Percorso : HOME > Cassago > Archivio Storico > XIII secolo > 1206

1206: elenco dei possedimenti della chiesa di monza nel territorio di zizzanorre

Casa forte da nobile a Zizzanorre

Casa da Nobile a Zizzanorre

 

29 luglio 1206

Inventario dei possedimenti della Chiesa di S. Giovanni di Monza nel territorio di Zizzanorre.

 

 

Archivio di Stato di Milano, Pergamene, Fondo di Religione, S. Giovanni di Monza, cass. 590. 

Fonti bibliografiche: V. LONGONI, Torri e campanili nella Pieve di Missaglia, Oggiono 1988, 177-179. 

 

 

 

In nomine Domini. Hec est consignatio terre et sediminum ac possessionum ecclesie sancti Iohanni de modoetia iacentium et ipsi ecclesie pertinentium in loco et territorio Sozanore et que omnia consignata sunt per infrascriptos massarios sicut inferius legitur dominis Guilielmo de Mandello et Guidoni de Terzago clericis et canonicis ipsius ecclesie nomine et ad partem eiusdem ecclesie. In primis in Melarina pratum unum pertice quinque et tabule sex coheret ei a mane Beltrami de Orliano a meridie idem a sero de ipsa terra a monte Amizonis de Serlenono. In Pratobono pratum unum pertice tres et tabule quatuor et media a mane Monachi de Villa a meridie de ipsa terra a sero sancti Iacobi de Pontida a monte Petri Fortis de Orliano. In Prabono sive in Besana item campus unus pertice tres et tabule decem minus pedes tres a mane Beltrami de Sozanore et Petro Ferrarii de Barzanono a meridie Monachi de Villa et in parte de ipsa terra a monte sancte Marie de Cassago.

Ibi prope pratum unum pertice due et tabule decem et novem a mane de ipsa terra et istius Monachi et Marchixii de Merdegore ab omnibus aliis partibus iamdicti Monachi. In Besana item campus unus pertice septem minus tabule duo a mane et a meridie via a sero heredis quondam Petri Ferrarii de Sirturi a monte Anselmi et Trutonis de Torexella. Ad molias de Dagore item campus unus pertica una minus tabule duo a mane Lavizzoli de Villanova a meridie Guifredi de Villanova a sero sancti Salvatoris a monte Obizonis de Sezanore. In Prabono item campus unum pertice due et tabule tredecim a mane istius Monachi a meridie idem et in parte de ipsa terra a sero de ipsa terra a monte via.

In Cinistario item campus unus pertice duo et media a mane Beltrami Scarlioni a meridie iamdicti Monachi a sero riale a monte istius Beltrami. In Siliolo item campus unus pertice duo minus tabule tres a mane et a meridie istius Monachi a sero via, a mane et a meridie heredis Iacobi de orliano et Martinuanoni a monte istius Monachi a sero heredis quondam Petri Fortis et istius Monachi et Iohannis de Amizono. Ad cesuram pratum unum cum tribus querquibus et est pertice novem et pedes tres a mane et a meridie ... Monachi a sero Iohannisboni de Sozanore. Ad clesuram sive ad Pontairolo pratum unum pertica una et tabule quatuor a mane via ab omnibus aliis partibus istius Monachi. Ibi prope et dicitur in Campolongo sive ad Gleram item campus unum pertice viginti et tres et tabule duo et media a mane istius Monachi et Bertrami Scarlioni a meridie istius Monachi et Iohannis de Amizono a sero sancte Marie de Cassago et istius Monachi a monte sancti Iacobi et sanctorum Martirii Sixini et Alexandri et habet arbores viginti.

In Binda item campus unum cum vitibus et costa cum arboribus viginti et octo et est pertice duodecim et tabule viginti a mane via sive sancte Marie de Cassago a meridie via a sero iamdicti Bertrami Scarlioni et prefati Monachi a monte Amizonis de Sozanore. Ad fornacem pratum unum cum querquibus tribus et est pertica una minus tabule quatuor a mane et a meridie et a sero istius Monachi a monte via. Ad fontanam unizarium cum multis uniziis et est pertica una et tabule tredecim et pes unus et medius a mane istius Monachi et sancti Iacobi a meridie istius Monachi a sero sancti Iacobi et heredis quondam Petri Ferrarii de Sirturi a monte prefati Monachi. In plana item campus unum et est pertica una et tabule quindecim a mane Monachi de Villa a meridie Arimanni de Orliano a sero via a monte Petrini de Sozanore.

