Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Magna Unio > Bolle papali > Alessandro IV

alessandro IV: Licet Ecclesiae CATHOLICAE (1256)

Immagine di papa Alessandro IV

Papa Alessandro IV

 

 

LICET ECCLESIAE CATHOLICAE

[9 Aprile 1256]

 

 

Unio inter Eremitas Johannis Boni, de Brictinis ac de Tuscia necnon cum Guillelmitis et aliis singulis eremis sub directione Card. Richardi in unum Ordinem, nempe Ordinem Eremitarum S. Augustini, confirmata, quomodo provide facta in quodam capitulo universali habito Romae die 1 Martii 1256 (ita HELYOT, Histoire des Ordres onastiques, religieux et militaires et des ongrÚgations sÚculiŔres, Paris 1714-1719).

 

 

 

Dilectis filiis fratri Lanfranco Generali, Provincialibus et conventualibus prioribus ac universis fratribus Ordinis Eremitarum Sancti Augustini tam praesentibus quam futuris, Salutem etc.

ž 1. Licet Ecclesiae Catholicae integritatem corporis sui sincera membrorum diversitas subministret et circumamictus species multiplicibus in ea varietatibus decoretur, nihil tamen in ipsa exprimit contrarietas inconcinnum, in qua consensum nutrit inaestimabilis concordia caritatis et individuam foret universitatis conformitas fideique simplicitas unitatem.

ž 2. Verum circa aedificationis fabricam quae in templum sanctum in Domino operariorum eius studio moliente succrescit, credimus assidue providendum, ut in varietatibus partium quae ad decorem structurae dominicae adhibentur, sic appareat distincta diversitas, ut non in confusio indiscreta nec alterius forma importuna consimilitudine speciem praetendat alterius, sed singula quaeque certum proprii modi ordinem sortiantur. Hac sane consideratione commoniti, cum consona in vobis Eremitarum appellatio et parum diversa professio disparibus titulis et in aliquibus dissimili habituum schemate discreparet, cogitavimus Sponsae Christi, in cuius veste pia sacrae religionis depinxit institutio coetus vestros, convenire decori, si religiosa militiae vestrae castra, quae sub uno vocabulo non magna disciplinae distantia secernebat, sub communi capite indifferenti concorporationis foedere iungerentur et ex pluribus cuneis acies una consurgeret fortior ad hostiles spiritualis nequitiae impetus conterendos.

ž 3. Propterea dudum a Nobis mandatum Apostolicum emanavit ut de singulis domibus vestris, quarum quaedam Sancti Guillelmi, quaedam Sancti Augustini Ordinum, nonnullae autem fratris Johannis Boni, aliquae vero de Fabali, aliae vero de Brictinis censebantur, et apud homines ambiguis interdum nuncupationibus vaccillabant, duo fratres cum pleno mandato ad nostram mitterentur praesentiam, quod nostra circa vos salubriter ordinaret dispositio recepturi. Cumque fratres huiusmodi ad Sedem Apostolicam accessissent coram dilecto filio nostro Riccardo S. Angeli diacono cardinali, quem negotio unionis vestrae perficiendo deputavimus vice nostra, sufficientia ad id exhibuere mandata, et in Generali Capitulo vestro in Urbe celebriter congregato, nomine omnium a quibus fuerant destinati et de communi Capituli eiusdem assensu, vos et domos vestras in unam Ordinis observantiam et vivendi formulam uniformem redigi, unumque ex eis ovile fieri Generalis Prioris praesidentia gubernandum unanimiter consenserunt, petentes ut, per gratiam unionis et conformitatis huiusmodi, eis iuxta conceptum votum paupertatis spontanee perpetua possessionum terrestrium abdicatio remaneret et ipsis baculos vel ferulas deferendi imposita necessitas tolleretur, collata in cardinalem eundem providendi vobis ea vice de Generali Priori totius Ordinis nihilominus potestate. Porro idem cardinalis, nostri auctoritate mandati vivo ad eum sermone directi necnon et concordi eorundem fratrum ac praedicti Capituli consensione suffultus, universas domos et congregationes vestras in unam Ordinis Eremitarum Sancti Augustini professionem et regularem observantiam perpetuo counivit sub Generalis cura Prioris, canonice instituendi pro tempore prae aliis Provincialibus necnon et conventualibus singularum domorum prioribus, regulariter gubernandas, et, ut novam ovilis Dominici unionem universalis capitis unitas consummaret, te, dilecte fili frater Lanfrance, in Generalem Ordinis eiusdem Priorem et patrem, Spiritus Sancti gratia invocata, praefecit ac etiam, prout a Nobis specialiter in mandatis acceperat, confirmavit; vos universos et successores vestros a baculis vel ferulis deportandis et quod non cogamini ad recipiendas possessiones aliquas vel habendas, decernens perpetuo liberos et exemptos.

ž 4. Nos igitur praefati Cardinalis processum, convenientem cum voluntatis nostrae proposito approbantes. praemissa omnia grata habemus et rata ipsaque auctoritate Apostolica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Insuper autem personas et domos vestras sub beatorum Petri et Pauli protectione suscipientes et nostra, praesentium auctoritate statuimus, ut vos, filii priores et fratres, in professione praedicti Ordinis in praefato Generali Capitulo ordinata, quo quidem Ordine vos perpetuo censeri volumus, vobiscum super diversarum professionum aut observationum debito, quas antea feceratis in praedictis vel aliis ordinibus, dispensantes, sub devota Generalis Prioris quem nunc vobis divina ordinatio praetulit eiusque successorum oboedientia perpetuo virtutum Domino servientes, nigris dumtaxat et nullis aliis alterius coloris cucullis, ut uniformis amictus normam eiusdem in vobis professionis ostendat, utamini de caetero universi. Et ut haec sancta unio, quam perpetuae pacis tranquillitate gaudere volumus, omnibus integritatis suae perfecta partibus stabilis perseveret, decernimus ut omnes domus Ordinum suprascriptorum, quarum fratres iuxta mandati nostri formam ad nostram praesentiam non venerunt, ipsi unioni tamquam corpori membra absque diffugio ullius exceptionis inhaereant et ad observationem praedictorum omnium teneantur. Alioquin sententiam, quam tu, dilecte fili Prior Generalis, et successores tui rite tuleritis in rebelles, ratam habebimus et faciemus auctore Domino usque ad satisfactionem condignam, appellatione remota, inviolabiliter observari. Nulli ergo omnino liceat hanc nostrae confirmationis, protectionis, dispensationis et constitutionis paginam infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Laterani V Idus Aprilis, Pontificatus nostri anno secundo.

 

 

 

Bibliografia

Augustiniana 1 ss. (Lovanii 1951 ss) 6 (1956), 10-13

LAURENTIUS (ORSACCHI) EMPOLI(TANUS), Bullarium Ordinis Eremitarum S. Augustini, Romae 1628 (cum appendice M. HECKIUS, Constitutiones Apostolicae, Lugduni 1660), 18-20

BOUREL-COULON, Les registres d'Alexandre IV, Paris 1898-1959, 1301

A. POTTHAST, Regesta Pontificum Romanorum 16334;

An. Aug. 5 (1913), 1-4

L. TORELLI, Secoli Agostiniani, IV, Bologna 1675 IV, 528;

G. COLINAS, Compendio de las Bulas concedidas a la Orden de Nuestro Santo Padre Agustýn, Burgos 1757, 86