Percorso : HOME > Scriptorium > Massarius da Cori

Massarius da Cori: Vita di S. Agostino

Incipit della Vita di Agostino di Massarius da Cori

Incipit della Vita divi Aurelii Augustini Iponensis di Massarius da Cori

 

 

VITA DI SANT'AGOSTINO

di Massarius Ambrosius da Cori o Coriolano  

 

(testo trascritto dal volume A 335/051 conservato presso la Universidad de Sevilla relativo a Massarius de Cora, Ambrosius, O.S.A. Vita S. Augustini et commentarii in tres regulas ipsius S. Augustini, editato a Roma 8 dicembre del 1481)

Vita Precellentissimi Ecclesie Doctoris Divi Aurelii Augustini Iponensis Antistitis Edita a Sacre Teologie Professore Magistro Ambrosio Choriolano Cive Romano et Totius Sacri Ordinis Fratrum Heremitarum Eiusdem Sancti Generali et Prefatio in Commentarios super Regula Ipsius ab Eodem Generali Compositos feliciter Incipit et Primo Ponitur Exordium super Vita.

 

 

 

Incipit vita Beati Augustini doctoris eximii.

[infanzia]

Augustinus itaque ur dicere incipiam: genere quidam Afer: civis Tagastensis: genitore Patritio: matre Monica: non tamen sanguine quam moribus praeclarissimis a mundi creatione quinque milia d. l. ab urbe condita iuxta Eusebii supputationem MCIII ut vero aliis placet MCLXXV ab humana christi nativitate Anno CCCLXXVII Imperii vero Costantii quondam magni Constantini filii: anno undevigesimo Siritii quondam romani presulis pontificatus: anni XI vel Liberii anno V ut libet aliis: idibus decembris natus est mundo. Nec in baptismo tum susceptus: vel adhuc gentili pre (ut quibusdam placet) renitente: vel quia in ea primeva ecclesia si aliis assentire magis libet pro sacrosanto suscipiendo baptismate discretionis prestolabantur anni. Verum cum filii sui mater ipsa christianissima salutem magnopere affectaret: sic bonis beatisque moribus adhuc eum lactentem imbuebat: ut numquam ei ubera fuggendo praeberet: quondam atque invictissime crucis signaculi eum munitine roboraret: saluberrimumque nomem perficeret redemptoris: proinde tertio suarum confessionum libro memorat: quod cum defunto iam patre: anno etatis sue undevigesimo eius ad manus Marci Tulii Ciceronis liber Ortensius nomine ad philosophiam continens exhortationem devenisset: ipsumque perlegeret: mens affectusque suus ad immortalitatem prepotentemque deum immutaretur: longe vehementerque in illius libri lecitone inflammari se satebatur. Solum tamen ut inquit se in ea fragrantia contorsit: quod nomen christi iesu mundi salvatoris non erat ibi. Quod adhuc lacte ma tris tenerum cor eius pie biberat alteque tenebat. Et quidquid illo sine precellentissimo maximeque efficientie nomine fuisset: quamvis (ut eius verbis utar) litteratum: expollitum: veridicumque esset: ipsum trium totum minime rapiebat. Ea vero prime infantie etate consumata litteris primo eius in civitate subinde Madauris traditur capessendis. Et quemquam parentum imperio grecas persequeretur: multo tamen ei erant nostre gratiores: quas tanta didicit celeritate: ut pene adolescentie primo agens annos in omni grammatices celsitudine maxime evaserit. In hac item etate sic dicendi artem adeptus est: ut eius eleganti accurataque oratione: atque incredibili quodam ac pene divino docenti modo Cartaginenses: cum duos de viginti nondum ageret annos: ad liberos edocendos oratoriam artem magno eum premio conduxere: ubi annis fere decem ex omnibus praeceptoribus singularem fuit gloriam consecutus. In hac rursus eius adolescentia tanto valuit ingenio: ut Aristotelis Platonis Zenophontis Pithagore Demosthenis: ceterorumque philosophorum singularium artium quas liberales vocant: ut quarto suarum confessionum libro ipse meminit codices per se ipsum legit atque intellexit quoscumque legere potuti. Et quondam non deo a quo omne datum optimum atque donum perfectum est: sed proprie mentis tribuebat perspicacitati. Cum conversus atque iam prestantissimus esset in fide: sua ambitionem eodem in libro agnovit: cum diceret se tunc malarum cupiditatum servuum