Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Crusenio > Index Additamentorum

INDEX ADDITAMENTORUM AD CRUSENII MONASTICON

Agostino parte da Cartagine per Roma: immagine dal manoscritto ms. II di Firenze che contiene una versione della CittÓ di Dio in lingua italiana. Datato 1433, al foglio 315 Ŕ firmato da A. di Lorenzo

Agostino parte da Cartagine per Roma

disegno a colori dal ms. II di Firenze che contiene

una versione della CittÓ di Dio in lingua italiana.

Datato 1433, al foglio 315 Ŕ firmato da A. di Lorenzo

 

 

XC

DE AUGUSTINIANA DALMATIAE CONGREGATIONE

 

 

 

 

Hanc Dalmatiae Congregationem in conventu Lesinae instituit anno 1511 noster P. Mag. Fr. Augustinus Alezia a quibusdam item nostratibus adjutus. Illius conventus sequentes fuere prout apud Lubinium recensentur.

Conventus Gelsae (di Gelsa) tit. S. Luciae in dioecesi, et insula Lesinensi.

Conventus Lesinae (di Liesina, alias Faro) in ejusdem nominis insula maris Adriatici tit. S. Nicolai, in quo praefato anno 1511 Congregatio sumpsit exordium.

Conventus Macaschensis tit. S. Georgii in eadem Lesinensi insula nominatur ad an. 1543.

Conventus S. Mariae de Crypta (della Grotta) situs in quodam scopulo praefatae insulae adjacenti.

Conventus Pubischiae (di Pucischia) tit. S. Mariae in Brazza insula maris Adriatici prope Dalmatiam.

Conventus Corcyrae-Nigrae (di Cursola) situs in ejusdem nominis insula sub tit. S. Joannis Monialibus traditus.

Conventus Narentiae (di Narenza) tit. S. Stephani a Turcis dirutus cum aliis duobus qui sequuntur.

Conventus Rupis ad ostia fluvii Naronis.

Conventus S. Mariae Vigiliacorum.