Percorso : HOME > Cassago > Archivio Storico > Cinquecento > 1551 Testamento Marino Baretta

1551: Testamento di Marino Baretta

Via della Scrofa in Campo Marzio: la vecchia e la nuova posizione della fontana

Via della Scrofa in Campo Marzio: la vecchia e la nuova posizione della fontana

 

27 marzo 1551

Testamento di Marino Baretta

 

Archivio Curia Milano, Pieve di Missaglia.

 

 

Testamentum Marini Barettae. In Nomine sanctas et Individuae trinitatis patris et filij et spiritus sanctus amen.

Per hoc presens publicum testamenti instrumentum cunctis pateat evidenter et sit notum et in Anno a nativitate domini millessimo quingentessimo primo indictione nona die vero vigessima septima mensis martij pontificatus Sanctissimi in Christo patris et domini nostri Julij divina providentia papae tertij Anno secundo in me notarij publici testiumque infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et vocatorum presentialiter personaliter constitutus honorabilis vir marinus quondam magistri petri della baretta mediolanensis hospes in platea scrofe regionis campimartis de urbe qui licet infirmus corpore mentis tamen sanus et intellectu considerans omnis ede mortalis et quod nihil certius morte et nihil incertius hora illius volens propterea anime et corporis suis salubriter ut proximas personas decet providere ut post eius obitum supra eius bonis lites oriantus sponte et eius certa scientia et non per errorem aliquem seductus seu circumventus qui nimo ex eius mera liberalitate spontanea quae voluntate et animo deliberato omnibus melioribus modo via Jure et forma quibus magis et melius potuit et debuit suum testamentum et suam ultimam voluntatem fecit et condidit et ordinavit in hunc qui sequitur modum et formam videlicet. In primis quia anima est dignior corpore et rebus humanis ideo animam suam omnipotente deo et beatae mariae virgini ac omnibus sanctis celestis curae devotissime commendavit corpus vero suum sepeliri voluit in eius sepultura in ecclesia Sancti Rochi de urbe et officiari ad sepolturam per societatem dicti sancti Rochi cuius ad presens Ipse testator guardianus exixtit cui ecclesie et societati sancti rochi reliquit scutos vigintiquinque de moneta pro eius anima.

Item hospitali sancti jacobi incurabilium scutos quinque similes et societati sancti Ambroxij de urbe alios quinque scutos similes. Nec non pueris orphanis Julios viginti quinque et puellis orphanis alios Julios viginti quinque pro anima ipsius testatoris. Item mandavit pro eius anima celebrari missas solitas sanctorum Gregorij et Laurentij extra muros de urbe et octo missas in ecclesijs seu altaribus in quibus liberantur animae a purgatorio. Item reliquit et mandavit quod detur verum barrile vini corsi ad bibendum illis qui affociaverint eius corpus ad sepulturam. Item voluit et reliquit quod sui heredes infrascripti teneantur facere in ecclesia sancti Jacobi terre Cassac unum calicem et unam planetam in quibus exponant scutos viginti. Item reliquit Caterine filie andree de fomagal nepotis ipsius testatoris scutos quinquaginta de moneta pro eius dote. Item reliquit Hipolite Adriane et Joanne filiabus Antonij de Fomagal etiam nepotis ipsius testatoris scutos centum similes infrascriptas ipsas omnes dividendos pro earum dotibus.

Item reliquit Jacobo nepoti suo scutos quadraginta similes. Item reliquit similiter Gaspari della Baretta eius fratri omnia bona ipsius testatoris in partibus existentia et in illis ipsum heredem instituit et esse voluit ita quod nihilamplius de bonis et hereditate ipsius testatoris petere possit. Item reliquit et voluit quod restituantur Antonie eius uxori in peccunia numerata scuti ducenti quinquaginta de moneta quos ab ea pro eius dote habuisse et recepisse assint. Et hoc statim post mortem testatoris. Aliter quod solvantur sibi fructus illorum videlicet scuti viginti similes annualiter pro dictis ducentis quinquaginta scutis nec non etiam quod restituantur sibi Antonie tot boana mobilia valoris centum et septuaginta scutorum de moneta quos similiter ipse testator ad ea pro eius acconcio habuisse et recepisse confessus fuit. Et similiter dixit ipsam Antoniam habere penes se centum aurorum et argentum monetarum et non monetare ac certas peccunias que sunt proprie ipsius Antonie ultra dictos centum et septuaginta scutorum supra quibus mandavit eam non molestari.

