtus eo pluris aestimanda, quo plura contemnit. Sed de hac post loquemur, cum quaeremus quanta sit anima, sicut quaeri assolet, quantus fuerit Hercules, factorum excellentia, non mole membrorum: ita enim supra distribuimus. Oportet autem nunc te recordari quod de puncto iam satis egimus: nam id potentissimum esse, maximeque in figuris dominari ratio docebat. Potentia vero atque dominatus nonne ostentant quamdam magnitudinem? et in puncto tamen nullum spatium reperiebamus. Non igitur magnum vel ingentem animum cum audimus aut dicimus, quantum loci occupet, sed quantum possit, cogitandum est. Quamobrem si iam primum argumentum tuum, quo tibi per aetatem cum corpore animus crescere videbatur, satis discussum est; transeamus ad aliud.

 

Quomodo sermonem puer assequatur.

18. 31. Evodius - Nescio utrum omnia quae me non frustra movere assolent, persecuti fuerimus; et fieri potest ut recordationem meam aliqua fugiant: verumtamen quod nunc in mentem venit videamus quale sit, quod puer infans non loquitur, atque in crescendo assequitur.

Augustinus - Facile est istud: nam credo videri tibi ea lingua quemque loqui, qua loquuntur homines inter quos natus educatusque sit.

Evodius - Nemo id ignorat.

Augustinus - Constitue ergo quempiam ibi natum atque altum ubi homines non loquerentur, sed nutibus membrorumque motu cogitationes suas sibimet expromendas signarent; nonne censes eum talia esse facturum, neque locuturum, qui loquentem neminem audierit?

Evodius - Nolo me hoc interroges, quod fieri non potest. Qui enim tales homines, inter quos quemquam natum cogitare possim?

Augustinus - Itane tu non vidisti Mediolani adolescentem honestissimi corporis et elegantissimae urbanitatis, mutum tamen atque ita surdum, ut neque alios nisi motu corporis intellegeret, neque ipse aliter quae vellet significaret? hic enim est notissimus. Nam ego novi rusticum quemdam loquentem, de loquente uxore, filios omnes mares atque feminas quatuor fere, aut eo amplius (non enim satis nunc commemini) mutos surdosque genuiss

Evodius - Nam ex eo quod loqui non poterant, muti; ex eo autem quod nulla signa nisi oculis colligebant, etiam surdi intellegebantur.

Evodius - Illum vero ego bene novi, et de istis nescio quibus credo tibi: sed quorsum ista?

Augustinus - Quia dixisti non te posse cogitare inter tales homines nasci quempiam.

Evodius - Nec nunc aliud dico: nam istos, nisi fallor, inter eos qui loquerentur, natos esse concedis.

Augustinus - Non equidem negaverim: sed cum iam inter nos constet nonnullos tales homines esse posse; quaeso cogites, si ex hoc genere mas et femina iungerentur, atque in aliquam quocumque casu delati solitudinem, ubi tamen vivere valerent, gignerent filium non surdum, quemadmodum esset cum parentibus iste locuturus?

Evodius - Quemadmodum censes, nisi ut parentes ei dabant, ita gestu signa redditurum? Sed tamen puer parvus ne hoc quidem posset: quare illa ratio mea manet integra. Quid enim refert utrum loqui, an gestum facere crescendo assequatur, cum ad animam utrumque pertineat, quam fateri nolumus crescere?

 

An arte vel natura crescamus.

18. 32. Augustinus - Iam mihi videris etiam cum in fune quisque ambulat, ampliorem credere hunc habere animam, quam eos qui id facere nequeunt.

Evodius - Hoc aliud est: quis enim hoc non videat esse artis?

Augustinus - Cur, obsecro, artis? an quia didicit?

Evodius - Ita vero.

Augustinus - Quare tibi ergo etiam, si aliud quisque discat, non artis videtur?

Evodius - Plane quidquid discitur, artis esse non nego.

Augustinus - Non ergo ille didicit a parentibus gestum facere?

Evodius - Didicit sane.

Augustinus - Oportet igitur et hoc non animae crescendo amplioris, sed imitatoriae cuiusdam artis esse concedas.

Evodius - Non possum hoc concedere.

Augustinus - Ergo non omne quod discitur artis est, quod nunc concesseras.

Evodius - Artis omnino.

Augustinus - Non ergo ille didicit gestum, quod item non minus dederas.

Evodius - Didicit, sed hoc non est artis.

Augustinus - Atqui tu paulo ante dixisti artis esse quod discitur.

Evodius - Age, iam concedo, et loqui et gestum facere, eo quod ea didicimus, artis ess

Evodius - Tamen aliae sunt artes, quas, dum in alios intendimus, discimus; aliae, quae a magistris inseruntur nobis.

Augustinus - Quas tandem istarum putas animam, ex eo quod amplior fiat, adipisci? anne omnes?

Evodius - Non omnes puto, sed illas superiores.

Augustinus - Nonne tibi ex hoc genere videtur in fune ambulare? nam et hoc videndo, ut arbitror, qui id faciunt assequuntur.

Evodius - Ita credo: sed tamen non omnes qui haec spectant et magno studio intuentur, assequi possunt, sed qui huius rei magistros patiuntur.

Augustinus - Bene sane dicis; nam et hoc tibi etiam de locutione responderim: multi enim Graeci et aliud genus linguae crebrius nos loquentes audiunt, quam funambulum spectant; qui ut linguam nostram discant, quemadmodum nos cum ipsorum nosse volumus, saepe magistris traduntur. Quae cum ita sint, miror cur animae incrementis tribuere velis quod loquuntur homines; quod autem in fune ambulant, nolis.

Evodius - Nescio quomodo ista confundis: nam qui ut linguam nostram discat, magistro traditur, novit aliam quamdam suam, quam eum, quod eius anima creverit, puto didicisse; cum autem discit alienam, non ampliori animae, sed arti tribuo.

Augustinus - Quid si ille qui inter mutos natus atque altus est, sero ac iam iuvenis in alios homines incidens loqui didicisset, cum aliam linguam nullam nosset? eo tempore putares animam eius crevisse, quo loqui didicerat?

Evodius - Nunquam isthuc ausim dicere; et iam cedo rationi, nec puto amplioris animae argumentum esse quod loquimur, ne et alias omnes artes cogar fateri crescendo animam consecutam: quod si dixero, illud sequetur absurdum, decrescere animam cum quidque obliviscitur.

 

Quod sit triplex crescendi genus.

19. 33. Augustinus - Bene intellegis, et verum ut audias, recte dicitur anima discendo quasi crescere, et contra minui dediscendo, sed translato verbo, ut superius ostendimus. Tamen illud cavendum est, ne quasi spatium loci maius occupare videatur, dum dicitur crescere; sed maiorem quamdam vim peritior quam imperitior habere ad agendum. Magni tamen refert qualia sint illa ipsa quae discit, quibus quodammodo videtur augeri. Nam ut in corpore tria sunt genera incrementorum, unum necessarium, quo naturalis convenientia impletur in membris; alterum superfluum, quo a caeteris membris integra valetudine augendo aliquid discrepat, per quod interdum evenit ut senis digitis nascantur homines, et pleraque alia, quae cum praeter consuetudinem nimia sunt, monstruosa nominantur; tertium noxium, quod cum accidit, tumor vocatur; nam etiam sic membra crescere dicuntur, et revera locum occupant ampliorem, sed expugnata bona valetudine: ita in animo quaedam quasi naturalia incrementa sunt, cum honestis et ad bene beateque vivendum accommodatis disciplinis augeri dicitur. Cum vero ea discimus, quae mirabiliora quam utiliora sunt; quamquam nonnullis rebus plerumque opportuna, supervacanea tamen et de illo secundo genere numeranda sunt. Non enim si quidam tibicen, ut Varro auctor est, ita populum delectavit ut rex fieret, ideo animum nostrum illo artificio augendum putare debemus: quia nec maiores quam humani sunt, dentes habere vellemus, si audissemus, a quopiam, quod tales habuerit, morsu hostem necatum. Noxium vero illud est genus artium, quo animi valetudo sauciatur: nam et odore ac sapore mire diiudicare pulmenta, et quo lacu piscis captus sit, vel quotenne vinum sit, nosse dicere, quaedam est miseranda peritia; et his artibus cum quasi crevisse anima videtur, quae neglecta mente defluxit in sensus, nihil aliud quam tumuisse vel etiam contabuisse iudicanda est.

 

Discere censet esse reminisci.

20. 34. Evodius - Accipio ista et assentior, nec tamen nihil angor ex eo quod imperita omnium rerum et bruta est anima, quam in puero recens nato quantum licet inspicimus. Cur enim nullam artem secum attulit, si aeterna est?

Augustinus - Magnam omnino, magnam, et qua nescio utrum quidquam maius sit, quaestionem moves, in qua tantum nostrae sibimet opiniones adversantur, ut tibi anima nullam, mihi contra omnes artes secum attulisse videatur; nec aliud quidquam esse id quod dicitur discere, quam reminisci et recordari. Sed videsne quam huius temporis non sit, utrum ista habeant ita sese, requirere? Nunc enim agimus ut appareat, si potest, non eam secundum loci spatia parvam magnamve nominari; aeternitatem autem eius si ulla est, opportune scrutabimur cum illud quod quartum posuisti. Cur corpori fuerit data, quantum fas est tractare coeperimus. Quid enim ad talem eius quantitatem attinet, semperne an non semper fuerit, futurave sit, aut quod nunc imperita nunc perita est; cum et longum tempus, ne corporibus quidem afferre magnitudinis causam, superius probaverimus; et peritiam notissimum sit posse nullam adesse crescentibus, ac saepe senescentibus opportunam esse; multaque alia dicta sint satis, ut opinor, ad demonstrandum non cum magnitudine corporis, quam aetas affert, etiam animam fieri ampliorem.

 

Vires corporis crescunt...

21. 35. Quare videamus, si placet, illud alterum argumentum tuum quale sit, quod per totum spatium corporis tactus sentitur ab anima, quam spatii nullius esse volumus.

Evodius - Sinerem iam ad illud transiri, nisi de viribus dicendum aliquid arbitrarer. Quid est enim hoc, quod auctiora per aetatem corpora vires praebent animae ampliores, si cum his amplior non fit anima? Quamquam enim virtus animae, vires autem corporis putari soleant; nunquam tamen ab anima eas abiudicaverim, cum videam in exanimis corporibus nullas ess

Evodius - Per corpus quidem viribus, sicuti sensibus, uti animam non negandum est; tamen quoniam ista sunt viventis officia, quis haec dubitaverit ad animam potius pertinere? Cum igitur maiores vires in pueris grandiusculis quam in infantibus esse videamus, ac deinde adolescentes, iuvenesque in dies viribus praestent, donec rursus corpore senescente minuantur; non leve, quantum mihi videtur, crescentis cum corpore, ac deinde senescentis animae indicium est.

 

... exercitatione.

21. 36. Augustinus - Non usquequaque absurdum est quod dicis: sed ego vires non magis in amplitudine corporis aetatisque incrementis, quam in exercitatione quadam et conformatione membrorum esse soleo putare: id adeo ut tibi probem, quaero abs te utrum alium alio pertinacius ambulare ac minus defatigari, maiorum virium esse arbitreris?

Evodius - Ita sentio.