fuisse. Et rursus cum paulopost ait. Quicquid de arte loquendi atque disserendi. Quidquid de geometria: quicquid de figurarum dimensionibus de lineis: de musicis: de numeris: sine magna difficultate nullo hoim tradente intellexi: atque mox adiecit. Sed scis domine deus meus quia celeritas intelligendi ac disputandi acumen donum tuuum est: sed non inde sacrificabam tibi. Et quoniam non ipsi olim munerum datori deo mentis sue aciem dedicarat: inani tumens philosophia eo tempore quo precellentissimus carthagine venerabatur: in manichaeorum lapsus est errores. Veri ac summi dei vates atque nove legis scribas preclarissimos irridens qui eius sublimem infinitamque maiestatem mortalem hominum carnem sumpsisse scriptitaverant. Verebatur enim ob nimiam humane carnis labem: ex ea unione illius summam celsitudinem inquinari. Perinde non veram: sed fantasticam Christi carnem acerrima dialectica contendebat. Et quondam eius errores tollere nemo poterat: baptismi gratiam differebat. Eas ob causas pientissima genitrix dolore maximo distenta: cum multo amplius flebat: quondam flere matres corpora funerea solent. In deprecanda exorandaque dei maiestate: ut eum de tam profonda eriperet caligine: diem noctemque pene ducebat in somnem. Fundebat gemitus matris deplorantis mortem filii unigenit. Crebra munera sacro offerebat altari. Iuges pro eo elemosinas dabat. Quicquid ei facilitatis erat pauperibus erogabat: ut filii salutis compos efficeretur. Adibat viros quoscumque optimos: quosque optime pollere fama noverat: ut pro eo humiles darent altissimo preces. Namque tam iocundi tamquam grati filii aie imminere mortem perficiebat. Et ex ingenti vehementique: quam in deo de deoque fide gerebat ex audivit eam altissimus. Eius mirum in modum defluentes lacrimas que sub oculis terra in omni sue orationis loco irrigabant immensam: aeternam quae clementiam despicere non decebat. Exaudivit itaquae eam ac multis multiplicibusque modis de solito excelsoque sue pietatis solio intuitus ac solatus fuit eam pientissimus deus. Imprimis quippe cum eam ob causam: una ex innumeris vicibus esset memore confecta rapitur somno: rapta lignea se quidam in regula stantem: ad seque venientem iuvenem micantem splendore: angelum sancti domini hilarem arridentemque sibi. Mestitie lacrimarumque suarum causam exposcentem aspexit. Eique rispondenti: filii sui se perditionem deplorare angelum dixisse. Esto: vivitoque secura. Ubi enim tu: ibi ac ille. Et mox eadem in regula penes se stantem itidem filium Augustinum prospexit. Qui enim perfecto hoc ei visum indicavit: nisi que future conversionis illius: praeclarum esset vaticinium. Eademque recta in regula: hoc est vera sincera: indubitataque christi fide: in qua ipsa sine macula ac dubitatione degebat: ille felicius victurus esset. Rursus ut multa preteream expeditiorque properem ad ea que me magis urgent dicenda. Postridie quemdam venerabilem antistitem in ecclesia religiose nutritum: divinisque in litteris diutius exercitatum inexplicabilibus precibus tota irrigata lacrimis exoravit: ut cum Augustino loqui: eiusque errores refellere dignaretur qui cum eum adhuc indocilem eius erroris novitate diceret: moneret que pro eo deum exorandum: tunque quis esset ille error: quemtaque ipsius esset impietas legendo differendoque certior fieret. Cuius responsum cum haud eius desiderii merces siufficiens videretur: precibus: fletibusque uberioribus institisset: ut eum ac videret ac alloqueretur uberius. Ille vero tedio constractus. A me inquit discede. Ita vivens persuadeas tibi: fieri non posse que tantarum filius pereat lacrimarum. Quod verbum tam gratum: tacque iocum dissimum matri acceptum fuit: non secus ac si e celo insonuisset. Opiam venerandamque parentem: que tanto studio gnati adamabat salutem: ut neque vigiliis: neque ieiuniis: neque disciplinis: neque lacrimis: neque itinerum discriminibus: neque aliis quibusvis unquem parceret laboribus: donec eum ad salutis portum viderit pervenisse.

