Percorso : HOME > Scriptorium > De Vita Solitaria

Francesco Petrarca: De Vita Solitaria

 immagine di Francesco Petrarca

Francesco Petrarca

 

 

 

De Vita Solitaria

di Francesco Petrarca

 

 

 

AD PHILIPPUM CAVALLICENSEM EPYSCOPUM

 

 

Paucos homines novi quibus opusculorum meorum tanta dignatio tantusque sit amor, quantus tibi fidentissime non ź videtur esse ╗ sed ź est ╗ dixerim. Nam neque de sincero et niveo candore tui pectoris fictum fucatum ve aliquid suspicor, neque fictionem, siqua esset, tam diu tegi potuisse arbitror. Ut enim immortalis est veritas, sic fictio et mendacium non durant. Simulata illico patescunt, et magno studio compta cesaries vento turbatur exiguo, et operose licet impressus fucus levi sudore diluitur, et argutum quoque mendacium vero cedit coramque pressius intuente diaphanum est, opertum omne retegitur, abeunt umbre, nativusque rebus color manet, et latere diutius magnus est labor. Nemo sub aquis diu vivit; erumpat oportet et frontem quam celabat aperiat. His argumentis inducor ut credam quod valde cupio (sumus autem faciles ad credendum quod delectat): posse tibi res meas, pater optime, placere, que ut paucis placeant laboro, quando, ut vides, sepe res novas tracto durasque et rigidas, peregrinasque sententias et ab omnia moderantis vulgi sensibus atque auribus abhorrentes. Si indoctis ergo non placeo, nichil est quod querar: habeo quod optavi, bonam de ingenio meo spem. Sin vero doctis quoque non probor, est fateor quod doleam, non quod mirer.

Nam quis ego, aut quid est unde michi in tanta presertim varietate iudiciorum interblandiar, aut arrogem quod nec Marco Tullio preclara illa celestique facundia contigisse scio? Cuius liber De optimo genere dicendi - Deus bone, quale quamque ex alto sumptum opus! - quod idem in epystolis indignanter attigit, Marco Bruto, ad quem et cuius precibus scriptus erat, erudito viro licet et amico scribentis, non probatur; ut graviora preteream, que ab illustribus quidem longe tamen imparibus oratoribus tantus ille vir patitur, Asinio utroque et Calvo, qui eloquentie principi libertate nimia insultant et que ceteri mortalium mirantur veneranturque condemnant.

Quis recuset igitur stili crimen, sibi comune cum Tullio? Quanquam michi quidem apud te nullus talis est metus: ut sane prober ego seu placeam tibi, non meriti mei est, sed vel ingeniorum similitudo forte aliqua, vel, quod potius credo et propius vero est, facit hoc singularis quidam et eximius amor tuus, non parvus hostis recti iudicii.

Quis enim valde amans rite iudicat? Si cernere rectum et discernere posset amor, cecum cur finxisset antiquitas? At non ut cecus sic et mutus, sed, persuasorum optimus, ostendit aliis quod non videt, sepe etiam quod non est. Magna patris indulgentia nil sibi non permittit, parcit filii defectibus, sepe etiam delectatur. Utcunque est, siquidem in hoc erras gaudeo; neque hunc errorem excidere tibi unquam posse velim, gloriosum michi, tibi delectabile, damnosum nulli. Sin fortasse non erras, quod opto quidem potius quam spero, quidni magis magisque gaudeam ac gratuler, et ipse michi tali sim carior probatiorque iudicio? In dubiis nonne iniquus otii mei distributor fuerim, nisi rationem habeam illius quem primum stili atque ingenii miratorem habeo? Profecto autem magnus testis Cato ille senior: non minus otii quam negotii rationem claris ac magnis ingeniis habendam esse, in primordio suarum scripsit Originum.

Quod dictum cum multis placuisse videam doctis viris, tamen precipue Cicero noster amplectitur, magnificumque sibi semper ac preclarum visum esse in ea qua Plantium defendit oratione testatur. Id michi quoque si vel pro ingenii mediocritate, vel pro non mediocri glorie cupiditate - si tamen hanc nondum freno animi ac ratione perdomui - providendum est, quid primum prestare nitar, nisi ut sicut ego a negotiis, sic ab otio meo procul absit inertia? et siquid forte mansurum scripsero, his potissimum inscribam, quorum glorie quadam velut partecipatione clarescere tenebrisque resistere valeam, quas michi temporum fusca profunditas et nominum consumptrix illustrium obliviosa posteritas intentant? Quod versanti animo, sepe equidem tuum nomen occurrit, et usque adeo fulgidum in se atque ita de me meritum, ut, seu preclara seu michi cara complectar, preteriri sine gravi quadam non possit iniuria. Accedit quod ex more institutoque meo veteri, nunc in rure tuo positus, ut frugum ceteri sic ego tibi decimas otii debere videor primitiasque vigiliarum. Itaque quotannis plus minus ve pro ingenii ubertate vel sterilitate annua persolvere aliquid est animus, quod velut unus e colonis tuis his saltem fructibus, quos agellus meus fert, agnoscere intelligar bonam fidem; etsi probe norim nil silentio tutius his quibus obtrectantium linguas evadere cura est.