Augustinus - Cur ergo puer multo amplius itineris conficiebam sine defectu, cum aucupandi studio in ambulando exercerer, quam adolescens cum me ad alia studia, quibus sedere magis cogebar, contulissem; si accedenti aetati, et per hanc animae crescenti vires ampliores tribuendae sunt? Deinde in ipsis luctatorum corporibus palaestritae non molem ac magnitudinem, sed nodos quosdam lacertorum, et destrictos toros, figuramque omnem corporis sibi congruentem peritissime inspiciunt, et hinc potius argumenta virium colligunt. Quae tamen omnia parum valent, nisi vis artis et exercitationis accedat. Saepe etiam visum est, ingentis corporis viros ab exiguis brevibusque superari, vel in movendis, vel in ferendis ponderibus, vel in ipso etiam luctamin

Evodius - Nam olympionicum quemlibet lassari in itinere citius quam circumforaneum aliquem mercatorem, qui uno illius digito collidi possit, cui est incognitum? Quare si et ipsas vires non peraeque omnes, sed alias ad aliud aptiores magnas vocamus; et corporum lineamenta magis et figurae quam magnitudines valent plurimum; et si exercitationes tantum afferunt, ut celeberrime creditum sit, hominem tollendo quotidie vitulum parvum, egisse ut eum etiam taurum sine sensu maioris oneris, quod paulatim addebatur, tollere ac sustinere posset: nequaquam amplioris aetatis vires cum corpore animam crevisse significant.

 

... et impetu maiores natu...

22. 37. Quod si amplius aliquid animalium maiora corpora, eo ipso quo maiora sunt, habent virium; illa causa est, quod lege naturae cedunt pondera minora maioribus, non modo cum ad proprium locum suopte nutu feruntur, ut humida et terrena corpora in ipsius mundi medium locum qui est infimus, rursus aeria et ignea sursum versus; sed etiam cum aliquo tormento aut iactu aut impulsu aut repulsu, eo quo non sponte ferrentur, vi aliena ire coguntur. Nam si ex alto dimiseris, quamquam simul, duos lapides disparis quantitatis, citius quidem maior ad terram pervenit; sed si ei minor subiiciatur, eoque inevitabiliter occupetur, cedit profecto, simulque in solum deducitur. Item si deiicitur desuper maior, minor autem contra sursum versus iacitur; ubi obviam venerint, repercussio minoris et retrocessio fiat necesse est. Quod ne ideo accidere putes, quod minor contra naturam in sublimia ire cogebatur, alter vero maiore impetu locum suum petebat; facito ut maior in superna iaculetur, et minori occurrat in terras deiecto: videbis nihilominus repulsum minorem in coelum cogi, sed repercussu ipso cadere in aliam partem, ut qua expeditum est, in ima deferatur. Item si ambo non motu naturali, sed a duobus quasi in campo pugnantibus adversus invicem iacti, sibimet in medio spatio complodantur; quis dubitaverit minorem maiori esse cessurum, in eam partem unde ipse et quo ille ferebantur? Quae cum ita sint, id est cum minora, ut dictum est, pondera maioribus cedant; multum tamen refert quanto in sese agantur impetu: nam si maiore impetu minor, velut vehementi aliquo tormento emissus infligatur maiori vel laxius iaculato, vel iam languescenti; quamvis ab eodem resiliat, retardat illum tamen aut etiam retro agit pro modo ictuum atque ponderum.

 

... conformatione corporis et nutu animae moderantur...

22. 38. His praeiactis atque intellectis, quantum praesens negotium postulat, vide nunc eas quae dicuntur in animalibus vires, utrum rationi huic congruant: nam corpora omnium animalium quis negat suo pondere praedita? Quod pondus nutu animae actum, quo inclinaverit, multum valet magnitudine propri

Augustinus - Sed nutus animae ad movendum corporis pondus, nervis quasi tormentis utitur: nervos autem vegetat mobilioresque efficit siccitas calorque moderatus; contra eos laxat atque infirmat humidus rigor. Itaque somno, quia eum frigidum et humidum dicunt medici et probant, membra languescunt; atque ipse expergefactorum conatus multo est debilior, ideoque nihil est fractius et enervius lethargicis. At quosdam phreneticos, quibus vigiliae et vini vis et acutae febres, id est tot calida plus nimio nervos tendunt atque durant, maioribus viribus quam integra valetudine reluctari et multa facere manifestum est, cum eorum corpus sit aegritudine attenuatius et exilius. Si igitur et nutu animae, et nervorum quodam machinamento, et pondere corporis confiunt hae quae vires vocantur; voluntas nutum exhibet, qui pronior fit spe vel audacia, retunditur autem timore, sed multo magis desperatione (nam in metu cum aliqua spes subest, vehementiores vires apparere assolent); machinamentum configuratio quaedam corporis coaptat, temperatio modificat valetudinis, confirmat exercitationis industria; pondus dat moles membrorum, quam aetas et nutrimenta comparant, instaurant autem sola nutrimenta. His omnibus qui aequaliter praevalet, mirandus est viribus, et tanto est alius alio invalidior, quanto plus eum ista deficiunt. Fitque saepe ut pertinaci nutu, meliore machinamento alius, quamvis parvum pondus corporis egerit, alium maiore mole praeditum vincat. Rursusque nonnunquam tanta moles est, ut etiamsi imbecilliore nisu agatur, opprimat tamen parvum adversarium multo vehementius innitentem. Cum vero non pondus corporis, nec moderatio nervorum, sed nutus ipse, id est animus cedit, ut omnino valentior ab omnimodo invalidiore, sed tamen timidior ab audaciore superetur; nescio utrum viribus attribuendum sit. Nisi quis dicat habere quasdam suas vires animam, quibus ei maior audacia, vel fiducia pariatur: quae cum alteri adsunt, alteri desunt, tunc intellegitur quantum animus corpori suo, etiam in eo quod per corpus agitur, antecellat.

 

... etiam in puero...

22. 39. Quamobrem cum infanti puero solus ad trahendum aliquid vel repellendum nutus sit integer; nervi autem et propter recentem minusque perfectam conformationem inhabiles, et propter humorem qui illi aetati exuberat marcidi, et propter nullam exercitationem languidi; pondus vero adeo sit exiguum, ut ne ab alio quidem impactum graviter urgeat, opportuniusque sit ad accipiendam, quam ad inferendam molestiam: quis est qui cum haec omnia quae desunt, contulisse annos viderit, viresque per eos datas cognoverit; crevisse animam, quae his in dies amplioribus utatur, recte ac prudenter existimet? Potest enim iste, si ab aliquo iuvene, quem velamine interposito non conspiciat, parvos ac leves calamos, laxo arcu quantum potest iaculatos, viderit non longe ire, moxque recidere; ac post paululum sagittas iam ferro graves, pennulis vegetas, nervo intentissimo emissas, coelum remotissimum petere; fidesque facta fuerit, pari conatu hominis utrumque esse factum; crevisse illum tantillo tempore, atque auctum viribus arbitrari. Quo quid dici potest perversius?

 

... idcirco anima non crescit cum corpore

22. 40. Deinde anima si crescit, vide quam sit inscitum, incrementa eius de viribus corporis credere; de copia doctrinarum non credere; cum illis solum accommodet nutum, hoc sola possideat. At si crescere animam putamus, cum additur viribus; minui putanda est, cum demitur. Demitur autem in senecta, demitur in labore studiorum; atque his temporibus doctrinae aggerari atque exstrui solent; neque ullo modo eodem tempore simul augeri quidquam et minui potest. Nullum igitur crescentis animae argumentum est, vires in maiori aetate maiores. Multa alia dici possunt; sed si iam tibi satisfactum est, modum adhibeo, ut ad alia transeamus.

Evodius - Mihi vero satis persuasum est, maiores vires non ex eo esse quod anima creverit: nam, ut alia omittam quae abs te subtiliter dicta sunt, insania et morbo corporis animam crescere, cum ipsum corpus minuatur, ne ipse quidem phreneticus dixerit, cui vires multo ampliores, quam sano esse solent, nemo nescit. Unde mihi maxime videtur in nervis esse omne quod miramur, cum praeter spem vires in quopiam reperiuntur: quare, oro, aggredere iam illud cui totus intendo: cur anima, si non tanti spatii magnitudinem habet quanti corpus est, ubique illius sentit cum tangitur?

 

 

Anima sentiens non patitur cum corpore (23, 41 - 30, 61)

 

Quid sit sensus ...

23. 41. Augustinus - Age vero, aggrediamur quod vis, sed multo te mihi attentiore opus est, quam te fortasse existimas esse debere. Quare facito ut quam maxime adsis, ac respondeas mihi, quidnam tibi videatur iste esse sensus quo anima per corpus utitur: nam ipse iam nomine proprio sensus dicitur.

Evodius - Sensus esse quinque audire soleo, videndi, audiendi, olfaciendi, gustandi atque tangendi: plus quid respondeam nescio.

Augustinus - Partitio ista vetustissima est, et fere in concionibus celebrata. Vellem autem definiri mihi abs te, quid sit ipse sensus, ut eadem definitione omnia illa includerentur, neque aliud quidquam quod sensus non esset, in ea intellegeretur: sed si id non potest, nihil urgeo. Illud enim quod satis est, certe potes meam definitionem vel refellere vel probare.

Evodius - Hoc modo tibi fortasse non deero, quantum valeo: non enim et hoc semper est facile.

Augustinus - Attende ergo: nam sensum puto esse, non latere animam quod patitur corpus.

Evodius - Placet mihi haec definitio.

Augustinus - Adesto ergo huic tamquam tuae, ac tuere illam, dum a me paulisper refellitur.

Evodius - Tuebor sane, si tu adiuveris; sin minime, iam mihi displicet: non enim frustra tibi visa est refellenda.

Augustinus - Noli nimis ex auctoritate pendere, praesertim mea quae nulla est; et quod ait Horatius: Sapere aude: ne non te ratio subiuget priusquam metus.

Evodius - Ego prorsus nihil metuo, quoquo res modo processerit: non enim errare me sines. Sed iam incipe si quid habes, ne differendo potius quam adversando defatiger.

 

... acutius inquiritur ...

23. 42. Augustinus - Dic igitur quid patiatur corpus tuum cum me vides?

Evodius - Patitur omnino aliquid: nam oculi mei partes, nisi fallor, corporis mei sunt; qui si nihil paterentur, quomodo te viderem?

Augustinus - At non satis est, ut persuadeas tuos oculos aliquid pati, nisi etiam quid patiantur ostenderis.

Evodius - Quid tandem, nisi ipsum visum? nam vident. Si enim me rogares quid pateretur aegrotans, aegritudinem responderem; quid cupiens, cupiditatem; quid metuens, metum; quid gaudens, gaudium. Cur ergo roganti quid videns patiatur, non recte ipsum visum respondeam?

Augustinus - Sed enim gaudens gaudium sentit. An negabis?

Evodius - Imo assentior.

Augustinus - Hoc et de caeteris perturbationibus dixerim.

Evodius - Sic habeo.

Augustinus - Quidquid autem oculi sentiunt, hoc vident.

Evodius - Nullo modo istud dederim: quis enim dolorem videat, quem tamen saepe oculi sentiunt?

Augustinus - Apparet te de oculis agere: bene vigilas. Itaque vide, utrum ut gaudens gaudendo gaudium sentit, ita etiam videns videndo sentiat visum.

Evodius - An aliter potest?