 

[parte per Roma]

Perinde cum latente dei natu: relicta Cartagine Romam perficisci: in eamque rethoricam docere prorsus animo sanciret. Eius non tam corporis quam spiritus mater naufragium timens: quidam inde ex hac perfectione deus facturus esset nescia: eam equo animo ferre nequibat. Ea de re luctu mestitiaque confecta eum ad maris usque litora ardenti desiderio fuit prosequuta: ut vel eum ab excogitato revocaret itinere: vel cum eo saltem in Italiam commigraret. Blandis tamen verbis Augustinus astruebat se eam nolle deserere. At ille subdole: se abscondendo per amatissimam genitricem vafra simulatione fefellit. Nam cum in sacelo: quod Divi Cipriani memoria vocabatur iuxta littus uberiori lacrimarum fonte humilibus precibus eius itineris impedimenta parturiens nocte consisteret pia matre: clam navim Augustinus ascendit: ac velis prospero vento impletis mox a littoris substractus aspectibus italiam versus contendit.

 

[a Milano da Ambrogio]

Mane autem ille vehementissimo solvebatur dolore. Querelisque ac gemitibus prepotentis dei aures talia contemnentes implebat. O monica admirante pietatis genitrix: solare: tuisque lacrimis moderamen tribune. Et enim ex alto eius consilio profiscicitur: ut que iam petis deus minime tribuat: ut tui scilicet desiderii cardinem maiori cum gram curet ac compleat: ducatque dilectissimum filium tuum ad eum locum: ubi a diebus eternitatis eius celsitudo sapientie statuerat: ut quam tantum aves infallibilis veritatis viam inveniat assequatur ac complectatur. Venit itaque deo comite sospes ad urbem: ubi villico magna scholasticorum parta frequentia in explicandis eloquentie preceptis sedulo erat intentus. Venerabaturque ab omnibus tamquam specimen ac exemplar quoddam maximum litterarum. Cumque verum eius florerent gymnasia Mediolanenses ad urbis prefectum misere: quatenus ei dicendi arte peritus: eventione publica impartita: preceptor destinaretur Symachus itaque urbis prefectus cum non modo in ea exercitatione pro baptismum: sed omni scientia: sapientiaque prestantem Augustinum dignosceret: amplissimo quodam munere ipsum mediolensibus destinavit. Qui eum profecto tanti fecere: quanti eius ingenii exposcebat celsitudo. In quoque immensus ei tributus est honos: quem eius peritia ingeniique sublimitas merebatur: sicquam omnibus charus erat. Ut tanquam rarum praeclarumque munus haberetur Mox animo perlustravit: qui erant ibi viri prestantes ingenio: ex quibus Divum antistitem Ambrosium pium dei cultorem: eiusque arcanorum preconem vigilantissimum adivit: a quo paterno fuit susceptus ac complexus affectu: quem Augustinus: quem doctor erat veritatis: quem in dei ecclesia invenire prorsus despererat: maximo prosequebatur amore. Ob ea quarem disputentes: declamantemque eum: quamquam non ea de qua decuisset mentis rectitudine: sed velut eius fame explorator per quam studiose audiebat. Nihilominus eius mentem santissimi viri Ambrosii declamationes sic exuscitarunt: ut clare intelligeret: eum verum esse doctorem salutis: a quo nimirum veteris: ac novi testamenti locis illis mirum immodum explicatis: in quibus tamdiu existimarat a nullo posse declarari: omnem desperationem abiiciens sese obiurgari: detestarique cepit. Sed cum nondum omnes eius ex animo ambiguitates excidissent: etiam ut tunc adolescenti ecclesie morem gereret: statuit: ut tamdiu cathecuminus esset: quamdiu singulis fugatis erroribus: quam percontabatur veritas eluceret. Interea ex Africa venit eius constantissima genitrix: terra marique ipsum sequens sic ve de dei pietate in omni pericolo secura: ut per marina discrimina cum salute perventionem ad portum polliceretur inesxplicabile nautis solamen: que cum neque iam Augustinum manicheum: neque catholicum reperiret christianum reperire ineffabilique letizia exilivit: quasi iam tuta de celeri veritatis amplexu. Hic divina fidutia pectore pleno sic eum affatur. Credo si limi in Cristo: ut antequam e vita demigrem: Te fidelem veracemque sim christianum misura. O inexplicande pietatis matrem: ut fons clementie ac misericordiarum pater deus: quam pie ceperat gratiam perficeret: confirmaret augeretque celerius: ac uberiores ac crebriores preces: lacrimasque effondere cepit: nec non frequentius adire templa: ac divi Ambrosii declamationibus devotius actentiusque aures prestare. Venerabatur nacque illum tamquam summi dei angelum: quem eius doctrina non dubitaret gnatum eius Augustinum ad illum ancipitem fluctuationem fuisse deductum: per quam et summa tenebrarum abysso ad verum: indeficientemque luminis fontem illico transiturum speraret. Crebris itaque divi antistitis Ambrosii exhortationibus cumulatisque matris precibus influctuante illo equore magis magisque agitabatur ac ad inquirendam veritatem propensior: ferventiorque fiebat. Valebat autem tum ea differendi exercitatione: ut mente corporeque lustraret quoscumque valuisse ingenio intellexerat: quos eum tam acerrime convinceret: suasit ac iussit vir sanctus Ambrosius eum non disputationibus: sed piis ac sanctis precibus adeundum fuisse. Et ne conflictu fideles invaderet in publicis quotidianisque obsecrationibus pie sanctemque demandavit decantari: ut deus ab Augustini logica eos tueretur. Tunc amici sui charissimi Alippius ac Nebridius: qui opibus: optimisque paternis relictis laribus Chartagine eum vivendi gratia venerant necnon ut in fragrantissimo veritatis sapientieque; studio cum eo degerent secum pariter fluctuantes: pariterque suspirantes: pariter indagabant beatam vitam. Erant enim viri excellentes ingenio ac difficillimarum questionum scrutatores acerrimi: quos sepe numero quam dulciter alloquebatur. Experiebatur enim cor eius: ac quo nesciebat compungi. Promebat quodem ac credo exclamabat. Heus mihi carissimi Heus cordi meo dolcissimi. Relaxemus a curis rerum terrarum aninum. Omittamus vana: inania ac noxia impedimenta