Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Stecchetti Onophrius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: STECCHETTI ONOPHRIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

STECCHETTI ONOPHRIUS DE' VISDOMINI

 

 

 

Stecchetti de' Visdomini Fr. Onophrius, Florentinus, S. Theologiae Mag., vir fuit multa eruditionis supellectile instructus, nec non gloria praedicationis maxime clarus. Propterea quod multa Apostolicae Sedi perutilia optime gesserat, ab Urbano VI, cujus fuerat Nuncius tum apud Hetruscos, tum apud Insubres, anno 1384, Volaterranus Episcopus inauguratus fuit; anno vero 1390 a Bonifacio IX ad nobiliorem Florentiae Cathedram translatus. Quoniam autem Florentinorum partibus magis forsitan quam par Pontifici videbatur, eximius patriae Antistes adhaerebat, vel potius quia invidi quidam aemuli illum apud eumdem Pontificem perinde traduxerunt, ac si in defendendis S. Sedis juribus remissius se gereret, idcirco praefatus Bonifacius aliquot post annos in eam cogitationem venit, ut Onuphrium nostrum ad Comacli Cathedram transferret. Displicuit quammaxime popolo, ac Senatui Florentino insperata acceptissimi Praesulis translatio; quapropter duabus missis ad Pontificem litteris, unaque ad Sacrum Purpuratorum Collegium in quibus eximii concivis praeclarissima merita, atque pastoralis officii exactissimam perfunctionem summis laudibus extulerunt, ne amplius amoveretur obtinuerunt.

In una harum epistolarum inter caetera haec etiam habetur: "Utinam omnes alii tam Clerici, quam Praelati pari diligentia per omnem Christianitatis ambitum se gessissent, et scirent, et vellent in his omnibus operari. Indignamur autem, quod aliqui tententur ore sacrilego tam falso continere, vel si de veritate sunt conscii, quae bene gesta sunt, tam turpiter depravare". Contigerunt haec anno 1395. Verum vix inter haec quinquennii intercapedine posita, anno nempe 1400 idem Bonifacius IX perpetuis invidentium latratibus defatigatus, pristinum translationis propositum executioni mandare statuit; quamobrem Onuphrius tempori cedens, ab Episcopali munere se omnino abdicavit, atque inter suos privatam vitam ducere in S. Spinitus coenobium se recepit. Ibidem pietatis operibus solummodo incumbens, permansit usque ad annum 1403, quo ad meliorem vitam transivit. Illum laudant omnes nostrates et etiam externi, praesertim Pamphilus, f. 68; Herrera, T. II, p. 314; Gratianus, p. 141; Giovannelli in Chronhistoria civit. Volaterranae, p. 165; Ughelli, T. I col. 1474; Ioseph Richa, Hist. Esct. Florent., (1757), T. VI, pp. 329 et 335; Elssius, p. 537; Fabricius-Mansi, Bibliotheca cit. p. 157, T. V; Negri, Scritt. Fior., p. 433; Gandolphus, p. 283; Ossinger, p. 871; Lanteri, Eremi Sacrae August., Part. I, p. 86. Ex eius ingenio extant:

1. Commentarii super libros sententiarum, qui sunt in Bibl. Angelica Urbis, cod. 217 (B. 8. 21) membr. in fol., saec XIV, ff. 94, binis coll. Inc. lib. 1: "Transite ad me omnes... Ecc. XXIIII. Inter ceteras doctrinas". Expl.: "Explicit liber Sententiarum editus a magistro Nofrio de Florentia ord. heremitarum sancti Augustini" et recentiori mano: "Fr. Andreas Gelsiminus Cortonensis Proc.r Generalis totius Ordinis et Episcopus Asculanus hunc librum Bibliothecae Angelicae dedit 1625, 13 8.bris" (Cfr. Narducci, Catal. cit. p. 124, qui adnotat: "Praedicti autem Commentarii, opus satis iuvenile censendum, cum codex iste non ultra dimidium saec. XIV videatur exaratus".

2. Commentaria super Missus est Angelus et Canticum B. Virginis Magnificat.  

 

 

 

Referenze:

Maracci, Bibl. Mariana, Vol. II, p. 193). 3. Libri IV expositionis super quatuor evangelia. 4. Harmonia Evangeliorum. 5. Expositio seu Commentaria in Acta Apostolorum. 6. Sermones ad popolum et ad clerum aliaque plura. Haec omnia olim, iuxta Pamphilum, asservabantur mss. in nostra Bibl. coenobii Perusini; sed hodie, ait Gandolphus, amplius non adsunt. Notandum insuper est quod autoris cognomen a scriptoribus aliquando scribatur Stecutus, alias Steccati de Vicedominis, et etiam aliis modis. Haec, fere ad verbum accepi a Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. I, p. 339-340.