Augustinus - Quidquid autem videns videndo sentit, id etiam videat necesse est.

Evodius - Non est necesse: quid enim? si amorem videndo sentiat, num et amorem videt?

Augustinus - Cautissime ac sagacissime; gaudeo quod difficile deciperis. Sed nunc attende: quoniam constitit inter nos, non omne quod oculi sentiunt, neque omne quod videndo sentitur, videri; putasne hoc saltem verum esse, omne quod videtur sentiri?

Evodius - Hoc sane nisi concessero, quomodo sensus poterit vocari quod videmus?

Augustinus - Quid? omne quod sentimus, nonne et patimur?

Evodius - Ita est.

Augustinus - Igitur si omne quod videmus, sentimus, et omne quod sentimus, patimur; patimur omne quod videmus.

Evodius - Nihil resisto.

Augustinus - Pateris ergo me, ac vicissim te ego, cum invicem nos videmus.

Evodius - Sic existimo, et ad hoc me ratio instanter cogit.

 

Pati quod animam non latet ...

23. 43. Augustinus - Accipe caetera: nam credo absurdissimum et stultissimum videri tibi, si quis affirmet ibi te pati aliquod corpus, ubi non est ipsum corpus quod pateris.

Evodius - Videtur absurdum, et ita esse opinor, ut dicis.

Augustinus - Quid illud? nonne manifestum est alio loco esse meum corpus, alio tuum?

Evodius - Manifestum est.

Augustinus - Sentiunt autem corpus meum oculi tui; et si sentiunt, utique patiuntur; nec possunt ibi pati, ubi id quod patiuntur, non est; nec tamen ibi sunt illi, ubi corpus meum est: igitur ibi patiuntur ubi non sunt.

Evodius - Ego quidem illa omnia concessi, quae non concedere absurdum videbam: sed hoc ultimum quod ex his confectum est, ita est absurdius, ut illorum potius aliquid temere me dedisse, quam hoc verum esse consentiam: nam oculos meos ibi sentire ubi non sunt, ne in somnis quidem dicere auderem.

Augustinus - Vide igitur ubi obdormieris: quid enim tibi tandem elaberetur incautius, si ut paulo ante vigilares?

Evodius - Enimvero idipsum mecum sedulo pertracto ac revolvo: nihil tamen elucet satis, quod me dedisse poeniteat, nisi forte illud, quod oculi nostri sentiunt cum videmus: visus namque ipse forsitan sentit.

Augustinus - Imo ita est: is enim se foras porrigit, et per oculos emicat longius quaquaversum potest lustrare quod cernimus. Unde fit ut ibi potius videat, ubi est id quod videt, non unde erumpit ut videat. Non ergo tu vides, cum me vides?

Evodius - Quis hoc insanus dixerit? omnino ego video, sed emisso visu per oculos video.

Augustinus - At si tu vides, tu sentis; si tu sentis, tu pateris; nec potes ibi pati aliquid, ubi non es: ibi autem me vides, ubi ego sum; ibi igitur pateris, ubi ego sum. At si ubi ego sum, tu ibi non es; quo pacto audeas dicere videri me abs te, prorsus ignoro.

Evodius - Visu, inquam, porrecto in eum locum in quo es, video te ubi es: at me ibi non esse confiteor. Sed quemadmodum si virga te tangerem, ego utique tangerem, idque sentirem; neque tamen ego ibi essem, ubi te tangerem: ita quod dico visu me videre, quamvis ego ibi non sim, non ex eo cogor fateri non me esse qui videam.

 

... ibi fit ubi oculi non sunt.

23. 44. Augustinus - Nihil ergo temere concessisti: nam et oculi tui hoc modo defendi possunt, quorum est quasi virga visus, ut dicis; neque illa est absurda conclusio, quod ibi oculi tui vident, ubi non sunt. An tibi aliter videtur?

Evodius - Ita sane est ut dicis: nam et illud nunc animadverti, quod si ibi viderent oculi ubi sunt, etiam seipsos viderent.

Augustinus - Rectius diceres non, Etiam seipsos; sed, Tantummodo seipsos viderent. Nam ubi sunt, id est quem locum tenent, soli tenent; nec nasus est ibi ubi illi, nec quidquid illis vicinum est: alioquin etiam tu ibi esses ubi ego sum; quia iuxta invicem sumus. Quae cum ita sint, si tantum ibi viderent oculi ubi sunt, nihil amplius quam seipsos viderent. Cum autem se non vident, non modo cogimur consentire, posse illos videre, ubi non sunt; sed etiam omnino non posse, nisi ubi non sunt.

Evodius - Nihil est quod hinc dubitare me faciat.

Augustinus - Ergo non dubitas ibi eos pati, ubi non sunt. Nam ubi vident, ibi sentiunt: ipsum enim videre, sentire est; sentire autem, pati: quare ubi sentiunt, ibi patiuntur. Alibi autem vident quam ubi sunt: ibi igitur patiuntur, ubi non sunt.

Evodius - Mirum est quam ista vera existimo.

 

Igitur aliud est videre aliud cognoscere

24. 45. Augustinus - Recte fortasse existimas. Sed responde obsecro, utrum omne quod per visum cognoscimus, videamus.

Evodius - Ita credo.

Augustinus - Credis etiam omne quod videndo cognoscimus, per visum nos cognoscere?

Evodius - Et hoc credo.

Augustinus - Cur ergo plerumque fumum solum videndo, ignem subter latere cognoscimus, quem non videmus?

Evodius - Verum dicis: et iam non puto nos videre quidquid per visum cognoscimus: possumus enim, ut docuisti, aliud videndo, aliud cognoscere quod visus non attigerit.

Augustinus - Quid? illud quod per visum sentimus, possumusne non videre?

Evodius - Nullo modo.

Augustinus - Aliud est ergo sentire, aliud cognoscere.

Evodius - Omnino aliud: nam sentimus fumum, quem videmus; et ex eo ignem, quem non videmus, subesse cognoscimus.

Augustinus - Bene intellegis. Sed vides certe cum hoc accidit, corpus nostrum, id est oculos, nihil pati ex igne, sed ex fumo quem solum vident. Etenim videre, sentire; et sentire, pati esse, iam supra consensimus.

Evodius - Teneo et assentior.

Augustinus - Cum ergo per passionem corporis non latet aliquid animam, non continuo sensus vocatur unus de quinque memoratis; sed cum ipsa passio non latet: namque ille ignis non visus, nec auditus, nec olfactus, nec gustatus, nec tactus a nobis, non tamen latet animam, fumo viso. Et cum hoc non latere non vocetur sensus, quia ex igne corpus nihil est passum; vocatur tamen cognitio per sensum, quia ex passione corporis quamvis alia, id est ex alterius rei visione, coniectatum est atque compertum.

Evodius - Intellego, et optime video istud congruere ac favere illi definitioni tuae, quam ut meam mihi defendendam dedisti: nam ita memini esse abs te sensum definitum, cum animam non latet quod patitur corpus. Itaque illud quod fumus videtur, sensum vocamus; passi sunt enim eum oculi videndo, qui sunt corporis partes et corpora: ignem autem, ex quo nihil corpus est passum, quamvis cognitus fuerit, sensum non vocamus.

 

Est pati quod latet animam.

24. 46. Augustinus - Memoriam quidem tuam probo et sequacem intellegentiam; verum munitio illa definitionis labascit.

Evodius - Cur quaeso?

Augustinus - Quia non negas, ut opinor, nonnihil pati corpus cum crescimus vel senescimus: neque id nos ullo sensu sentire manifestum est; nec id tamen animam latet. Non igitur eam latet quiddam quod patitur corpus, nec tamen sensus iste appellari potest. Videndo enim maiora ea quae aliquando minora videramus, et videndo senes eos quos iuvenes ac pueros fuisse constat; coniectamus aliquam talem mutationem nostra corpora, etiam nunc dum loquimur, pati. Neque in eo fallimur, ut opinor: nam proclivius est, ut me falli dicam quod video, quam quod intellego capillos meos nunc crescere, corpusve per momenta mutari. Quod si mutatio ista, passio corporis est, quod nemo negat, nec nunc sentitur a nobis, nec tamen animam latet, quia nos non latet; patitur, ut dixi, corpus quod non latet animam, nec sensus est tamen. Quare illa definitio, quae nihil quod sensus non esset, debebat includere, cum hoc inclusit, certe vitiosa est.

Evodius - Nihil mihi restare video, quam ut te petam, ut aut definias aliter, aut hanc recures, si potes: nam eam ista ratione quam vehementer probo, vitiosam esse negare non possum.

Augustinus - Facile est istam corrigere, quod volo tu audeas: facies enim, mihi crede, si bene intellexisti ubi peccet.

Evodius - Num alibi quam ubi aliena comprehendit?

Augustinus - Quo tandem modo?

Evodius - Quia quod senescit corpus, quamvis in iuvene, non potest negari pati aliquid; idque cum scimus, non latet animam quiddam quod patitur corpus, neque tamen ullo sensu percipi potest: nam nec video me modo senescere, neque id auditu, aut olfactu, aut gustatu, aut tactu sentio.

Augustinus - Unde ergo illud nosti?

Evodius - Ratione id colligo.

Augustinus - Quibus argumentis ratio tua nititur?

Evodius - Quod alios video senes, qui ut ego nunc sum, iuvenes erant.

Augustinus - Nonne sensus est, quo eos vides, unus de quinque?

Evodius - Quis negat? Sed ex eo quod illos video, me quoque cum id non videam, coniecto senescere.

Augustinus - Quid verborum ergo illi definitioni, quo perficiatur addendum putas; cum sensus non sit, nisi non lateat animam corporis passio, nec tamen ita ut eam per aliam passionem, aut per aliud quodlibet intellegat?

Evodius - Dic, quaeso, istud paulo planius.

 

Quae vera sit definitionis ratio.

25. 47. Augustinus - Geram tibi morem, et multo libentius retardanti quam festinanti: sed fac totus adsis; valebit enim hoc ad plura quod dicam. Definitio nihil minus, nihil amplius continet, quam id quod susceptum est explicandum; aliter omnino vitiosa est. Utrum autem huiusmodi vitiis careat, conversione exploratur: quod his exemplis tibi fiet apertius. Si enim me rogares quid esset homo, et eum hoc modo definirem, Homo est animal mortale; non continuo quia verum dictum est, etiam definitionem probare deberes, sed superposita ei particula, id est, omnis, convertere illam et intueri, utrum etiam conversa vera esset: hoc est, utrum quemadmodum verum est, omnis homo animal mortale est; ita esset verum, omne animal mortale homo est: quo aliter invento, improbare definitionem propter illud vitium quo aliena comprehendit; non enim solus homo est animal mortale, sed etiam quaevis bestia. Haec igitur hominis definitio perfici solet, cum additur mortali rationale: nam homo est animal mortale rationale; atque ut omnis homo animal rationale mortale est, ita omne animal rationale mortale homo est. Plus continendo ergo superior definitio vitiosa erat, bestiam enim cum homine continebat: ista perfecta est; nam et omnem hominem, et nihil plusquam hominem tenet. Tenendo autem minus, ita vitiosa est si addas grammaticum; quamquam enim omne animal rationale mortale grammaticum homo sit, plures tamen homines, qui grammatici non sunt, hac definitione non continentur: et ob hoc ista per primam illam propositionem falsa est; cum autem convertitur, vera. Falsum est enim, omnis homo animal rationale mortale grammaticum est; sed verum est, omne animal rationale mortale grammaticum homo est. Cum autem neque per primam propositionem, neque per conversionem enuntiata vera est, his singulis est profecto vitiosior: ut sunt istae duae, homo est animal candidum; aut, homo est animal quadrupes. Nam et si dicas, omnis homo animal candidum est; aut animal quadrupes, falsum dicis; et si convertas. Sed hoc inter se differunt, quod illa prima in aliquos homines cadit; nam plerique sunt homines candidi: haec altera in neminem, non enim quisquam homo quadrupes. Haec pro tempore ad explorandas definitiones didiceris, quemadmodum propositione atque conversione iudicentur: sunt alia multa de hoc genere quae docentur, et verborum plena et tenebrarum, quae paulatim ubi opportunum videbitur, conabor ut discas.