salutis. Relinquamus caducum ac lutulentum hunc mundum. Conferamus nos ac properemus ad optimam atque infallibilem veritatem. Vita enim hec misera est: seda est: caduca ac fluxibilis est: ac omnis eius iactantia profecto inanis: Mors incerta: pericula undique imminent. Et nisi festinemus ac inveniamus quod querendum est miseri erimus absque fine. O bone Iesu, o bone ac super bone ac sempre bone deus. Exaudiebas iam lacrimas pienissime matris Monice. Ex audiebas preces piissimi patris Ambrosii. Nihil iam illi dulce erat: nisi tua esset dulcedine conditum. Omnis mundi dulcedo tantum ei erat odio: ut omnis eius sapor esset amaritudini. Iam non modo fractum ac vulneratum: sed contritum se cor habere per sentiebat: perinde excogitabat omne salutis mysterium: in celumque tollens lacrimis irrigatos oculos: cancellatisque palmis genu complectens summi dei implorabat maiestatem: ut suum referaret archanum viamque acquirende felicitatis patefaceret. Optimus autem ac clementissimus deus: eius prosequente veritatis affectum aeterne pietatis intuitu aspiciens: quod rectum: quod verum: quod equum: quodque omni mente imitandum: prosequendumque foret pandens: intelligentie infirmitatem reverberavit: irradiavitque eum luce veementissima: qua quidam amore: timoreque pariter contremuit: sedque adeo longe in dissimilitudinis regione distare: ac eius beatifici muneris expertem esse cognovit: quibus monitis: ac ad se ipsum rediens: in intimaque cordis intrans: insolitam: admirabilem: ac dictu prorsus impossibilem: excentemque omnem: corporeis aspectibus conspicuam: ac sui magnitudine totum occupantem universum lucem: sue mentis oculo prospexit: ac tamquam e summo celo tonantem vocem: eam quae ipsum alloquentem hoc pacto audivit. Cibus sum grandium Augustine. Cresce ac manducabis me: nec tu me mutabis in te sicut cibum carnis tue: sed tu mutaberis in me: que cum perciperet vehementi cordis clamavit affectu. O lux inaccessibilis. O lux ineffabilis. O lux incomprehensibilis: que omnem veritatiem pandis: omnem mentem illuminas: omnem eternitatem referas: omnem demum charitatem accendis. O eterna veritas: vera charitas: chara eternitas. Tu es deus meus: ad te die noctuque suspiro. Illumina me cupientem ac anhellantem te. Et afflatu suo indicavit ei : ut ad Simplitianum celica nitentem gratia proficiscetur: eique suos conferret estus. Ipse autem: quisnam vivendi modus in dei via foret prestantior: per quam quidem incedere multiphariam solent: ostenderet. Ad quem cum se contulisset suorum explicavit circuitus errorum. Et cum quosdam platonicorum libros multis mysteriis ad christi fidem spectantibus: ac optimis preclarissimis que documentis reffertos: suas in manus incidisse narraret : vehementer gratulatus est ei: quoniam non in aliorum philosophorum codices fallaciarum deceptionumque plenos ruisset. Deinde cum ad christi humilitatem sapientibus absconditam: parvulisque revelatam eum exhortaretur: magna rerum gestarum ferie exposuit : quo pacto Victorinus tanta omnium optimarum artium peritia : tanto sapientie munere: tanta denique omnium Romanorum gratia valebat: ut senatus quod eximium in urbe censebatur pro suarum virtutum perhenni memoria statuam in romano foro erexerat: omni tamen ea gloria contempta: idolorum sacrorumque sacrilegiorum: quibus tunc fere tota romana nobilitas inflata spirabat : relicto cultu: mirante roma: cunctis: amicis: propinquis: notis: familiaribusque stupentibus: gaudente ecclesia: superbis irascentibus: ac tabescentibus ac stridentibus dentibus: me inquit teste altiorem templi locum conscedens in omnis fidelis cetus conspectu: tonanti: apertoque sermone catholicam orthodoxamque fidem professus christum mundi salvatorem invocans de sacrosancto baptismatis fonte renatus est. Alia quoque in numera: saluberrimaque ei documenta prebuit: quibus multo vehementius in christi incenderetur amore. Interea ad eum visendum ab Aphrica insperatus: eius amicissimus Pontianus venit: qui eum christianissimus esset: celibem vitam: preclaraque miracela divi Antonii qui sub Constantino celare nuper in egypto claruerat: recensuit: astruxitque multos: regias etiam edes illius concitatos miraculis reliquisse. Ex templo eius in conscientia exortis fluctibus corde: mente: vultuque turbatus Alippium invasit ac exclamans inquit ei. Quid patimur ? Quid est hoc ? Quid audisti. Surgunt indocti ac rapiunt celum: ac nos cum doctrinis nostris: sine corde: sine mentis virore labimur in profundum. Ecce ubi in carne ac sanguine volutamur an quia precesserunt nos: sequi pudetur. Et tam ingens mentis estus eum ab Alippio semovit Alippius aut attonitus intuebatur in eum: non tamquam insolita diceret. Sed quondam plus animum: frons: gene: oculi: color: modusque vocis ac pulsarent ac panderent quae verba. Et mox in quendam proprii domicilii ortum. Alippio pedetentim comite salubriter insaniens cucurrit. Ibique consedentes a profondo cordis arcano excelsa arripuit meditatio. Omnemque eius miseriam in cordis conspectu congessit. Impetus autem ille procellarum tam ingentem lacrimarum ymbrem detulit: ut totum illius locum madefaceret. Et cum tam cordis procella: quondam lacrimarum effusio augeretur ne sibi esset Alippii onerosa penitentia: ab eo segregatus remotiori quodam in loco sub quadam sub fici arbore se prostravit: ibique lacrimis dimisit habenas: ac ut inpe in confessionibus suis testis est oculorum suorum flumina: acceptabile sacrificium deo proruperunt. Et de profundis clamitans has dedit: non tam miserabiles quam salutiferas voces. Et tu Domine: usque quo. Usque quo domine irasceris in finem: ne memor fueris iniquitatum mearum antiquarum. Quamdiu: quamdiu. Cras ac cras. Quare non modo: qua re non hac ora finis turpitudinis mee: Heu mihi quam excelsus es in excelsis: quam profundis in profundis : ac nusquam recedis. Ad quem ego tam serus me converti. Age