Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Monasticon

Nicola Crusenio: Monasticon

Il beato Clemente da Osimo, terzo priore Generale dell'Ordine agostiniano

Il beato Clemente da Osimo

 

 

CAPUT. IV

De Clemente Auximano, III Generali.

 

 

 

 

Guidone defuncto 12 Maii, omnium votis in Generalem praeficitur B. Clemens Auximanus, doctrina ac sanctitate insignis, cujus opera Ordo Eremitanus magnum incrementum fecit, maxime ubi hujus viri sanctitate exciti plurimi Patres eamdem fuere imitati. Florebat enim cum illo in Eremitorio Ilicetano Paulus, qui ita Paulum primum Eremitam studuerat imitari, ut vulgariter Pauli secundi Eremitae nomen meruerit obtinere. Vixerunt etiam cum hoc Generali, illiusque virtutes imitati sunt Augustinus Novellus, Aegidius Romanus, Jacobus Camertinus, aliique maximae spei adolescentes, quos singulari delectu ad Ordinem suscepit. Augustinus Novellus, dictus Matthaeus ante Ordinis ingressum, J. C. Doctor Regi Siciliae Manfredo fuerat a consiliis; Manfredo vero manu Caroli sublato, cum in morbum incidisset, deliberavit mundo valedicere. Deique obsequio sub Religionis S. Dominici disciplina sese offerre. Dimissis itaque famulis, Priorem Ordinis S. Dominici accersiri jubet, statuens huic sese addicere. Famulis vero egressis, ut Domini mandata exequerentur, in duos Fratres Eremitarum S. Augustini incidunt, eosque Domino suo deducunt.

Admiratus Matthaeus, culpam in famulos parum peritos rejicit, mentem suam dissimulat, fratresque Augustinianos honeste dimittens, rursus famulos ad Patres Dominicanos tali habitu, prout eosdem describebat, remittit, quibus rursus Patres Augustinianos adducentibus ipse Dominus indignatus, tertio famulos ad ipsum Monasterium, Dominicanorum locum designans, emisit: at cum famuli, Angelo duce, ad Monasterium Eremitarum S. Augustini appulissent, viderenturque Patres Dominicanos invenisse, tertio Fratres S. Augustini Domino adducunt, factumque tale miraculo adscribunt.

Quo commotus Dominus Matthaeus, sentiens a Deo factum, consilium suum postremis Patribus aperit, divinaeque dispositioni morem gerens, Ordinem Eremitarum ingreditur, occultans scientiae suae profunditatem, ut tanto melius lateret, ad minima et vilissima obsequia sese demittens, ac brevi ad Provinciae Senensis montes migrans, alacriter et diu latendo Domino servivit. Aliquot annis ante ferunt aliqui B. Agnetem de monte Politiano vixisse in Monasterio Ordinis S. Augustini de Poenitentia, quod tunc suberat Ordinario, Episcopo scilicet Aretino; immo putant Monasterium in quo illa obiit non fuisse prima fronte Ordinis S. Dominici, at S. Augustini, quamvis postmodum, illa urgente, curae Fratrum S. Dominici maxime florescentium fuerit subditum. Nisi forte in his Authoribus error sit ex ignorantia styli curiae, cui hoc est solemne quod omnia Monasteria sanctimonialium Patrum S. Dominici nominet esse Ordinis S. Augustini Monasteria, sub cura Fratrum S. Dominici: quod cum maxime faciat ad honorem S. Augustini ejusque Monachismi, decrevi hic adscribendum. Sub initium hujus Generalatus erigitur Conventus Ulyssiponensis in Hispania Lusitanica, ubi Patres, relicto loco S. Genesii, transactione facta cum haeredibus fundatorum, in alium commodiorem locum migrant, ut constat ex instrumento expedito anno 1271.