 

Quid sit sensus inquiritur ...

25. 48. Nunc converte animum ad illam definitionem nostram, et eam peritior cum discusseris, corrige: inveneramus enim eam cum definitio sensus esset, complecti aliud quod sensus non esset, et ideo non esse, cum convertitur, veram. Fortasse enim verum est, omnis sensus passio corporis est animam non latens; ut verum est, omnis homo animal mortale est: at ut falsum est, omne animal mortale homo est, quia id est et bestia; ita falsum est, omnis passio corporis non latens animam, sensus est; quia nunc nobis ungues crescunt, nec animam latet, id enim scimus; neque id sentimus, sed coniectatione cognoscimus. Quemadmodum ergo illi definitioni hominis ut perficeretur, additum est rationale, quo addito, bestiae, quae simul continebantur, exclusae sunt, nihilque praeter hominem atque omnem hominem tali definitione comprehendimus; nonne censes aliquid etiam huic addendum esse, quo inde seiungatur quod tenet alienum, nec quidquam in ea nisi sensus, et omnis sensus intellegatur?

Evodius - Censeo quidem, sed quid addi possit ignoro.

Augustinus - Sensus est certe omnis passio corporis non latens animam: sed converti non potest haec enuntiatio, propter passionem illam corporis, qua vel crescit vel decrescit scientibus nobis, id est, ut non lateat animam.

Evodius - Ita est.

Augustinus - Quid? haec passio per seipsam non latet animam, an per aliud?

Evodius - Per aliud plane: aliud est enim videre ungues maiores, aliud scire quod crescant.

Augustinus - Cum ergo crescere ipsum sit passio, quam nullo sensu attingimus, magnitudo autem illa quam sentimus, eadem passione facta sit, non ipsa sit passio; manifestum est talem passionem non per seipsam scire nos, sed per aliud. Si ergo non per aliud animam non lateret, nonne sentiretur potius quam coniiceretur?

Evodius - Intellego.

Augustinus - Cur ergo dubitas, quid illi definitioni sit addendum?

Evodius - Iam video sic esse definiendum, ut sensus sit passio corporis per seipsam non latens animam: nam et omnis sensus hoc est, et omne hoc, ut opinor, sensus est.

 

... et corrigitur.

25. 49. Augustinus - Si hoc ita est, fateor definitionem esse perfectam. Sed tentemus eam, si placet, utrum illo secundo vitio non vacillet, quo illa hominis, cui grammaticum est additum. Nam meminisse te oportet, quod esse hominem dictum est animal rationale mortale grammaticum; eoque peccare istam definitionem, quod conversione vera est, cum prima enuntiatione sit falsa. Namque falsum est, omnis homo animal rationale mortale grammaticum est, quamvis verum sit, omne animal rationale mortale grammaticum homo est. Ergo ideo vitiosa est haec definitio, quod nihil quidem praeter hominem, sed non omnem hominem tenet: et haec fortasse talis est, de qua velut perfecta gloriamur. Quamquam enim omnis passio corporis per seipsam non latens animam sensus sit, non tamen omnis sensus istud est. Quod sic intellegas licet; bestiae nempe sentiunt, ac pene omnes quinque illis sensibus vigent, quantum cuique natura tributum est. An tu id negabis?

Evodius - Nihil minus.

 

26. 49. Augustinus - Quid? hoc nonne concedis, scientiam non esse, nisi cum res aliqua firma ratione percepta et cognita est?

Evodius - Concedo.

Augustinus - At bestia ratione non utitur.

Evodius - Et hoc concedo.

Augustinus - Non igitur scientia cadit in bestiam. Cum autem non latet aliquid, utique scitur; non igitur sentiunt bestiae, si omnis sensus est cum passio corporis per seipsam non latet animam: sentiunt autem, ut paulo ante concessum est: quid ergo dubitamus illam definitionem improbare, quae omnem sensum circumplecti minime potuit, siquidem bestiarum sensus exclusus est?

 

Scientia quid habere perceptum ...

26. 50. Evodius - Fateor me deceptum, cum tibi concessi scientiam tunc esse cum aliquid firma ratione percipitur. Solos enim homines, cum hoc rogabas, intuebar: nam neque possum dicere ratione uti bestias, nec eis possum scientiam denegare. Sciebat enim, ut opinor, dominum suum canis, quem post viginti annos recognovisse perhibetur, ut taceam de caeteris innumerabilibus.

Augustinus - Dic mihi, oro te, si duae quaedam res tibi proponantur, una ad quam perveniendum sit, altera per quam pervenire possis; quam istarum pluris pendis, et quam cui praeponis?

Evodius - Quis dubitat eam praestare ad quam sit perveniendum?

Augustinus - Ergo cum sint duae res quaedam scientia et ratio, per scientiam pervenimus ad rationem, an per rationem ad scientiam?

Evodius - Utraque res sibimet quantum arbitror, ita nexa est, ut per alterutram ad alteram perveniri possit. Namque ad ipsam rationem non perveniremus, nisi ad eam perveniendum esse sciremus. Praecessit ergo scientia, ut ad rationem per eam perveniremus.

Augustinus - Quid? ad ipsam scientiam quam dicis praecedere, sine ratione pervenitur?

Evodius - Nunquam hoc dixerim: nam est ita summa temeritas.

Augustinus - Per rationem igitur?

Evodius - Non ita est.

Augustinus - Ergo per temeritatem?

Evodius - Quis hoc dixerit?

Augustinus - Per quid igitur?

Evodius - Per nihil, quia scientia insita est nobis.

 

... tam firma ratio ...

26. 51. Augustinus - Oblitus mihi videris, quid inter nos superius convenerit, cum rogassem utrumnam putares tunc esse scientiam, cum res aliqua firma ratione percipitur. Nam respondisti, ut opinor, hanc tibi videri humanam scientiam: nunc vero dicis posse hominem habere aliquam scientiam, cum rem nulla ratione perceperit. Quis autem non videat nihil sibi adversius esse, quam ista duo sunt: et non esse scientiam, nisi cum res aliqua firma ratione percipitur; et esse cuiusdam rei scientiam nulla ratione perceptae. Itaque nosse cupio, utrum horum eligas; nam utrumque verum esse nullo pacto potest.

Evodius - Hoc eligo quod paulo ante dixi: nam illud superius temere me dedisse confiteor. Cum enim ratione inter nos verum quaeramus, idque fiat rogando et respondendo; quomodo posset ad summam pervenire qua concluditur ratio, nisi prius aliquid concederetur? Concedi autem recte qui posset quod nesciretur? Ita ista ratio nisi inveniret in me aliquid cognitum, quo innitens ad incognitum duceret; nihil omnino per illam discerem, nec eam prorsus rationem nominarem. Quamobrem frustra mihi non assentiris ante rationem necessario esse in nobis aliquam scientiam, unde ipsa ratio sumat exordium.

Augustinus - Geram tibi morem, et te quidem ut institui, quoties alicuius dati poenitet, emendare permittam: sed ne, quaeso, abutaris ista licentia, et neglegenter, cum interrogo, attendas; ne assidue male concessa, etiam de iis quae bene conceduntur, dubitare te cogant.

Evodius - Perge potius ad caetera: quamvis enim addam vigilantiae meae quidquid possum (nam et me pudet de sententia cadere toties), nunquam tamen deterrear pudori huic reniti, et lapsum meum, te praesertim manum dante, corrigere. Neque enim est ideo suscipienda pertinacia, quia optanda constantia.

 

 

... quam ratiocinatio persequitur.

27. 52. Augustinus - Proveniat tibi plane ista constantia quam citissime potest: ita mihi placitam sententiam protulisti. Sed nunc fito quam praesentissimus ad ista quae volo. Quaero enim abs te, quid tibi interesse videatur inter rationem et ratiocinationem.

Evodius - Non satis valeo ista discernere.

Augustinus - Hoc ergo intuere, utrum existimes homini iam adolescenti, vel viro, aut (ut omnem ambagem auferam) sapienti sine intermissione inesse rationem, dum mente sanus est, sicut bonam valetudinem corpori, dum peste ac vulneribus caret; an sicut ambulare, sedere, loqui, modo inesse, modo deesse.

Evodius - Sanae menti semper puto inesse rationem.

Augustinus - Quid hoc? dum per ea quae conceduntur ac manifesta sunt, vel interrogando alium, vel connectendo alia, perducimus nos ad alicuius rei cognitionem; videturne tibi aut nos, aut quivis sapiens semper facere?

Evodius - Non semper: non enim semper homo quilibet aut sapiens, quantum opinor, vel secum vel cum alio quaerit aliquid disserendo: nam qui quaerit, nondum invenit; ita si semper quaerit, nunquam invenit. Sapiens autem iam invenit, ut nihil aliud dicam, vel ipsam sapientiam, quam, cum esset stultus, disserendo fortasse, aut quoquo modo alio poterat, requirebat.

Augustinus - Recte dicis: quare intellegas volo non esse istam rationem, dum per ea quae conceduntur atque cognita sunt, ad aliquid incognitum ducimur: hoc enim non semper, ut iam consensimus, inest menti sanae; ratio autem semper.

 

Scientia pluris quam ratio est ...

27. 53. Evodius - Intellego; sed quorsum ista?

Augustinus - Quia paulo ante dixisti, propterea me tibi debere assentiri scientiam nos habere ante rationem, quod cognito aliquo nititur, dum nos ratio ad incognitum ducit: nunc autem invenimus non rationem vocandam esse dum hoc agitur; non enim sana mens agit hoc semper, cum semper habeat rationem; sed recte ista fortasse ratiocinatio nominatur; ut ratio sit quidam mentis aspectus, ratiocinatio autem rationis inquisitio, id est, aspectus illius, per ea quae aspicienda sunt, motio. Quare ista opus est ad quaerendum, illa ad videndum. Itaque cum ille mentis aspectus, quem rationem vocamus, coniectus in rem aliquam, videt illam, scientia nominatur: cum autem non videt mens, quamvis intendat aspectum; inscitia vel ignorantia dicitur. Non enim et his corporalibus oculis omnis qui aspicit, videt; quod in tenebris facillime animadvertimus. Ex quo liquet, ut opinor, aliud esse aspectum, aliud visionem; quae duo in mente rationem et scientiam nominamus. Nisi quid te adversus haec movet, aut parum dilucide ista distincta arbitraris.

Evodius - Per mihi haec distinctio placet, et libenter assentior.

Augustinus - Vide ergo nunc, utrum nos aspicere putes, ut videamus; an videre, ut aspiciamus.