domine ac fac: excita et revoca me. Accende ac rape me: fragra ac dulcesce. Sero te amavi. O Pulchritudo tam antiqua: ac tam nova. Sero te amavi. O beatarum mentium gloria.Intus erat ac ogi foris: ac ibi te querebam: ac in ista formosa que feristi deformis irruebam. Mecum eras: sed ego tecum non eram. Ea me tenebant longe a te: que si in te non essent: minime essent. Vocasti: clamasti: ac rupisti surditatem meam. Corruscasti: splenduisti: ac fugasti cecitatem meam fragrasti ac eduxisti spiritum ac anhello tibi. Tu gustavi: ac exurio ac sitio te. Tetigisti me et exarsi: in pacem tuam. Cum inhesero tibi ex omni me: nusquam erit mihi dolor ac labor viva erit vita mea tota plena te. Nunc autem quam quem tu imples: sublevas: quam diu te plenus non sum: oneri mihi sum. Contendunt letitie mee flende cum letandis meroribus ac ex qua parte stet victoria mea nescio. Hey mihi domine miserere mei. Contendunt memores mei mali cum gaudiis bonis: ac ex qua parte stet victoria de pugna mea ignoro. Hey mihi domine miserere. Hey mihi ecce vulnera mea non abscondo. Medicus es: eger sum. Misericors es: miser sum. Tota spes mea domine: tota spes mea iam in te posita est. Non nisi domine in te: non nisi in magna valde misericordia tua cor meum: animam meam: spiritum meum: ac omne esse meum: immo tuum: quia illud tu nihi prestitisti: ac ex nihilo illud deduxisti: humiliter pono: ac iacto. Iube igitur coriste vere fili dei. Iube quod vis: ac quid pro salute mea facturus sim indica mihi fabricator celorum. Iube celi terreque patrator quod ego plasma tuum tibi creatori: ac redemptori: ac glorificatori meo servire debeam. Cum hec ac his longe plura vehementioraque amarissimo cum luctu ac contritione veracissima cordis depromeret. Vocem de vicina domo quasi concinentis pueri crebroque repetentis audivit. Tolle lege. Tolle lege. Moxque mutato vultu: quondam accurate pensitare cepit. Utrumque ne pueri: in aliquo ludendi genere tale quippiam cantare solerent. Necque prorsus venerit in mentem: se ulpiam tale quidam audivisse. Ob eam quidam causam surgens lacrimarum impetum repressit: nil aliud interpretans ei divinitus iuberi: nisi ut quia Apud Alippium erat: codicem aperiret apostolicum: ac ut eum lectio moneret: operaretur. Sic enim illi magno Antonio egiptio Paulo superius nominato evenisse audierat: quo cum in evangelica lectione legeretur. Si vis profectus esse: nade ac vende omnia que habes ac de pauperibus: habebis enim thesaurum in celis: ac veni sequere me. Sic acceptis lectionis monumenta: ut sermonem illum ad se dirigi quamsi celesti quodam oraculo minime dubitaverit ac proinde non modo monastice sed heremitice vite eo pacto se fecit ob noxium: ut tam sublimis tamque excelsus in celi gloria fieri benemeritus fuerit qualem nationem omnes ipsum venerantur ac colunt. Huius itaque rei Augustinus non immemor: festinus eum locum ubi sedentem Alippium reliquerat: audivit: Divique Pauli epistolarum volumen continuo aperiens capitulum: in quod primum coniecti sunt oculi silente labio legit. Non in commessationibus ac ebrietatibus: non in cubilibus ac impudicitiis: non in contenzione: ac emulatione: sed induimini dominum nostrum iesum cristum. O admirandum lectionis beneficium: statim securitatis luce infusa: omnium ambiguitatum tenebre diffugerunt. Et volumen illud claudens tranquillo serenoque vultu que contigerat Alippio indicavit: qui cum secum eam lectionem reputare maluisset: quod apostolus adiecit. Infirmum in fide su scipite: legit: quod ad se Alippius retulit: quo in fide firmior ac certior cactus est: ac perinde leti: iucundique ad divam Monicam celeriter pariterque meant: cui que gesta erant hilares enarrant at illa ac gaudio ac iubilo ac mentis inesplicabili affecta tripudio immortalem ac prepotentem deum laudare ac benedicere sinebat numquam: cunctis eius affectibus in laudes versis creatoris: ore cordeque dicebat. Tibi laus: tibi gloria: tibi gratiarum actio summe clementie deus: qui filium meum: filium inquam ancille tue: filium ac servum ac plasma tuum: de profundis tenebrarum eripuisti: ac eius illuminasti mentem: ut cognoscat te lumen verum: cognoscatque quod iesus christus sit natura filius tuus: ac veram mortalem: passibilemque carnem: ac non ut impii manichei asserunt fantasticam de maria virgine inclyta ominis deique matre sumpserit. Cognoscat quod ipse sit lux mundi: via: veritas: ac vita. Cor meum: lingua mea: omnia ac singola membra mea versentur in laudem maiestatis tue domine deus meus. Magnificet te anima mea: magnificet te spiritus meus: magnificet te omnis creatura tua: quondam numquam relinquis diligentes te. Diligis timentes: ac exaudis invocantes te in veritate. Et multo uberius quam nos vel petere: vel cogitare valeamus concedis. Subinde versa in filium dulcibus eum strinxit amplexibus: osculis linxit amenis: tante letitie: tanti quae muneris gaudiorum lacrimis: utriusque facem irrigavit. Benedixit eum et lacrimas: luctus: memores: vigilias: ieiunia: itinerum discrimina: ac omnes quos pro ea perpessa fuerat labores benedixit. Tunc Augustinus ad eam sic exclamavit. O mira pietate fortis. O sancta venerandaque parens. O dilecta omnis ac fervoris genitrix monica. Solare nunc: gaude: iucundare ac esulta maxime. O filia syon: rex tuus: rex inquam fabricator ac portitor orbis. Rex regum ac imperator omnium me dilectissimum filium tuum. Me inquam Augustinum quem plus lacrimarum christo: quoniam carnis mundo femine genuisti de babilonie servitute in suorum munerum dispensatorem: fidelissimumque cives celestis urbis hierusalem: sua inexplicanda pietate ac bonitate convertit. At ubi matrem sic fere publice solatus est: ut sibi divinitus data gra confirmaretur: gentium dimissa caterva: cum cathecumino Alippio: ac matre Monica muliebri habitu: virili fide: anili securitate: materna karitate: christiana pietate eis aderente.