Ibi iusta item campus unum pertice quatuor et tabule tredecim a mane via iamdicti Monachi a meridie istius Petrini a sero via a monte Iohannis de Sozanore et in parte tenetur per Arderico Benzono. Ad stramonte campus unus cum arboribus quindecim et est pertice novem minus tabule duo a mane strata a meridie Brunegi de Cassiago et Arderici Benzoni a sero istius sancti Iacobi de Pontida a monte istius Monachi et Iohannis de Sozanore. Ad roncariolam de Plana silva una cum arboribus undecim et est pertice duo et tabule tres et media a mane et a meridie Iohannis de Sozanore a sero de ipsa terra a monte istius Monachi. Ibi prope et dicitur a la Plana item campus unum cum arboribus quatuor et est tabule decem et octo et media a mane via a meridie de ipsa terra sancti Iohannis a sero Iohannis de Amizono a monte via Apizada. Ibi prope item campus unum cum arboribus quinque et est pertica una a mane istius Iohannis a meridie de ipsa terra a sero et a monte via. Ibi prope silva una cum costa et cum arboribus decem et octo et est pertice septem et tabulae sex a mane de ipsa terra et sancti Iacobi a meridie istius Monachi a sero de ipsa terra et in parte via a monte de ipsa terra sancti Iohannis et in parte Iohannis de Cornaredo. In Bazorago silva una cum arboribus triginta et est pertice sex et tabule sex a mane istius Monachi a meridie istius sancti Iacobi a sero de ipsa terra et in parte istius Iohannis de Cornaredo et istius Monachi a monte eiusdem Monachi.

Item in Bazorago silva una que est costa cum arboribus septem pertice tres et tabule octo et est de feudo a mane istius Monachi a meridie Arnaldi Droxago a sero Amizonis de Sozanore a monte istius Arderici Droxago et istius Iohannis de Cornaredo. Ad silvam de Zatto silva una cum arboribus viginti et quinque et est pertice tres et tabule novem et media a mane Arderici de Sozanore a meridie Amizonis de Sozanore et Bertrami Scarlioni a sero et a monte istius Monachi. Predicta terra est in somma pertice due et tabule decem et septem arbores sunt in somma centum viginti tres. Item sedimina duo insimul se tenentia coheret eis a mane illius Monachi de Villa et in parte Bertrami Scarlioni et in parte Iohannis de Sozanore ab aliis partibus via. Et que predicta omnia sicut superius legitur in ipsas coherencias et finitas consignaverunt Iohannesbonus et Petracius fratres qui dicuntur Vegii et Stephanus de Barzago omnes de loco Sozanore et Ardericus Benzonus de isto loco qui modo habitat in loco Orliano massarii ipsius ecclesie istis clericis nomine et ad partem et utilitate eiusdem modoeciensis ecclesiae insuper manifestaverunt et confessi fuerunt ipsi massarii ipsam terram et omnia ista tenere ad massaritium ab ipsa ecclesia sancti Iohannis ad fictum prestandum omni anno ipsi ecclesie et quam consignationem ipsi fecerunt ex sua confessione precepto servitoris comunis Mediolani qui nomine et ex parte ipsius comunis eis per sacramentum precepit ut consignarent omnes res et omnia iura ipsi modoeciensi ecclesie spectantia in ipso loco Sozanore vel eius territorio ullo modo. Et quam consignationem promiserunt et ratam habere sicut superius legitur factam fuisse. Hoc actum est in ipso loco Sozanore anno dominice incarnationis milleximo ducenteximo sesto die veneris quarto die ante kalendas augusti indictione nona, presentia Petri Sclavi de ipso loco Sozanore et Laurentii Rannii de loco Cremella rogatorum testium.

Eodem die presentia iamdicti Laurentii Ranii et Trincherii de Bornono de ipso loco Borno testium et Stremidi Sibelli de Cassiago, Michael qui dicitur de Cannia de loco Sozanore massarium eiusdem ecclesie sancti Iohannis de ipsa et illis rebus secundum eius confessionem idem per omnia et similem consignationem fecit de omnibus predictis rebus.

Ego Petrus Canevarius Canevarius sacri palatii notarius ac domini Henrici imperatoris missus ibi interfui et scripsi et ut massarii ipsam terram consignaverunt mensuram scripsi.