Evodius - Hinc vero ne caecus quidem quisquam dubitaverit, aspectum esse propter visionem, non visionem propter aspectum.

Augustinus - Fatendum igitur visionem pluris quam aspectum esse pendendam.

Evodius - Fatendum omnino.

Augustinus - Ergo et scientiam pluris quam rationem.

Evodius - Consequens video.

Augustinus - Placetne tibi meliores aut feliciores esse hominibus bestias?

Evodius - Avertat Deus tam immanem amentiam.

Augustinus - Recte sane exhorruisti; sed ad id nos cogit sententia tua: dixisti enim eas habere scientiam, et non habere rationem. Rationem autem habet homo, per quam vix ad scientiam pervenitur. Sed ut concedam facile perveniri; quid nos adiuvabit ratio, ut bestiis nos anteponendos putemus, cum illae habeant scientiam, et hanc pluris quam rationem pendendam esse compertum sit?

 

... eaque bestiae carent.

28. 54. Evodius - Cogor omnino, aut scientiam bestiis non concedere, aut nihil recusare, quin mihi merito anteponantur. Sed, quaeso, explica illud, quod de cane Ulyssis commemoravi, qualenam sit: nam eius admiratione commotus tam inaniter latravi.

Augustinus - Quid autem hoc putas esse, nisi vim quamdam sentiendi, non sciendi? Sensu enim nos bestiae multae superant, cuius rei causam non hic locus est ut quaeramus; mente autem, ratione, scientia, nos illis Deus praeposuit. Sed ille sensus ea quibus tales animae delectantur, accedente consuetudine cuius magna vis est, potest discernere; atque eo facilius, quod anima belluarum magis corpori affixa est, cuius illi sunt sensus quibus utitur ad victum voluptatemque, quam ex eodem illo corpore capit. Humana vero anima per rationem atque scientiam, de quibus agimus, quod sunt ista longe praestantiora sensibus, suspendit se a corpore quantum potest, et ea quae intus est, libentius fruitur voluptate; quantoque in sensus declinat, tanto magis similiorem hominem pecori facit. Inde est quod etiam pueri vagientes, quanto alieniores a ratione sunt, tanto facilius discernunt sensu etiam contactum coniunctionemque nutricum, nec odorem aliarum possunt sustinere, cum quibus consuetudo non fuit.

 

Nobis et Deo debemur.

28. 55. Quamobrem, quamvis aliud ex alio inciderit, libenter tamen in eo sermone demoror, quo admonetur anima, ne se ultra quam necessitas cogit, refundat in sensus; sed ab his potius ad seipsam colligat, et repuerascat Deo: quod est novum hominem fieri, vetere exuto; a quo incipere propter neglectam Dei legem certa est necessitas, quo neque verius neque secretius quidquam Scripturis divinis continetur. Vellem hinc plura dicere, ac meipsum constringere, dum quasi tibi praecipio, ut nihil aliud agerem quam redderer mihi, cui me maxime debeo: atque ita Deo fieri, quod ait Horatius: Amicum mancipium domino. Quod omnino fieri non potest, nisi ad eius reformemur imaginem, quam nobis ut pretiosissimum quiddam et carissimum custodiendam dedit, dum nos ipsos nobis tales dedit, qualibus nihil possit praeter ipsum anteponi. Hac autem actione nihil mihi videtur operosius, et nihil est cessationi similius: neque tamen eam suscipere aut implere animus potest, nisi eo ipso adiuvante cui redditur. Unde fit ut homo eius clementia reformandus sit, cuius bonitate ac potestate formatus est.

 

Rursus quid sit sensus inspicitur.

28. 56. Sed ad propositum redire cogimur. Quare vide utrum tibi iam probatum sit, feras non habere scientiam, totamque illam velut imaginem scientiae, quam miramur, vim esse sentiendi.

Evodius - Probatum sane; et si quid de hoc diligentius quaerendum est, aliud tempus aucupabor: nunc nosse cupio quid hinc conficias.

 

29. 56. Augustinus - Quid aliud putas, nisi definitionem illam sensus, ut antea quod nescio quid plus quam sensum includebat, ita nunc contrario vitio vacillare, quod non omnem sensum potuit includere? Habent enim ferae sensum, nec habent scientiam: quidquid autem non latet, scitur; et omne quod scitur, ad scientiam profecto pertinet. De quibus omnibus iam mihi tecum convenit. Aut igitur non est verum, sensum esse passionem corporis non latentem animam; aut eo carent bestiae, quia scientia carent: sensum autem concedimus bestiis: definitio ergo illa vitiosa est.

Evodius - Fateor nihil me invenire quo resistam.

 

Scientiae est non latere per rationem ...

29. 57. Augustinus - Accipe aliud quo magis nos huius definitionis pudeat. Nam meministi, ut opinor, tertium definitionis vitium tibi demonstratum, quo prorsus nihil est turpius; cum ex neutra parte vera est, qualis est illa hominis, homo est animal quadrupes: nam sive, omnis homo animal est quadrupes; sive, omne animal quadrupes homo est, qui dicit atque affirmat, insanit profecto, si non iocatur.

Evodius - Verum dicis.

Augustinus - Quid? si in hoc etiam vitio ista nostra deprehenditur, putasne quidquam magis esse quod sit explodendum atque exterminandum de anima?

Evodius - Quis id recuset? Sed nollem, si fieri potest, etiam hic tamdiu detineri, atque interrogatiunculis agitari.

Augustinus - Nihil est quod metuas, iam enim confectum est negotium: an tibi nondum persuasum est, cum de differentia ferarum et hominum ageretur, aliud esse sentire, aliud scire?

Evodius - Imo maxime.

Augustinus - Aliud ergo sensus, aliud scientia.

Evodius - Ita est.

Augustinus - Non autem sentimus ratione, sed aut visu, aut auditu, aut olfactu, aut gustatu, aut tactu.

Evodius - Assentior.

Augustinus - Et omne quod scimus, ratione scimus: nullus igitur sensus scientia est. Quidquid autem non latet, ad scientiam pertinet: ad nullum ergo sensum pertinet non latere, ut nullus homo quadrupes recte dici potest. Quamobrem ista nostra definitio suscepta tua, non solum alienos terminos invasisse, neque aliquid sui iuris reliquisse, sed nihil omnino habuisse proprium, totumque alienum occupasse convicta est.

Evodius - Quid ergo agemus? Patierisne illam de iudicio ita discedere? Quamquam enim ego ei defensionem qualem potui praebuerim, tu tamen ipsam litis formulam, quae nos decepit, composuisti. Et ego quidem tametsi obtinere non potui, bona fide adfui, quod mihi satis est: tu vero si praevaricationis arguaris, quid facias, a quo et producta est ut iurgaret audenter, et oppugnata ut turpiter cederet?

Augustinus - Numquidnam est hic quisquam iudex, a quo huic vel mihi metuendum sit? Ego te privatim quasi adhibitus iurisconsultus, instruendi causa refellere volui, ut cum ad iudicium ventum fuerit, paratus assistas.

 

29. 58. Evodius - Est ergo aliquid quod pro ista proferas, quam mihi invalidissimo temere defendendam tuendamque commendas?

Augustinus - Est certe.

 

 ... per se non latere est sensus.

30. 58. Evodius - Quidnam id est, obsecro?

Augustinus - Quia quamquam sit aliud sensus, aliud scientia, illud tamen non latere utrique commune est; ut ipsi homini et bestiae, quamvis plurimum differant, animal tamen esse commune est. Non latet enim quidquid animae apparet, sive per temperationem corporis, sive per intellegentiae puritatem; atque illud primum sensus, hoc autem alterum scientia sibi vindicavit.

Evodius - Manet ergo illa definitio tuta et probata?

Augustinus - Manet vero.

Evodius - Ubinam ergo deceptus sum?

Augustinus - Ubi rogavi, utrum omne quod non latet, sciatur: tu enim huic rogationi temere assensus es.

Evodius - Nam quid velles dicerem?

Augustinus - Non continuo esse scientiam si quid non latet, sed si per rationem non latet: cum autem per corpus non latet, sensum vocari, si per seipsam non lateat corporis passio. An ignoras quibusdam philosophis et peracutis visum esse, ne idipsum quidem quod mente comprehenditur, ad nomen aspirare scientiae, nisi tam firma comprehensio sit, ut ab ea mens nulla ratione queat dimoveri?

 

Quae patitur corpus animam non latere ...

30. 59. Evodius - Accipio ista gratissime: sed quaeso quoniam quid sit sensus, subtilissime quantum arbitror explicatum est, referamus nos ad illam quaestionem, propter quam explicandum hoc susceperamus. Attuleram enim ego argumentum, quo tantam probarem animam esse, quantum eius est corpus, eo quod tangentem a capite usque ad pedis extremum pollicem sentit quaqua versum tetigeris; atque inde ad sensus definitionem morarum plenissimam, sed forte necessario delati sumus. Itaque ipsum fructum tanti operis iam ostende, si placet.

Augustinus - Est omnino, atque uberrimus; nam totum quod quaerebamus, effectum est. Si enim sensus est corporis passio per seipsam non latens animam, quod ut firmissime teneremus, diutius quam velles sermocinati sumus; meministine tandem nos comperisse ibi sentire oculos ubi non sunt, vel potius ibi pati?

Evodius - Memini.

Augustinus - Etiam illud dedisti, nisi fallor, nec modo dubitas dandum fuisse, animam multo quam totum corpus est, esse meliorem ac potentiorem.

Evodius - Hinc vero dubitare nefarium puto.

Augustinus - Age, si corpus potest ibi pati aliquid ubi non est, propter quamdam cum anima contemperationem, quod oculis in cernendo accidere inventum est; adeone animam crassam et pigram putamus, per quam ipsi oculi tantum possunt, ut eam lateat corporis passio, si non ibi iaceat, ubi passio ipsa contingit?

 

... ibi fit ubi oculi non sunt ...

30. 60. Evodius - Multum me movet ista conclusio, et ita multum ut omnino stupeam, et non solum quid respondeam, sed prorsus ubi sim non inveniam. Quid enim dicam? sensum non esse, cum corporis passio per seipsam non latet animam? quid erit aliud, si hoc non est? Oculos nihil pati cum videmus? absurdissimum est. Eos ibi pati ubi sunt? at seipsos non vident, nec ubi sunt quidquam est praeter ipsos. Non esse oculis animam potentiorem, cum eadem sit istorum potentia? nihil est dementius. An hoc dicendum est, potentius esse ibi pati, ubi quidque sit, quam ubi non sit? sed si hoc verum esset, non esset praestantior visus caeteris sensibus.

Augustinus - Quid quod ictum aliquem, vel incidens quidpiam, vel humoris perturbationem cum ibi patiantur oculi ubi sunt; neque hoc animam latet, nec ista passio visus, sed tactus vocatur: et tamen talia pati oculus posset etiam in exanimo corpore, quamvis deesset anima, quam passio non lateret; illud autem quod pati non potest oculus, nisi adsit anima, id est quod videndo patitur, hoc solum ibi patitur, ubi non est? Ex quo cui non videatur, nullo loco animam contineri? Siquidem oculus, quod est corpus, id tantum non loco suo patitur, quod nunquam sine anima pateretur.

 

... ergo anima non est in loco.

30. 61. Evodius - Quid igitur faciam, quaeso te? Nonne istis rationibus confici potest, animas nostras non esse in corporibus? quod si ita est, nonne ubi sim nescio? Quis enim mihi eripit, quod ego ipse anima sum?