In Germania tunc etiam Argentinensis Episcopus Henricus de Bari, Princeps Imperii, Fratres Augustinianos Spira evocatos liberaliter suscepit, eisque Monasterium sua magnificentia dignum extrui jussit; illique Religiosi non ita post sese Friburgi Colmariae ac Basileae insinuarunt, ibique benigne recepti fuerunt maximo cum fructu incolarum. Anno sequenti Gregorius X speciali Bulla directa Priori Eremitarum S. Augustini oppidi Trajectensis ad Mosam, eumdem Priorem, Religiosos ac conventum commendat omnibus Christi fidelibus, omnes immunitates, libertates, exemptiones ac indulgentias a Praedecessoribus suis indultas confirmans, impertita spirituali benedictione opem ferentibus. Evocat etiam Gregorius X tunc R. P. Generalem Clementem, plurimosque alios Patres universi Ordinis Augustiniani ad Generale Concilium Lugdunense, anno MCCLXXIV celebratum, ubi non parvum subsidium sensit Pontifex a tot Theologis ac viris piis congregatis ad Ecclesiae reformationem; maxime tamen praeter Rev. D. Jacobum Episcopum Mainensem quondam in Ordine Eremitarum S. Augustini inter Bohemos professum, hic emicuit P. Placidus Episcopus Andrensis ex Ordine Eremitarum S. Augustini assumptus, contra Graecos, praesente Imperatore Paleologo, disputans, eosque convincens. Durante Concilio Lugdunensi ibidem per Generalem Clementem conscribuntur Comitia Generalia Ordinis, concipiturque communis modus vivendi, secundum certas leges ac constitutiones universo Ordini praescribendas. Conabatur etiam in his Comitiis Clemens Generalis officio sese abdicare, ut tanto quietius Deo serviret, illudque summis precibus contendit: at preces illius invalidae fuerunt, omnium namque votis ulterius regimen Ordinis Clementi fuit prorogatum. Ad idem Concilium Lugdunense, etiam hoc eodem anno, cum a Gregorio X missus fuisset D. Thomas de Aquino, sol theologorum, et morte praeventus defecisset, futurus uti sperabatur ejusdem Concilii norma ac gubernaculum; ex schola, et ex mente D. Thomae, a Gregorio X in locum D. Thomae evocatus fuit Ven. P. Augustinus Anconitanus, Augustinianus, qui ubi Lugdunum appulit, ad instar oraculi habitus, sublimitate suae doctrinae, scientiarum varietate et vitae integritate huic Concilio ad finem usque egregiam operam impendit. Ex quibus oculatus quisque colligere poterit quam falso non ita pridem alius scripserit in hoc Concilio actum fuisse de extirpatione seu suppressione Ordinis Eremitarum S. Augustini, ac omnino supprimendum fuisse, nisi S. Bonaventura viam eumdem firmandi invenisset.

Non enim es credibile Ordinem talem, qui plures haberet Theologos, qui celebrabat Capitulum coram universo Concilio, et cujus opera Concilium plurimum usum est, extirpari meruisse, potuisse, ac debuisse. Scio in hoc Concilio actum fuisse de aliquorum Ordinum extinctione, ne multiplicatio et diversitas confusionem pareret. Scio etiam statutum fuisse, ut novis Ordinibus omnibus suppressis, soli antiqui tolerarentur, exceptis tamen Ordinibus PP. Praedicatorum et FF. Minorum, qui, quamvis novi ac post Lateranense Concilium inventi, etiam in hoc Concilio judicabantur Ecclesiae Dei proficui. At quis dicat Ordinem Eremitarum S. Augustini tunc fuisse novum, quis dicat de illius institutione, progressu, firmitate, ac robore tunc fuisse dubitatum, cum Concilium ipsum expresse dicat hunc Ordinem Concilium Lateranense praecessisse? Coeterum (inquit Concilium) Eremitarum S. Augustini, et Carmelitarum Ordines, quorum institutio dictum Generale Concilium praecessit, in solito statu volumus permanere. Dixerat paulo ante Concilium cunctas Religiones et Ordines mendicantes post Concilium adinventos perpetuae prohibitioni subjicimus, et quatenus praecesserunt, revocamus.

Attamen excepit Ordinem Eremitarum, vultque ut in statu solito permaneat. Vix Concilium Lugdunense solutum erat quin Clemens oneris impatientissimus de novo convocat Patres Ordinis Molariam in agro Tusculano, ubi abdicatu Generalatus officio, sese subduxit, nec ulla ratione conduci potuit, ut Generalem ulterius ageret, malens in humili salvari quam in alto periclitari.

Clemens ad desertum Firmanum sese recepit, optata fruens quiete.