Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > De Rossi Petrus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: DE ROSSI PETRUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

DE ROSSI PETRUS

 

 

 

De Rossi Fr. Petrus, Senensis, maxime laudatur a nostrate Iacobo Philippo Bergomensi, qui illum dicit flourisse sub an. 1471 et a Coroliano in suis Chronicis de illo scribente: "Quadragesimus primus fuit vir magnae sanctitatis, atque doctrinae Magister Petrus de Rubeis de Senis, qui et Logicam, et Philosophiam, et Sacram Paginam interpretatus est, optime super De Civitate Dei et aliis pluribus B. Augustini operibus commentarios egit, gratis pro Deo liberaliter docebat; immo pauperibus studentibus e suo subveniebat patrimonio, divinis operibus semper intentus, plenus dierum et sanctarum actionum migravit ad Dominum". Haec beata mors videtur contigisse an. 1477, nam eius vitam noster Pamphilus usque ad hunc annum perducit. Fuit ille orbi litterario haud ignotus ob sequentia praeclara opera, quibus abundantem ingenii sui venam ostendit: sunt autem:

1. Commentaria in libros Posteriorum. Extabant ms. iuxta Herrera, T. II, p. 282, Romae in nostra Bibl. S. Mariae de Populo.

2. Commentarii in tres libros Aristotelis de anima. Sunt in cod. 545, Bibl. Angelicae, saec. XV, ff. 132.

3. Comment. in S. P. Augustini opus de Civitate Dei.

4. Comment. in Sacram Scripturam.

5. Comment. in Magistrum Sententiarum.

6. Annotationes multae super libros logicales et philosophicos Aristotelis.

Haec omnia inedita manent, sed ipse continuavit insuper:

7. Historiam Senensem a Io. Bandino de Bartholomei legum interprete ab an. 1402 ad an. 1422 productam cum Francisco Thomasio eius pronepote ad an. 1468. Ea est stilo eleganti conscripta et reperitur apud Muratori inter Res. Ital. Script., T. XX, 5-54. 

 

 

 

Referenze:

Ambr. Coriolanus, Chronica Ordinis Erem. S. A.; Iac. Philip. Bergom. in Supplemento Chronicarum, f. 298 sub anno 1471; Fabricius in sua Bibl. Lat. mediae et inf. aetatis, Florentiae, 1858, T. V, p. 265; Ossinger in Bibl. August., p. 78; Lanteri, T. II, p. 144; Hurter, Nom. Lit., T. II, (1906), col. 1031; Pamphilus, f. 298; Herrera, T. II, p. 281; Elssius, p. 569; Gandolphus, p. 301