Augustinus - Ne perturbere, ac magis bono animo facito sis. Ista enim cogitatio et consideratio ad nosmetipsos nos invitat, et quantum licet avellit a corpor

Evodius - Quod autem tibi visum est, non esse animam in corpore viventis animantis, quamquam videatur absurdum, non tamen doctissimi homines, quibus id placuerit, defuerunt, neque nunc arbitror deesse: sed, ut ipse intellegis, res est subtilissima, et ad quam cernendam mentis acies satis purganda est. Nunc attende potius quid aliud afferas, quo convincas animam vel longam vel latam esse, vel quid eiusmodi: nam illud argumentum tuum de tangendi sensu, sentis non attingere veritatem, nec valere aliquid, ut eam per totum corpus tamquam sanguinem diffusam esse convincat: aut si iam quod afferas nihil habes, videamus quae restant.

 

 

An anima in partes dividitur (31, 62 - 32, 69)

 

De quodam vermiculo narrat.

31. 62. Evodius - Nihil haberem fortasse, nisi recordarer quantum pueri mirari soleremus palpitantes lacertarum caudas amputatas a caetero corpore; quem motum sine anima fieri nullo modo mihi persuadere possum: neque quo pacto fiat, ut nullum sit animae spatium, quando praecidi etiam cum corpore potest, intellego.

Augustinus - Possem respondere aerem et ignem, quae duo per animae praesentiam tenentur in corpore terreno et humido, ut omnium quatuor fiat contemperatio, dum post eiusdem animae abscessum ad superna evadunt, ac sese expediunt, movere illa corpuscula tanto concitatius, quanto plaga recentiore subito erumpunt: deinde porro motum languescere, postremo desinere, dum minus minusque fit quod effugit, ac deinde totum evolat. Sed ab hoc me revocat quod his hausi oculis pene serius quam credi potest; sed certe non serius quam deberem. Cum enim nuper in agro essemus Liguriae, nostri illi adolescentes qui tunc mecum erant studiorum suorum gratia, animadverterunt humi iacentes in opaco loco, reptantem bestiolam multipedem, longum dico quemdam vermiculum: vulgo notus est, hoc tamen quod dicam nunquam in eo expertus eram. Verso namque stilo quem forte habebat unus illorum, animal medium percussit: tum ambae partes corporis ab illo vulnere in contraria discesserunt, tanta pedum celeritate, ac nihilo imbecilliore nisu, quam si duo huiuscemodi animantia forent. Quo miraculo exterriti, causaeque curiosi, ad nos, ubi simul ego et Alypius considebamus, alacriter viventia frusta illa detulerunt. Neque nos parum commoti, ea currere in tabula quaquaversum poterant, cernebamus: atque unum ipsorum stilo tactum, contorquebat se ad doloris locum, nihil sentiente alio, ac suos alibi motus peragente. Quid plura? Tentavimus, quatenus id valeret; atque vermiculum, imo iam vermiculos in multas partes concidimus: ita omnes movebantur, ut nisi a nobis illud factum esset, et comparerent vulnera recentia, totidem illos separatim natos, ac sibi quemque vixisse crederemus.

 

Quae ratione tenentur non abicienda ...

31. 63. Sed tunc ego quod illis adolescentibus dixi, cum intenti me intuerentur, tibi nunc dicere vereor: iam enim tantum processimus, ut nisi tibi aliter respondero quod secundum meam causam probabiliter valet, tanta nostra intentio per tam longum munita sermonem, ab uno vermiculo penetrata succubuisse videatur. Illis autem praeceperam, ut in studiis, sicuti coeperant, suum cursum tenerent; ita eos opportunius aliquando ad quaerenda et discenda ista, si res moneret, esse venturos. Sed quae illis discedentibus cum Alypio sermocinatus sum, cum uterque nostrum pro suo quisque modulo recordaretur et coniectaret et quaereret, si exponere velim; longe plura nobis dicenda sunt, quam ab ipso principio tantis ambagibus atque anfractibus dicta sunt: non apud te tamen tacebo quod sentio. Nisi mihi tunc multa iam nota essent de corpore, de specie quae inest corpori, de loco, de tempore, de motu, quae subtilissime atque abstrusissime propter hanc ipsam quaestionem disseruntur; ad dandam palmam iis, qui corpus esse animam dicunt, declinarem. Quapropter te, ut possum, etiam atque etiam moneo, ne temere aut in libros aut in disputationes loquacissimorum hominum, nimiumque sensibus his corporis credentium te praecipites, donec corrigas firmesque vestigia, quae usque ad ipsum Deum animam ducunt, ne ab illo secretissimo et tranquillissimo mentis habitaculo, a quo nunc, dum haec incolit, peregrina est, studiis facilius et laboribus, quam inertia desidiaque avertaris.

 

... si cuiusdam rei causa lateat.

31. 64. Nunc autem accipe contra illud quo, ut sentio, multum moveris, non quod robustius de multis, sed quod brevius; neque quod mihi probabilius quam caetera, sed quod tibi aptius eligere potui.

Evodius - Dic, oro te, quam citissime potes.

Augustinus - Primum illud dico, si maxime causa lateat, cur in concisione quorumdam corporum illa contingant, non continuo nos hoc uno ita perturbari oportere, ut tam multa quae superius luce clariora tibi visa sunt, falsa esse arbitremur. Fieri enim potest ut huius rei causa nos lateat, quae vel humanae naturae occultata est; vel sit alicui homini cognita, nec iste a nobis interrogari possit; aut etiam hoc ingenio ipsi simus, ut satisfacere nobis interrogatus non possit. Numquidnam ex eo quidquid ex contraria parte firmissime didicimus, ac verissimum esse confitemur, labi nobis atque extorqueri decet? Atqui si illa maneant integra, quae interrogatus certa et indubia esse respondisti; nihil est quod istum vermiculum pueriliter metuamus, quamquam vivacitatis et numerositatis eius causam non valeamus afferre. Si enim apud te de aliquo fixum immotumque constaret, quod esset vir bonus, eumque in latronum convivio quos persequerere deprehenderes, atque aliquo casu, antequam abs te interrogari posset, moreretur; quamlibet causam putares potius illius cum sceleratis coniunctionis atque convivii, etiamsi te semper lateret, quam scelus et societatem. Cur ergo non, cum tam multis argumentis superius editis, atque abs te firmissime comprobatis, planum tibi factum sit non loco animam contineri, atque ob hoc nullius talis esse quantitatis, qualem in corporibus cernimus, aliquam suspicaris esse causam, cur nonnullum animal concisum in omnibus partibus vivat; non eam tamen quod cum corpore anima concidi potuerit? Quam si reperire non possumus, quaerenda nonne est potius vera, quam falsa credenda?

 

Sonum quod et signum.

32. 65. Deinde quaero abs te, utrum putes in verbis nostris aliud esse ipsum sonum, aliud quod sono significatur.

Evodius - Ego utrumque idem puto.

Augustinus - Dic mihi ergo, sonus ipse unde procedat cum loqueris.

Evodius - Quis dubitet a me procedere?

Augustinus - Abs te ergo sol procedit, dum nominas solem?

Evodius - De sono me, non de re ipsa interrogasti.

Augustinus - Aliud ergo sonus est, aliud res quam significat sonus: tu autem utrumque idem esse dixeras.

Evodius - Age, iam concedo aliud esse significantem sonum, aliud rem quae significatur.

Augustinus - Dic ergo, utrum posses gnarus latinae linguae nominare in loquendo solem, si non intellectus solis praecederet sonum.

Evodius - Nullo modo possem.

Augustinus - Quid? antequam ipsum nomen de ore procedat, si volens id enuntiare aliquandiu te in silentio teneas; nonne in tua cogitatione manet, quod expressa voce alius auditurus est?

Evodius - Manifestum est.

Augustinus - Quid? cum ipse sol tantae sit magnitudinis, num illa notio eius, quam cogitatione ante vocem tenes, aut longa, aut lata, aut quid eiusmodi videri potest?

Evodius - Nullo modo.

 

... scissum non significat ...

32. 66. Augustinus - Age, iam dic mihi: cum ore ipsum nomen erumpit tuo, atque id ego audiens solem cogito, quem tu ante vocem et cum ipsa voce cogitasti, et nunc fortasse ambo cogitamus; nonne tibi videtur nomen ipsum veluti accepisse abs te significationem, quam ad me per aures deportaret?

Evodius - Videtur.

Augustinus - Cum ergo nomen ipsum sono et significatione constet, sonus autem ad aures, significatio ad mentem pertineat; nonne arbitraris in nomine, velut in aliquo animante, sonum esse corpus, significationem autem quasi animam soni?

Evodius - Nihil mihi videtur similius.

Augustinus - Attende nunc, utrum nominis sonus per litteras dividi possit, cum anima eius, id est significatio, non possit. Siquidem ipsa est quam paulo ante in nostra cogitatione nec latam nec longam respondisti tibi videri.

Evodius - Prorsus assentior.

Augustinus - Quid, cum per litteras singulas sonus ille dividitur, videtur tibi significationem illam retinere?

Evodius - Quomodo possunt singulae litterae significare, quod nomen quod ex his confit, significat?

Augustinus - At cum, perdita significatione discerptus in litteris sonus est; num aliud putas esse factum, quam dilaniato corpore discessisse animam, et quasi mortem quamdam nominis contigisse?

Evodius - Non solum assentior, sed ita libenter, ut nihil me magis in hoc sermone delectaverit.

 

... si verba excipias quorum partes ...

32. 67. Augustinus - Si ergo satis perspexisti in hac similitudine, quomodo possit dissecto corpore anima non secari; accipe nunc quomodo frusta ipsa corporis, cum anima secta non sit, vivere possint. Iam enim concessisti, et recte, ut opinor, significationem quae quasi anima soni est, dum nomen editur, per seipsam nullo pacto dividi posse, cum ipse sonus, quod velut corpus eius est, possit. Sed in solis nomine ita soni est facta divisio, ut nulla pars eius significationem aliquam retineret. Itaque illas litteras, dilacerato corpore nominis, tamquam exanima membra, id est, significatione carentia, considerabamus. Quamobrem si aliquod nomen invenerimus, quod divisum queat etiam singulis partibus quidpiam significare; concedas oportet, non omnimodam veluti mortem tali praecisione factam esse, cum tibi membra separatim considerata quodlibet significantia et quasi spirantia videbuntur.

Evodius - Concedam omnino, et ut iam idipsum sones, flagito.

Augustinus - Accipe: nam dum viciniam solis attendo, de cuius nomine superius egimus, Lucifer mihi occurrit; qui profecto inter secundam et tertiam syllabam scissus nonnihil priore parte significat, cum dicimus, Luci, et ideo in hoc plusquam dimidio corpore nominis vivit. Extrema etiam pars habet animam: nam cum ferre aliquid iuberis, hanc audis. Qui enim posses obtemperare, si quis tibi diceret, Fer codicem, si nihil significaret Fer? quod cum additur Luci, Lucifer sonat, et significat stellam; cum autem demitur, nonnihil significat, et ob hoc quasi retinet vitam.

 

... etiam scissa significant.