 

[a Cassiciaco]

Rus petiit satis solitarium [Cassiciaco=Cassago Brianza] ubi voces in psalmis ac hymnis dabat: quamtumque illos decantando inflammaretur explicare posset nemo. Cum autem ad quartum psalmum ciuis exordium est. Cum invocarem exaudisti me deus deveniret: ad tantum raptus est ardorem: ut pre dulcedine totus liquefieri videretur. Et cum penultimum carmen alto clamore cordis sui clamaret. In pace: scilicet inidipsum dormiam ac requiescam: dixit. O in pce. O inidipsum. O qui dixit ob dormiam ac requiescam: in quo quietem inveniam: nisi in te: qui omnino non mutarsi: sed vite requies vera: es omnium obliviscens ac expers laborum: ac ita de melle celi mellitas: ac de lumine summi dei lumino fas: ardentesque meditationes: habebat: quorum dulcedine ne extolleretur subito tam vehementerm dentium dolorem in eum immisit deus: ut loquelam ipsam prorsus amitteret: quo in ceries tabellis scriberet opus fuit ut pro attenuando saltem dolore: qui secum aderant deum exorarent cuius desiderio cognito: mox genua supplici fixerunt affectu ac in ipso deprecationis exordio protius dolor ille fugit: qui talis ac tantus fuerat: tamquam ex templo sedatus ut de eius intentione ac repentinu recessu magnopere paueret: dicertque nil esse mirorum si aliqui in eam incidissente opinionem: ut summum locaverint bonum in sanitate asserebat quoque ab ineunte sua etate penam tale expertum fuisse nunquam: quam quidam ob rem insinuati sunt ei in profondo nutus dei: in cuius iam fide: quamquam nondum baptisma suscepisset: sic letus: alacer vivebat: ut die noctuque laudarei: benedicere: glorificareque eius maiestatem ac celsitudinem sinebat minime: ac ut in eius amore magis magique succenderetur Divo antistiti Ambrosio pristinos errores suos: presensque tunc votum litteris insinuans edoceri ab eo petiit: quid de libris sacris ei legendum esset: quo divine percipiende gratie aptior fieret atque paratior. Ille autem Esaiam perlegi iussit: quantum christi mysteriorum: tum gentium vocationis lucidissimus testator: enuntiator clarus: validissimusque preco fuisset. Quippe salvatoris mysteria sic describit aperte: ut evangeliste potius quam prophete stilum sapiat verorum cum prime lectionis mentem non hauriret: totumque volumen tale arbitrans repetendum ad illum usque distulit: quo in divinis eloquiis ac sermonibus esset excitatior. Mansit autem in abditis his locis a tertio nonas maias: quoniam sub ficu eum christi karitas vulneravit ad prodie usque idus septembris: quoniam vindemiarum edictis feriis scholasticis suis alium verborum venditorem providendum mediolanensibus insinuavit. Eo tempore meditationum: soliloquiorum: ac alios libros multos maxime contemplationis scripsit. Ubi autem tempus advenit: quo sicut tunc mos vigebat in ecclesia: de his qua cathecumini erant: dare eum nomen oportuit: relicto rure Mediolanum remeavit.

 

[battesimo]

Sancte vero resurrectionis pascha adveniente: dum triginta ageret annos Archadii: Honoriique temporibus ab integerrimo a presule Ambrosio una cum Alippio ac gnato suo Deodato in fontibus qui Divo inscribuntur Iohanni: cunctis admirantibus: ac deum laudantibus ineffabilis individue: ac santissime trinitatis patris , scilicet filii ac spiritus sancti nomine publice baptizatus est: et ut de eius conversione idem Ambrosius Datiusque recensuit. Ambrosio Te Deum laudamus esordiente: Augustinum Te Dominum confidemur rispondente: pro ut spiritus sanctus eloqui illis dabat: tam precellentem: altique tonanten hymnum alternatim decantatis cunctis stupentibus: cordeque orantibus posteris ediderunt: quem maxima cum veneratione ecclesia recipiens post nocturnos ac ante laudes religiose canendum iussit: qui sic colletantes congaudentes simulque iubilantes: ac spallentes quasi multis divitiis: inestimabilibusque margaritis ditati cum gratiarum catione celeste sumentes pabulum in perhenni dei servitio confirmati ac confortati fuere. At qua tanta in baptismate repletus fuit gratia: ut non modo e mente omnis radix avulsa fuerit errorum. Verum etiam mundane vite preferite ab eo sollicitudo fugiens: omnis humane ac divine sapientie fons ad christi fidem defendendam: protegendam: irrigandamque eius in animo scaturivit. Ob eam rem: neque illis diebus: ut ipse in egregio suarum confessionum volumine testis est: satiabatur dulcedine mirabili considerare altitudinem consilii divini super salutem generis umani: quamtumque in hymnis ac canticis suave sonantis ecclesie vocibus acriter corpore menteque prostratus fuerit: difficile esset dictu. Voces quoque ille eius auribus influebant: deique veritas in cor suum eliquebatur: perinde pietatis estuebat affectus: fluebat currebatque eius ex oculis tanquam duobus ex fontibus indefitiens irrigatio lacrimarum cum quippe quibus tam bene erat ei: ut divine celestisque dulcedinis compos videretur: cuius muneris amplissimi postmodum haud immemor ut laudes gratiasque suo redderet creatori dicere consuevit. Sagictaveras tu cor meum caritate tua domine: ac meis in visceribus transfixa verba tua gestabam: quorum quoque forvorum: quos de nigris lucidos: de mortuis vivos feceras in cogitationis mee sinum congesta me exempla urebant: gravemque torporem assumebam: ac a plorationis valle ascendenti: ac cantanti canticum gradum dederas sagittas acutas tamquam carbones vastatoris: ac ut longe ferventius dei vacaret obsequiis: sicut ispe in sermone de filio prodigo memorat idem sanctus Ambrosius eum Divi Pauli primi heremite habitum: cucullam nigram ad mundi contemptum significandum induit: zonam pelliceam ad lumborum refrenationem indicandam cinxit: coronam etiam in capite fecit: ut per capillos de vertice rasos terrestres cogitationes: criminumque superfluitates de mente iugiter repellendas dignosceret.

