Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Monasticon

Nicola Crusenio: Monasticon

Agostino e i suoi monaci dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della CittÓ di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 Ŕ firmato da A. di Lorenzo

Agostino e i suoi frati

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della CittÓ di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 Ŕ firmato da A. di Lorenzo

 

 

CAPUT. XXX

De Ambrosio Corano, XXVIII Generali

 

 

 

 

Anno MCCCCLXXVII communi Patrum suffragio in Priorem Generalem deligitur Mag. Ambrosius Coranus, qui cum in diversis locis Theologiam professus fuisset singulareque specimen suae pietatis praebuisset, ad majora evectus, Patres Ordinis sua spe et Ordinem suo fructu non fefellit: nam praeter communes, quos similis cura solet conducere labores, ultra triginta libros edidit, quibus et Philosophum, et Theologum, et Historicum et in pietate exercitatum sese ostendit. Scio Volaterranum aliosque illi offensos unum vel alterum ex his libris apocryphi vitio condemnasse, et Volaterranus propriam maculam illi voluisset appositam, viditque festucam in oculo illius et trabem in proprio non sensit; intolerabiles errores commisit in suis historiis, et nonnullos non parum a fide alienos. Quis enim Catholicus dicet Pontificem posse dispensare, ut consecretur in Missa calix sine vino, vel ut Missa fiat sine consecratione utriusque speciei? Quod tamen inquit Volaterranus factum in Norvegis ab Innocentio VIII.

Quis probus Historicus dicat in Ecclesia Graeca concessum fuisse, ut Sacerdotes matrimonium contraherent? quod sub Constantino IV narrat in usu fuisse. Quis credat crudelitatem Wandalorum et Gothorum eodem libro narratam adscribendam Imperatori Justiniano? Alios errores aliis committo publicandos, cum iis scateat. Verum est Ambrosium Coranum aliquando plus nimio zelo, et impatientia victum mordicus defendisse institutum Eremiticum S. Augustini etiam cum alterius partis condemnatione, quo non parvae lites, schismata aliaque majora mala inter Ordinum personas suscitabantur, quibus ut obviaret Sixtus IV, cavit ne contentiosa certamina ea de super re instituantur.

Quod caverunt postmodum qui hanc materiam tractarunt, quamplurimi Authores utriusque Ordinis, Joannes Trullus in libro cui titulus Ordo Canonicorum Regularium, Joannes Maburnus in suo Venatorio Canonicorum Regularium impresso Paris, MDI. Basilius Sirenus, Joan. Molanus lib. de Canon., Aubertus Myreus in origine Canonic. Regul. c. 3 et 4. Azor. lib. 12. instit. Moral. Joan. Gonzalez de instit. Eremit. Cornel. Lancilottus, Ludovicus ab Angelis, Marquez, Prosper Stellartius et alii: quod libuit hic adscripsisse, ne videamur contra antiquam hanc Bullam voluisse praevaricari, cujus usus est alius hodie, in quo non videtur offendere qui modestiae limites non excedit. Tempore hujus Generalis, natale solum fugit Exarcus quidam Hispanus, qui Neapoli assumpsit Ordinis habitum et disciplinam, illam praecipue quae apud Congregationem Carbonariae adhuc erat integra, eamque in Sardiniam et Valentinum Regnum perduxit, ibidemque multa Monasteria restauravit: cum illo vixere P. Phillippus Valentinus et Ludovicus Villalobos Theologi ac Philosophi illustres. Praeter Monasteria Muriani juxta Venetias, B. Mariae Campi-Sancti juxta Patavium, Monasterium Montis Ortoni ibidem aliaque aedificaverat Ven. P. Simon Camerinas, eaque in Congregationem deduxerat, ac in iis particularem observantiam introduxerat, eadem dirigens sub solo Reverendissimi P. Generalis regimine, vita sua durante, unde Congregatio Montis Ortoni initium sumpsit. Moritur autem hoc anno P. Simon die nona Martii in Montis Ortoni Ecclesia sepultus, tali Epitaphio: Ossa Rev. P. Fratris Simonis de Camerino Ordinis Erem. S. August. qui temporibus suis fuit corona Praedicatorum. Anno sequenti Salmanticae obiit B. Joannes a S. Facundo, qui per plures annos in Missae sacrificio Christum amoto velamine specierum meruit videre, ejusque familiaritate uti, ac secretas audire, et reddere voces. Fertur autem perditae libidinis mulieris astu venenum propinantis interiisse, ac sic martyrii palmam diu desideratam obtinuisse.

Clemens VIII Anno MDCIII eumdem Beatorum catalogo adscripsit, coliturque solemni festo, sacro et officio 11 Junii. Celebrantur etiam hoc saeculo doctrina et pietate insignes, P. Petrus de Rubeis, Senensis, Thomas Spilimbergicus, Germanus, Petrus de Nizza, Alphonsus Arelatensis, Ludovicus de Assais, Jacobus de S. Maximino Galli, Salimbenus de S. Genesio, Matthaeus de Macro, et Jacobus Philippus de Villagrama eximii concionatores Itali. Extabat inter plurimos Italos P. Paulus Lulmius Bergomas, quondam ibidem Canonicus et Juris Pontificii Professor, qui et Monasterium Romanum et Bergomense rexit multaque opera in lucem emisit, divino sale condita; quod etiam praestitit P. Nicolaus Barrianus Placentinus insignis Jurisconsultus, maxime in nata controversia contra Fratres Minores ratione precedentiae, in qua sententia fuit lata pro Ordine Augustiniano, prout ipsemet hoc latius docet, in libro quem inscripsit: Causa Vitaliana de prcecedentia Eremitarum, etc.