32. 68. Cum autem locus et tempus sit, quibus omnia quae sentiuntur occupantur, vel potius quae occupant; quod oculis sentimus, per locum; quod auribus, per tempus dividitur. Ut enim vermiculus ille plus loci totus, quam pars eius occupabat; ita maiorem temporis moram tenet, cum Lucifer dicitur, quam si Luci tantummodo diceretur. Quare si hoc significatione vivit in ea diminutione temporis, quae diviso illo sono facta est, cum eadem significatio divisa non sit (non enim ipsa per tempus distendebatur, sed sonus); ita existimandum est, secto vermiculi corpore, quamquam in minore loco pars eo ipso quo pars erat viveret, non omnino animam sectam, nec loco minore minorem esse factam, licet integri animantis membra omnia per maiorem locum porrecta simul possederit. Non enim locum ipsa, sed corpus quod ab eadem agebatur, tenebat: sicut illa significatio non distenta per tempus, omnes tamen nominis litteras suas moras ac tempora possidentes, velut animaverat atque compleverat. Hac similitudine interim contentus sis peto, qua te sentio delectatum. Quae autem subtilissime de hoc disputari possunt, ita ut non similitudinibus quae plerumque fallunt, sed rebus ipsis satis fiat, ne in praesentia exspectes: nam et concludendus est tam longus sermo, et multis aliis quae tibi desunt, animus ad haec intuenda et dispicienda praecolendus est, ut possis intellegere liquidissime, utrum quod a quibusdam doctissimis viris dicitur, ita sese habeat, animam per seipsam nullo modo, sed tamen per corpus posse partiri.

 

Una an plures animae?

32. 69. Nunc accipe a me, si voles, vel potius recognosce per me, quanta sit anima non spatio loci ac temporis, sed vi ac potentia: nam ita si meministi, propositum ac distributum iamdiu nobis est. De numero vero animarum, nescio quid tibi respondeam, cum hoc ad istam quaestionem pertinere putaveris: citius enim dixerim non esse omnino quaerendum, aut certe tibi nunc differendum, quam vel numerum ac multitudinem non pertinere ad quantitatem, vel tam involutam quaestionem modo a me tibi posse expediri. Si enim dixero unam esse animam, conturbaberis, quod in altero beata est, in altero misera; nec una res simul et beata et misera potest esse. Si unam simul et multas dicam esse, ridebis; nec mihi facile, unde tuum risum comprimam, suppetit. Sin multas tantummodo esse dixero, ipse me ridebo, minusque me mihi displicentem, quam tibi, perferam. Audi ergo quod ex me bene te audire posse polliceor; quod vero aut ambobus, aut alteri nostrum ita onerosum est, ut fortasse opprimat, ne subire aut imponere velis.

Evodius - Cedo prorsus, et quod tibi congruenter mecum videtur agi posse, quantum valeat anima, exspecto ut exponas.

 

 

Quanta sit anima septem gradus demonstrant (33, 70 - 36, 81)

 

Praebet vitam et animationem

33. 70. Augustinus - O utinam doctissimum aliquem, neque id tantum, sed etiam eloquentissimum, et omnino sapientissimum, perfectumque hominem de hoc ambo interrogare possemus! Quonam ille modo quid anima in corpore valeret, quid in seipsa, quid apud Deum cui mundissima proxima est et in quo habet summum atque omne bonum suum, dicendo ac disputando explicaret! Nunc autem cum mihi ad hanc rem desit alius, audeo tamen tibi non deesse: sed hoc mercedis est, quod dum, quid valeat anima, indoctus expedio; quid ipse valeam securus experior. In primis tamen tibi amputem latissimam quamdam et infinitam exspectationem, ne me de omni anima dicturum putes, sed tantum de humana, quam solam curare debemus, si nobismetipsis curae sumus. Haec igitur primo, quod cuivis animadvertere facile est, corpus hoc terrenum atque mortale praesentia sua vivificat; colligit in unum, atque in uno tenet, diffluere atque contabescere non sinit; alimenta per membra aequaliter, suis cuique redditis, distribui facit; congruentiam eius modumque conservat, non tantum in pulchritudine, sed etiam in crescendo atque gignendo. Sed haec etiam homini cum arbustis communia videri queunt: haec enim etiam dicimus vivere, in suo vero quidque illorum genere custodiri, ali, crescere, gignere videmus atque fatemur.

 

Sensum et appetitum

33. 71. Ascende itaque alterum gradum, et vide quid possit anima in sensibus, ubi evidentior manifestiorque vita intellegitur. Non enim audienda est nescio quae impietas rusticana plane, magisque lignea quam sunt ipsae arbores quibus pratrocinium praebet, quae dolere vitem quando uva decerpitur, et non solum sentire ista cum caeduntur, sed etiam videre atque audire credit: de quo errore sacrilego alius est disserendi locus. Nunc quod institueram, intende quae sit vis animae in sensibus, atque in ipso motu manifestioris animantis, quorum nobis cum iis quae radicibus fixa sunt, nulla potest esse communio. Intendit se anima in tactum, et eo calida, frigida, aspera, lenia, dura, mollia, levia, gravia sentit atque discernit. Deinde innumerabiles differentias saporum, odorum, sonorum, formarum, gustando, olfaciendo, audiendo videndoque diiudicat. Atque in iis omnibus ea quae secundum naturam sui coporis sunt, adsciscit atque appetit; reiicit fugitque contraria. Removet se ab his sensibus certo intervallo temporum, et eorum motus quasi per quasdam ferias reparans, imagines rerum quas per eos hausit, secum catervatim et multipliciter versat, et hoc totum est somnus et somnia. Saepe etiam gestiendo ac vagando facilitate motus delectatur, et sine labore ordinat membrorum concordiam; pro copulatione sexus agit quod potest, atque in duplici natura, societate atque amore molitur unum. Fetibus non iam gignendis tantummodo, sed etiam fovendis, tuendis alendisque conspirat. Rebus inter quas corpus agit, et quibus corpus sustentat, consuetudine sese innectit, et ab eis quasi membris aegre separatur: quae consuetudinis vis etiam seiunctione rerum ipsarum atque intervallo temporis non discissa, memoria vocatur. Sed haec rursus omnia posse animam etiam in bestiis nemo negat.

 

Artes et disciplinam

33. 72. Ergo attollere in tertium gradum, qui iam est homini proprius, et cogita memoriam non consuetudine inolitarum, sed animadversione atque signis commendatarum ac retentarum rerum innumerabilium, tot artes opificum, agrorum cultus, exstructiones urbium, variorum aedificiorum ac moliminum multimoda miracula; inventiones tot signorum in litteris, in verbis, in gestu, in cuiuscemodi sono, in picturis atque figmentis; tot gentium linguas, tot instituta, tot nova, tot instaurata; tantum librorum numerum, et cuiuscemodi monumentorum ad custodiendam memoriam, tantamque curam posteritatis; officiorum, potestatum, honorum dignitatumque ordines, sive in familiis, sive domi militiaeque in republica, sive in profanis, sive in sacris apparatibus; vim ratiocinandi et excogitandi, fluvios eloquentiae, carminum varietates, ludendi ac iocandi causa milleformes simulationes, modulandi peritiam, dimetiendi subtilitatem, numerandi disciplinam, praeteritorum ac futurorum ex praesentibus coniecturam. Magna haec et omnino humana. Sed est adhuc ista partim doctis atque indoctis, partim bonis ac malis animis copia communis.

 

Purificationes et virtutes

33. 73. Suspice igitur atque insili quarto gradui, ex quo bonitas incipit, atque omnis vera laudatio. Hinc enim anima se non solum suo, si quam universi partem agit, sed ipsi etiam universo corpori audet praeponere, bonaque eius bona sua non putare, atque potentiae pulchritudinique suae comparata discernere atque contemnere: et inde quo magis se delectat, eo magis sese abstrahere a sordibus, totamque emaculare ac mundissimam reddere et comptissimam; roborare se adversus omnia, quae de proposito ac sententia dimovere moliuntur; societatem humanam magni pendere, nihilque velle alteri quod sibi nolit accidere; sequi auctoritatem ac praecepta sapientium, et per haec loqui sibi Deum credere. In hoc tam praeclaro actu animae inest adhuc labor, et contra huius mundi molestias atque blanditias magnus acerrimusque conflictus. In ipso enim purgationis negotio subest metus mortis saepe non magnus, saepe vero vehementissimus: non magnus tum cum robustissime creditur (nam videre hoc utrum sit verum, non nisi perpurgatae animae licet) tanta Dei providentia iustitiaque gubernari omnia, ut nulli mors inique accidere possit, etiamsi eam forte iniquus intulerit. Vehementer autem formidatur mors in hoc iam gradu, cum et illud eo creditur infirmius, quo sollicitius quaeritur; et eo ipso minus videtur, quo tranquillitas propter metum minor est, investigandis obscurissimis rebus pernecessaria. Deinde quo magis magisque sentit anima, eo ipso quo proficit, quantum intersit inter puram et contaminatam; eo magis timet, ne, deposito isto corpore, minus eam possit Deus quam seipsa ferre pollutam. Nihil autem difficilius quam et metuere mortem, et ab illecebris huius mundi, sicut pericula ipsa postulant, temperare. Tanta est tamen anima, ut etiam hoc possit adiuvante sane iustitia summi et veri Dei, qua haec universitas sustentatur et regitur; qua etiam factum est, ut non modo sint omnia, sed ita sint, ut omnino melius esse non possint. Cui sese in opere tam difficili mundationis suae adiuvandam et perficiendam piissime tutissimeque committit.

 

Constantiam et tranquillitatem

33. 74. Quod cum effectum erit, id est, cum fuerit ab omni tabe anima libera maculisque diluta, tum se denique in seipsa laetissime tenet, nec omnino aliquid metuit sibi aut ulla sua causa quidquam angitur. Est ergo iste quintus gradus: aliud est enim efficere, aliud tenere puritatem; et alia prorsus actio qua se inquinatam redintegrat, alia qua non patitur se rursus inquinari. In hoc gradu omnifariam concipit quanta sit: quod cum conceperit, tunc vero ingenti quadam et incredibili fiducia pergit in Deum, id est, in ipsam contemplationem veritatis, et illud, propter quod tantum laboratum est, altissimum et secretissimum praemium.

 

Dirigit ad contemplationem

33. 75. Sed haec actio, id est, appetitio intellegendi ea quae vere summeque sunt, summus aspectus est animae, quo perfectiorem, meliorem rectioremque non habet. Sextus ergo erit iste gradus actionis: aliud est enim mundari oculum ipsum animae, ne frustra et temere aspiciat, et prave videat; aliud ipsam custodire atque firmare sanitatem; aliud iam serenum atque rectum aspectum in id quod videndum est, dirigere. Quod qui prius volunt facere quam mundati et sanati fuerint, ita illa luce reverberantur veritatis, ut non solum nihil boni, sed etiam mali plurimum in ea putent esse, atque ab ea nomen veritatis abiudicent, et cum quadam libidine et voluptate miserabili in suas tenebras, quas eorum morbus pati potest, medicinae maledicentes refugiant. Unde divino afflatu, et prorsus ordinatissime illud a Propheta dicitur: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Spiritus enim rectus est, credo, quo fit ut anima in veritate quaerenda deviare atque errare non possit. Qui profecto in ea non instauratur, nisi prius cor mundum fuerit, hoc est, nisi prius ipsa cogitatio ab omni cupiditate ac faece rerum mortalium sese cohibuerit et eliquaverit.