Et ulterius reliquit eidem Antonie eius vita durante tantum unam domum ipsius testatoris sitam in Coratio dicti ghisij videlicet domum novam quam ipse testator fabricari fecit apud sanctum Ambroxium quam ad presens inhabitat dominus Federicus Cantor sanctissimus domini nostri videlicet quod ipsa Antonia illam eius vita durante tantum inhabitare vel ad pensione dare et possit sed post eius mortem revertatur ad heredes ipsius testatoris infrascriptos. Item similiter reliquit quod eius heredes infrascripti interim quod retinebunt vineam ipsius testatoris similiter teneantur eidem Antonie dare singulo anno in vindemijs quinque barilia puri musti et quatuor barilia aquati sed statim vendita dicta vinea ad dictum vinum et aquatum ulterius non teneantur. In omnibus autem alijs ipsius testatoris bonis mobilibus et immobilibus Juribus nominibus et actionibus quibuscumque ubicumque existenturis heredes suos universales facit Instituit et esse voluit Jo Antonium et Jacobum maschulos et margarita feminam filios iam natos ac alios filios masculos et feminas nascituros seu nascituras Jo Petri filij Gasparis della Bareta fratris ipsius testatoris equalibus portionibus volens et mandans quod ipsi heredes non possint per viginti annos proxime futuros vendere aut alienare aliqua bona stabilia ipsius testatoris preterque vineam super dictam si eis placuerit vendere illam. Item quod teneantur in perpetuum annualim dare in partibus amore dei pro anima ipsius testatoris quatuor stariam panis frumenti in die mortuorum ut autem preces suum testamentum ac omnia et singula in eo contenta debite executioni demandentur debitum sortiantur effectum huius sui testamenti et ultime voluntatis exequtores suos fecit et deputavit super nominatorum Antonium de Fumagal eius nepotem ibidem presentem et acceptavit et lucam Pancerorum mercatorem mediolanensem absentem tamque presentem et ipsorum quemlibet in solidum ad exequendum et executive debite demandandum omnia et singula in suo presenti testamento atenta et hanc autem dixit testator esse suum ultimum testamentum et ultimam suam voluntatem quod et quam valere voluit Jure testamenti et ultime voluntatis et si Jure testamenti non valeret valere voluit jure donationis causa mortis vel alia meliori et utiliori via et forma quibus de Jure magis et melius tenere et valere poterit cassans et annullans idem testator omne aliud testamentum ac aliam quamcumque voluntatem ultimam per eum hac tonus quomodocumque seu sub quibuscumque verbis factum et factum de et supra quibus omnibus et singulis premissis.

Idem testator sibi a me notario publico infrascripto unum vel pluria publicum seu publica fieri atque confici petijt instrumentum et instrumenta acta fuerunt hac Romae in domo solite habitationis ipsius testatoris prope plateam scrofi regionis campi martis sub anno die et mense et pontificatu quibus supra presentibus ibidem venerabili et providis viris dominis Antonio de Lucino presbitero Cremonensis diocesis Tomasio quondam Antonij de Baronibus placentino Antonio de Varolis placentino aromatario et magistris Jacobo de Zadinis de Caravagio calsolario Joanne Francisco de Valsesia nouariensis etiam calsolario Blasio Juliano deBusetis brixienis muratore Cristoforo de frigerijs de Monte brianza etiam muratore et Daniele de benevento fornario in urbe testibus ad premissa vocatis specialiter atque rogatis.

 

 

"Questa lunga e spaziosa strada prende il nome dalla figura di una scrofa scolpita in pietra che sta a mano sinistra di chi, partendosi da San Luigi de’ Francesi, si indirizza verso il porto di Ripetta. In oggi, sotto questa fontanella, vedesi una piccola tazza che serve per raccoglier l'acqua che in poca quantità getta dalla bocca la citata scrofa, a comodo delle persone che vogliono profittarne."

Attualmente, la piccola tazza si trova all'angolo del palazzo dell'ex convento degli Agostiniani, che fu sede del Ministero della Marina Italiana dal 1870 al 1928. La scrofa invece, non si trova più dove fu adibita a fontana da Gregorio XIII (1572-85), ma nel punto che era occupato dalla chiesa di S. Trifone in Posterula, prima che gli Agostiniani edificassero il nuovo convento di sant'Agostino, nel Settecento.

Tra via della Scrofa e via Stelletta, nel 1505 esisteva una "casa che tene Jacopo Lombardo ... in lo rione de Campo Marzio, che sparte la via dannare allo Populo et la piazza de’ Ricci (attuale piazza Firenze), dicta la torre della Scrofa." Questa torre, nota come "il torrione", fu acquistata dagli Agostiniani nel 1553 e restò unita al loro convento, nell'ingrandimento settecentesco. La torre e S. Trifone furono successivamente demoliti per far posto al nuovo convento.

Nel "Vicus et platea Scrophae a simulacro porcae" in prossimità di S. Trifone, fino al 1571 abitarono le terziarie agostiniane, note popolarmente come bizoche di Santa Monica. Questa definizione è un effetto dalla traslazione del corpo di Santa Monica, che venne levato da Santa Aurea in Ostia e trasportato a S. Trifone. Qui fu custodito fino al 1455, quando Callisto III Borgia (1455-1458) lo fece trasferire nella chiesa di sant'Agostino. Queste monache, chiamate pure "mantellate di Sant'Agostino", disponevano di bancarelle "sotto il portico di sancto Tripho e vi vendevano paternostri et altre cose di merciaria".