 

[origini monachesimo agostiniano]

Baptismate igitur ac abito eo modo suscepto: omnium terrenarum rerum prorsus cura contempta Divi Ambrosii suasu susceptoque ab eo benedictionis munere ad eum quem superius nominavimus Simplicianum eiusdem Pauli discipulum heremi cultorem optimum: gravitate morumque honestate ac mira sanctitate fulgentem se contulit quo cum heremi cultor esset in humilitatis obedientie: paupertatis ieiuniorum disciplinarum orronum: denique omnis santimonie ac pie conversationis fervore ei non modo equalis: sed maior esse studebat: ac adeo quidam divino asspirante afflatu perfecit: ut sepe raptus alter videretur Elyas: et cum quamdiu sic devote: ac beate in nemoribus degisset a pia rogatur parente: secum ut in Affricam redire vellet: quod recte tante matris munera noscens: ac dei mandati memor: quod parentes iubet a filiis honorari: ei morem gerere decrevit. Ob idque a sancto Simpliciano licentiam petens: obnixe ei supplicavit: ut aliquot suis ex fratribus de quibus in affricanis oris religionem planctaret largiretur. Cuius pius pater precibus annuens Anastasium Fabianum Severum Nicholaum Cirillum Stephanum Derotheum Ysaac Nichostratum Paulinum Iacobum Vitalemque viros profecto in heremitica vita probatissimos donavit: amicisque suis karissimis Alippio Nebridio Evodio Pontiano: ac filio suo ingeniosissimo: a Deodato divaque matre sua adiunctis aphricam petens iter arripuit: de quibus omnibus velut humilitatis magistra ac omnis honestatis exemplar Monica ita curam gessit quasi omnes genuisset: ita eius servivit quasi ab omnibus genita fuisset: cum vero per thuscos transiret colles: optimos quoscumque reperisset heremi cultores: presertim quos pisanos incolebant montes: quibus primo condidit regulam visebat: solabatur confortabat ac delitioso eius sapientie pabulo in domino recreabat Romam autem cum ex ostiis tyerinis applicuit. Christiani cultus immanissimos corruptores invasit: expugnavitque quos adversus duo ibidem habuit volumina: alterarum de catholice ecclesie: alterum de manicheorum moribus iscriptum. Tunc insuper de anime quantitate: ac de libero arbitrio querente filio: ipso autem rispondente contra esodem libros magna profunditate conscriptos edidit ubi etiam cesaris cadauer a vermibus comestum: a buffonibus devoratum: a serpentibus circumdatum: scorpionibus omnique genere putredinis: ac fetori repletum intuens in matrem oculos coniiciens puellarum choros: divitiarum copiam: principum multitudinem baronum catervam: militum legiones: acies castrorum: equos ad arma feroces canes avesque ad venandum: aucupandumque rapaces: tubarum clangorem: timpanistriarum tumultiantium sonitum: cantorum et cantatricium: organorum omniumque aliorum musicorum melodias: vexillorum papillionum vestimentorum tapetorum: cubilium auro siricoque contestorum apparatus ac ornamenta. Omnem ita eius pompam: omne fastigium: omnem potentatum: omnem denique gliam ac celsitudinem commemorans: ubinam hec omnia esset exclamavit.