Obiit anno MCCCCLXXXI Monachii P. Joannes Perguer, Episcopus Beliensis, Suffraganeus Brixinensis et Frisingensis, ibique sepultus fuit ad dextrum latus chori: fuerat is olim ibidem Prior, et concionator eximius, ac de Ordine benemeritus. Hoc eodem anno, vel saltem sub finem antecedentis misera clade, Ungaris irrumpentibus in Styriam, devastatum fuit Monasterium Furstenfeldense, ubi P. Henricum Harder professione Rottenbergensem Ungari crudeli martyrio affecerunt; P. vero Augustinum Monachiensem ibidem Priorem una cum decem aliis Fratribus tunc abduxerunt in praedam, exponentes eos ut venalia mancipia, qui postmodum, decimo sexto captivitatis suae die soluti, sed attriti et infecti omnes interierunt, uno Priore excepto, qui toto vitae suae tempore languidam vitam duxit.

Anno MCCCCLXXXII Monasterium Coranum in Latio, diligentia Prioris Generalis in elegantiorem formam restituitur, celebranturque Ordinis Comitia Perusii, quibus praesidente R. P. Gasparo Urbevetano prorogatur officium Ambrosio Corano. Assumebatur tunc ex Ordine S. Augustini ad Episcopatum Nicopolensem, et suffraganeatum Olomuciensem P. Andreas Bysmanus Sacrae Theologiae Doctor ejusque Professor aliquando Tolosae, cum Provincialatum Bavariae et Austriae decennio integro gessisset, et Romam aliquoties nomine regnorum Bohemiae, Moraviae, Austriae, ac Bavariae jussus fuiset accedere. Ubi etiam summo omnium applausu postrema vice consecratus fuit gessitque infulam viginti annis et amplius, cum ante ipsum P. Guillelmus ex eodem Ordine Eremitarum eamdem fere quadraginta gestasset non poenitendo fructo, quem adhuc hodie inculcat Moravia, uti vidi in Monasterio Brunensi, gaudens illius memoriam superesse non contemnendam, ex qua collegi dudum ante illius Monasterii erectionem aliam ibidem Fratrum S. Augustini fuisse coloniam.

Anno MCCCCLXXXIV. Ad regulam S. P. Augustini accedunt Barnabitae jussu Inocentii VIII, Sacerdotum saecularium more incedunt, vivunt in communi, Apostolorum munia imitari gestiunt referuntque sua initia ad S. Barnabam; novissime tamen illorum vitam ac vivendi ritum restaurarunt D. Jacobus Antonius Morigia, aliique insignes Clerici, suaeque Congregationi S. Pauli decollati memoriam, titularem fecerunt. Hisce etiam annis, Deo animam reddidit insignis Dei servus B. Andraeas de Monte regali, Theologus ac juris Pontif. peritissimus, qui postquam miraculorum gloria claruisset in vivis, adhuc in Ecclesia Ordinis asservatur integer, eadem veste tectus, non sine gratissimo odore et miraculorum frequentia. Huic Beato vicina fuit B. Rita de Cassia, quae paulo post vivere desiit maximae sanctitatis praestitis indiciis, inter quae hoc singulare, quod ex vi continuae memoriae acerbissimae Passionis Dominicae, spinam exortam, in fronte extantem, ac patentem omnium oculis multis annis gestaverit, cum communicatione dolorum Dominicae Passionis non modica, quae futuram gloriam in illa operabatur. Excellens Theologus, magnae industriae P. Joannes de Magdalena Lusitanus, Romae tunc vivebat, praebebatque talia de se virtutum ac morum exempla, ut Ulyssiponam evocatus a Joanne secundo Rege, filii Alphonsi educationi praefectus fuerit, in qua praefectura, ne aulam potius, quam scholam videretur quaerere, primam cathedram Ulyssiponae obtinuit, ab eaque nec oblatione dignitatum, nec emptione, aut ullo titulo, spatio viginti sex annorum unquam potuit avelli.

Tota etiam Anglia hisce annis celebrabat P. Guillelmum Galion, Nordovoglium, P. Joannem Erghon, Eboracensem et Thomam Pencketh, Waryngtoniensem, Theologos eminentissimos, concionatores celeberrimos, et Doctores eximios, quorum ingenio, ac labore universitates Angliae maxime florebant. Horum Patrum postremus, publico stipendio evocatus fuit Patavium, ut ibidem Theologiam profiteretur revocaretque nomen elanguidum illius Universitatis, quod etiam praestitit aliquot annis maxima cum laude, unde de illo scribunt Coranus, et Bergomensis, illius coetanei: Quod opera Scoti tam exacte calluerit, ut exemplaribus destructis, ac deperditis, eadem posset restituere, cum memoria sola duce, eadem frequenti auditorio dictarit, exemplaribus impressis emendatiora. Edita autem ab ipso referunt Pamphilus et Gratianus.

Anno MCCCCLXXXV Romae ex hac vita decessit, summo totius curiae luctu Rev. F. Ambrosius Coranus, postquam annis octo egregie praefuisset, praeclaraque sui ingenii monumenta reliquisset, illique in Religionis gubernaculo substituitur Vicarius Silvester de Balneorogio, qui et ipse illo anno XIII Septembris interiit. Unde, et Vicarii vices coactus fuit subire P. Anselmus de Monte-Falco, qui indicto Generali capitulo in annum sequentem Ordini plurimum profuit.