 

Firmat in contemplatione

33. 76. Iamvero in ipsa visione atque contemplatione veritatis, qui septimus atque ultimus animae gradus est; neque iam gradus, sed quaedam mansio, quo illis gradibus pervenitur; quae sint gaudia, quae perfructio summi et veri boni, cuius serenitatis atque aeternitatis afflatus, quid ego dicam? Dixerunt haec quantum dicenda esse iudicaverunt, magnae quaedam et incomparabiles animae, quas etiam vidisse ac videre ista credimus. Illud plane ego nunc audeo tibi dicere, nos si cursum quem nobis Deus imperat, et quem tenendum suscepimus, constantissime tenuerimus, perventuros per Virtutem Dei atque Sapientiam ad summam illam causam, vel summum auctorem, vel summum principium rerum omnium, vel si quo alio modo res tanta congruentius appellari potest: quo intellecto, vere videbimus quam sint omnia sub sole vanitas vanitantium. Vanitas enim est fallacia, vanitantes autem vel falsi, vel fallentes, vel utrique intelleguntur. Licet tamen dignoscere quantum inter haec, et ea quae vere sunt, distet; et quemadmodum tamen etiam ista omnia Deo auctore creata sint, et in illorum comparatione nulla sint; per se autem considerata, mira atque pulchra. Tunc agnoscemus quam vera nobis credenda imperata sint, quamque optime ac saluberrime apud matrem Ecclesiam nutriti fuerimus, quaeve sit utilitas lactis illius quod apostolus Paulus parvulis se potum dedisse praedicavit: quod alimentum accipere cum quis matre nutritur, utilissimum est; cum iam grandis est, pudendum: respuere cum opus est, miserandum; reprehendere aliquando aut odisse, sceleris et impietatis: tractare autem ac dispensare commode, laudis et caritatis plenissimum est. Videbimus etiam naturae huius corporeae tantas commutationes et vicissitudines, dum divinis legibus servit, ut etiam ipsam resurrectionem carnis, quae partim tardius, partim omnino non creditur, ita certam teneamus, ut certius nobis non sit, solem, cum occiderit, oriturum. Iam vero eos qui ad exemplum salutis nostrae ac primitias, a Filio Dei potentissimo, aeterno, incommutabili susceptum hominem, eumdemque natum esse de virgine, caeteraque huius historiae miracula irrident, sic contemnemus, tamquam eos pueros, qui cum pictorem propositis tabulis, quas intueatur, pingentem viderint; non putent posse hominem pingi, nisi aliam picturam, qui pingit aspexerit. Tanta autem in contemplanda veritate voluptas est, quantacumque ex parte eam quisque contemplari potest, tanta puritas, tanta sinceritas, tam indubitanda rerum fides, ut neque quidquam praeterea scisse se aliquando aliquis putet, cum sibi scire videbatur; et quo minus impediatur anima toti tota inhaerere veritati, mors quae antea metuebatur, id est ab hoc corpore omnimoda fuga et elapsio, pro summo munere desideretur.

 

Uni Deo honor praebendus.

34. 77. Audisti quanta vis sit animae ac potentia: quod ut breviter colligam, quemadmodum fatendum est, animam humanam non esse quod Deus est; ita praesumendum, nihil inter omnia quae creavit, Deo esse propinquius. Ideoque divine ac singulariter in Ecclesia catholica traditur, nullam creaturam colendam esse animae (libentius enim loquor his verbis quibus mihi haec insinuata sunt), sed ipsum tantummodo rerum, quae sunt, omnium Creatorem, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; id est incommutabile principium, incommutabilem sapientiam, incommutabilem caritatem, unum Deum verum atque perfectum, qui nunquam non fuerit, nunquam non erit, nunquam aliter fuerit, nunquam aliter erit; quo nihil sit secretius, nihil praesentius; qui difficile invenitur ubi sit, difficilius ubi non sit; cum quo esse non omnes possunt, et sine quo esse nemo potest: et si quid de illo incredibilius, convenientius tamen atque aptius homines dicere valemus. Hic ergo solus Deus animae colendus est, neque discrete, neque confuse. Quidquid enim anima colit ut Deum, necesse est ut melius esse, quam seipsam, putet. Animae autem natura nec terra, nec maria, nec sidera, nec luna, nec sol, nec quidquam omnino quod tangi, aut his oculis videri potest, non denique ipsum quod videri a nobis non potest, coelum melius esse credendum est. Imo haec omnia longe deteriora esse, quam est quaelibet anima, ratio certa convincit; si modo eam veri amatores ducentem per insolita quaedam, et ob hoc ardua, constantissime atque observantissime sequi audeant.

 

Hominibus subveniendum.

34. 78. Si quid vero aliud est in rerum natura praeter ista quae sensibus nota sunt, et prorsus quae aliquod spatium loci obtinent, quibus omnibus praestantiorem animam humanam esse diximus: si quid ergo aliud est eorum quae Deus creavit, quiddam est deterius, quiddam par: deterius, ut anima pecoris; par, ut angeli: melius autem, nihil. Et si quando est aliquid horum melius, hoc peccato eius fit, non natura. Quo tamen non usque adeo fit deterior, ut ei pecoris anima praeferenda, aut conferenda sit. Deus igitur solus ei colendus est, qui solus eius est auctor. Homo autem quilibet alius, quamquam sapientissimus et perfectissimus, vel prorsus quaelibet anima rationis compos atque beatissima, amanda tantummodo et imitanda est, eique, pro merito atque ordine, quod ei congruit deferendum. Nam: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Errantibus vero cognatis animis et laborantibus, quantum licet atque praeceptum est, opem ferendam esse sciamus, ita ut hoc ipsum cum bene agitur, Deum per nos agere intellegamus. Neque quidquam nobis proprium vindicemus inanis gloriae cupiditate decepti, quo uno malo a summo in ima demergimur. Neque vitiis oppressos, sed ipsa vitia; neque peccantes, sed ipsa peccata oderimus. Omnibus enim subventum velle debemus, etiam qui nos laeserunt, aut laedere, aut omnino laedi volunt. Haec est vera, haec perfecta, haec sola religio, per quam Deo reconciliari pertinet ad animae, de qua quaerimus, magnitudinem, qua se libertate dignam facit: nam ille ab omnibus liberat, cui servire omnibus utilissimum est, et in cuius servitio placere perfecta et sola libertas est. Sed video me pene excessisse metas propositi mei, ac sine ulla interrogatione tamdiu tibi multa dixisse: neque id me poenitet. Nam cum sint ista per tam multas Ecclesiae scripturas dispersa, quamquam ea non incommode collegisse videamur, plene tamen intellegi nequeunt; nisi quisque in illorum septem quarto gradu fortiter agens, pietatemque custodiens, et ad ea percipienda sanitatem ac robur comparans, inquirat omnia singillatim, diligentissime ac sagacissime: namque illis omnibus gradibus inest distincta et propria pulchritudo, quos actus melius appellamus.

 

Quae res aliis verbis explicantur.

35. 79. Quaerimus quippe de animae potentia, et fieri potest ut haec omnia simul agat, sed id solum sibi agere videatur quod agit cum difficultate, aut certe cum timore. Agit enim hoc multo quam caetera attentior. Ascendentibus igitur sursum versus, primus actus, docendi causa, dicatur animatio; secundus, sensus; tertius, ars; quartus, virtus; quintus, tranquillitas; sextus, ingressio; septimus, contemplatio. Possunt et hoc modo appellari: de corpore; per corpus; circa corpus; ad seipsam; in seipsa; ad Deum; apud Deum. Possunt et sic: pulchre de alio; pulchre per aliud; pulchre circa aliud; pulchre ad pulchrum; pulchre in pulchro; pulchre ad pulchritudinem; pulchre apud pulchritudinem. De quibus omnibus post requires, si quid videbitur aperiendum: nunc ideo volui toties ista signare vocabulis, ne te moveat cum alii aliis nominibus eadem vocant, aut aliter etiam partiuntur; et ob hoc aut ista aut illa improbes. Innumerabilibus enim modis eaedem res et appellari, et dividi possunt rectissime ac subtilissime; sed in tanta copia modorum utitur quisque, quo se congruenter uti existimat.

 

Quae vera sit libertas et religio.

36. 80. Deus igitur summus et verus lege inviolabili et incorrupta, qua omne quod condidit regit, subiicit animae corpus, animam sibi, et sic omnia sibi: neque in ullo actu eam deserit, sive poena, sive praemio. Id enim iudicavit esse pulcherrimum, ut esset quidquid est, quomodo est; et ita naturae gradibus ordinaretur, ut considerantes universitatem nulla offenderet ex ulla parte deformitas; omnisque animae poena et omne praemium conferret semper aliquid proportione iustae pulchritudini dispositionique rerum omnium. Datum est enim animae liberum arbitrium, quod qui nugatoriis ratiocinationibus labefactare conantur, usque adeo caeci sunt, ut ne ista ipsa quidem vana atque sacrilega propria voluntate se dicere intellegant. Nec tamen ita liberum arbitrium animae datum est, ut quodlibet eo moliens, ullam partem divini ordinis legisque perturbet. Datum est enim a sapientissimo atque invictissimo totius creaturae Domino. Sed ista ut videnda sunt videre, paucorum est; neque ad hoc quisquam nisi vera religione fit idoneus. Est enim religio vera, qua se uni Deo anima, unde se peccato velut abruperat, reconciliatione religat. Innectit ergo animam in illo actu tertio, atque incipit ducere; purgat in quarto; reformat in quinto; introducit in sexto; pascit in septimo. Atque hoc fit alias citius, alias tardius, ut quaeque amore ac meritis valent: omnia tamen Deus iustissime, moderatissime, pulcherrime facit, quoquo modo sese habere voluerint de quibus facit. Iamvero etiam puerorum infantium consecrationes quantum prosint, obscurissima quaestio est, nonnihil tamen prodesse credendum est. Inveniet hoc ratio, cum quaeri oportuerit: quamquam et alia multa iamdiu quaerenda tibi potius aliquando, quam cognoscenda protulerim. Quod fiet utilissime, si duce pietate requirantur.

 

Iis qui legerint.

36. 81. Quae cum ita sint, quis est qui iuste stomachetur, quod agendo atque administrando corpori anima data sit, cum tantus et tam divinus rerum ordo connecti melius non possit; aut quaerendum putet, qualis in hoc mortali et fragili corpore efficiatur, cum et in mortem propter peccatum iure contrusa sit, et virtute hic etiam possit excellere; aut qualis post hoc corpus futura sit, cum et poena mortis necessario manere debeat manente peccato, et virtuti pietatique sit Deus ipse, id est veritas ipsa, praemium? Quare si iam placet, tam longum sermonem terminemus aliquando, et implendis Dei praeceptis vigilantissime et religiosissime operam demus: non est enim alia fuga de tantis malis. Si quid autem obscurius a me dictum est quam velles, facito ut memoriae mandatum alias opportunius requiras. Neque enim deerit nobis quaerentibus se, qui desuper est Magister omnium.

Evodius - Ego vero et hac oratione ita sum affectus, ut eam interpellare nefas putaverim: et si tibi modus sermonis hic placet, tresque illae quaestiones quae remanebant, tam breviter perstringendae in praesentia visae sunt; cedam iudicio tuo, ac deinceps tam magnis rebus investigandis, non modo tempus propter tuas occupationes, sed etiam meipsum opportuniorem observabo.