Quod ipse mecum reputans, sepe animum, fateor, sepe calamum freno, sepe multa pavens moneo: neu me prodant obsecro, neve ultro non stili tantum sed, quod pergrave est, morum quoque nostrorum cyrographum contra nos promant, forte etiam ad absentes ac posteros perventurum. Qualis enim sermo fuerit, talis vita censebitur quando, rerum sublatis iudiciis, sola verborum supererunt argumenta.

Quid multa? persuasissem forsitan ut et sibi et michi et fame nostre parcerent, nisi quia, ut aiunt, iam neque res integra neque silentio liberum est latere. Iam noscimur, legimur, iudicamur, iamque hominum voces evadendi celandique ingenium nulla spes, et seu prodeuntibus in publicum seu domi sedentibus apparendum est. Quid vero nunc prius ex me speres, quam quod et in ore et in corde semper habui, et ipse qui modo sub oculis est locus hortatur? solitarie scilicet otioseque vite preconium, quam cum sepe olim solus, tum precipue nuper mecum brevi quidem nec nisi dierum quindecim spatio degustasti. Mecum, inquam; quamvis enim ego assidue tecum essem, tu tamen huc nonnisi mei causa te venisse neque nisi propter me manere sepe tam rebus ipsis quam sermone professus, ostendisti, qui mecum tuus est mos, quanta sit in exequandis imparibus vis amoris. Quamobrem persuadere tibi perfacile fuerit, quod tacito me noscis expertus. Idem si probari vulgo velim, frustra nitar, nec vulgo tantum inscio sed multis quoque qui sibi literatissimi videntur, fortasse etiam nec falluntur. Sed copia literarum non semper modestum pectus inhabitat, et sepe inter linguam et animum, inter doctrinam et vitam concertatio magna est.

De his autem loquor qui, literis impediti et onerati potius quam ornati, rem pulcerrimam, scire, turpissimis moribus miscuerunt, tanta animi vanitate ut scolas nunquam vidisse multo melius fuerit; qui hoc unum ibi didicerunt, superbire et literarum fiducia vaniores esse cuntis hominibus; qui, quieturum libenter Aristotilem ventilantes per compita, cuneatim vulgo mirante pretereunt; quique vicis atque porticibus effusi numerant turres equosque et quadrigas; qui plateas et menia metiuntur, femineoque inhiantes ornatui, quo nichil est fugacius nichil inanius, obstupescunt. Neque solum in vivis, sed et in marmoreis herent imaginibus et ceu collocuturi subsistunt attoniti occursibus statuarum, queque novissima pars insanie est, turbis et strepitu delectantur. Hi sunt qui quasi tritam venalemque supellectilem tota urbe circumferunt stultitiam literatam; hi sunt solitudinis inimici sed et proprie domus hostes, quos primo mane digressos ad invisum limen vespera vix tandem revehit; hi sunt quibus in proverbium venit: bella res est gentes videre, cum hominibus conversari. Melius equidem videre rupes ac nemora, versari cum ursis ac tigribus. Neque enim vile tantummodo fedumque, sed - quod invitus dico, quodque utinam non tam late notum experientia fecisset assidueque faceret! - perniciosum quoque et varium et infidum et anceps et ferox et cruentum animal est homo, nisi, quod rarum Dei munus est, humanitatem induere feritatemque deponere, denique nisi de homine vir esse didicerit.

Quod si hos ipsos interroges cur tam cupide cum aliis semper sint, si verum loqui volent, nil aliud respondebunt nisi quia secum esse non possunt. De quo suo loco plura forte dicturus sim, hoc unum modo dixerim: alte radicatos errores non facile verbis extirpari, et nequicquam suaderi aliquid quibus persuaderi nunquam possit, neque enim perdere verba leve esse silentii avidis. Itaque desinant opinionibus veris obstrepere; nam neque me talibus loqui, neque magnifacere quonam ista supercilio lecturi sint, que utique non sibi sed longe aliis ingeniis scripta sunt. Et hec quidem illis.

Tibi vero, pater amabilis, ut dixi, persuasore solicito non est opus, cui persuadere contrarium posset nemo, cuique iampridem convulsis erroribus sententie veriores medullis ac precordiis inheserunt; et tamen ut rem certam loquendo non certiorem tibi sed clariorem faciam, amatorem vite huius Cristum invocans, ac paucorum dum id esplicem dierum indutias petens ab aliis maioribus et antiquioribus curis meis, que me obsident atque circumsonant, conceptum opus aggrediar. Tu cum tuis par ut fedus ineas queso, et maximis interim rebus abstractum michi animum accomodes. Non semper exquisitissima delectant, sed interdum ut divitibus ciborum sic sapientibus studiorum vicissitudo gratissima est. Adesto igitur; audies quid michi de toto hoc solitario vite genere cogitanti videri soleat: pauca quidem ex multis, sed in quibus parvo velut in speculo totum animi mei habitum, totam frontem serene tranquilleque mentis aspicias.