 

[a Ostia tiberina]

Cui pia mater eius rendit Fili mi ei omnia pariter defecerunt: cum eius spiritus deficit: reliqueruntque eum capitiuum in trium brachiorum sepulchro putredine ac fetore plenum ex urbe autem tranquillo iam mari facto: rursus ad tyberinam ostiam contendunt ibi mater ac ipse super quandam incubentee fenestram suppositum inspicientes pomerium soli valde dulciter de beatorum gloria loquebantur: cordisque ore in suprema fluenta fontis vite pariter inhyantes in tantam archanorum dei: contemplationem elevati sunt: ut prorsus mundus iste cum omnibus suis oblectamentis in eorum sermone vilesceret. Tunc illa inquit: fili quo ad me spectat: nulla re iam hac vita delector. Quid itaque hic faciam. Quam ob rem amodo vivam profecto nescio. Huius nacque seculi spes omnesis mihi consumata est. Nempe unum solum erat: quo nimirum hac in vita parum per immorari cupiebam: ut te videt lice catholicum christianum antequam ex ipsa discederet hisce oculis inteuerer quod tamen mihi deus meus multo prestitit cumulatius: ut terrena felicitate contempla te fidum eius videam servitorem. Quid igitur hec me amplius caduca mortalis fluxibusque vita tenetur. Quita sub inde vix subrepit dies: ut febribus ceperit agitari: in quibus solita bonitate: constantiaque freta eterne vita documenta dabat. Nihil profeto de patria: nihil de cognatis: nihil demum de proprio curabat corpore. Illud etiam quod multorum afficere mentem solet: extra scilicet lares proprios obire ipsa incredibili animi virtute aspernabatur: eam quidem ob causam: illa in egritudine poscentibus: an ab eius civitate corpus tam distanter tumulari formidaret: responsum prebuit: nil longius esse a deo: nilque timendum ut inseculi consumatione non agnoscat: unde me resuscitet: perinde alteri nato Augustini filio germano eam non peregre sed tamquam felicius in patria defungi cupienti vultu anxio: reflexo aspectu: prestanti fide eius sermonem exprobans: quid inquit ad Augustinum ait: et villico nullo expectato responso verbum ambobus adiecit. Hoc ubicumque ponite corpus: nihil vos eius cura conturebet. Illum dumtaxat rogum: ut in divine celsitudinis ara mei ubicumque fueritis memores sitis. O preclarum verbum: ac sapiente homine dignum. His aliisque multis memoratu dignis explicatis ingravescente morbo die egritudinis sue nono quarto nonas maias: etatis vero eiusdem anno sexto ac quinquagesimo. Augustini autem seu ipse in confessionum libro memorat terbio ac trigesimo: pia santaque illa animacorpore soluta est Augustinus vero tam felicem obitum monumentis optimis atruentes minime deplorandum: exteriorem fletum mitigabat: reprimebatque: sui affectus increpebat molliciem: quamquam interiori maceraretur dolore atque planctu: quia tanta esset orbatus parente: quamta post christi matrem aliam non fuerat in orbe inventa. Cuius beatum corpus: cum quorum fratrum: aliorumque ei coherentium: ac innumere multitudinis Ostiensis ecclesie obsecrationibus: cum ea decuit veneratione sepolture commisit. Solus mestus que deinde Augustinus abditum locum adiuvit. Ubi cum tam morigerata: tam pia: tanque sancta matre se orbatum pensitaret. Cum eius in mentem illius itineris discrimina: labores inexplicabiles: lacrimarum gurgites: ceteraque immense pietatis venirent offitia: libuit ei quidam in dei conspectum flere: ac quas continuerai lacrimas: ut pro arbitratu fluerent: dimisit. Et in eo fletu ex intimis cordis preces ad deum pro ea fundebat gratiasque illi optimo rendebat opifici: qui eam tot tantisque meritis insignierat: ut glorie sue digna inveniretur muneribus.

 

[Centocelle]

Defunta vero matre: nec ut quidam licenter aiunt in Aphrim remeavit: sed ad centum cellas quadrigesimus fere lapidem ab urbe se contulit: ubi sub sancte trinitatis vocabolo monasterium quod adhuc extat extruxit: quod optimis fratribus primi heremite pauli vitam ducentibus refersit eosque apostolicum vivendi modum quem heremitis de monte pisano dederat: perdocuit. Ibi ut plerique aiunt sublime de trinitate volumen quod postea senio confectus explevit exorsus fuit.

 

[ritorna in Africa]

Postmodum ut primi voti compos efficeretur in aphricam suis cum comitibus reversus est Carthaginemque veniens a quodam viro devotissimo Innocentio nomine hospitio suscipitur: qui cum tanta premeretur in valetudine: ut quedam ei membra abscidi oportet Augustinus pietate motus pro eo oravit contestim gratia descendente divina sanitatem fuit adeptus. Ad proprios deinde agros cum sua profectus cohorte: patrimonioque vendito: locum idoneum ubi cum suis fratribus omnino abdicato mundo in ieiuniis: orationibus: sanctarumque scripturarum lectionibus fanularetur altissimo perconctabatur. Cuius vehementissimum desiderium Valerius Iponensis Antistes cognoscens: ei locum in heremo ab hominum remotum frequentia sancto suo proposito aptissimo donavit: multaque pro monasteriis structura de episcopatus bonis largitus est. Ubi preter eos quos de italia secum duxerat eo optime fame odore: copiosum ibi numerum fratrum lucratus est: quibus optimam vivenda formam a sanctis apostolis servatam: maxime ut eorum nemo proprium haberet aliquid: in omni obedientia: pudicicia: vera sinceraque charitate degerent dedit. In quo quidem vivendi ritu quedam compendiosa precepta que in italia plus dederat quae seconda dicunt regula: complexus est. Ex quibus ac aliis nonnullis preclarissimis documentis quas paradisi appellant margaritas. Postmodum factus antistes regulam quam ipse vite salutaris speculum voluit nominari confecit. Experta igitur eius celica vita: experta doctrine profunditate: experta efflagitantis ecclesie necessitate. Sanctus presul Valerius eum ad se accersisi fecit: ac quamquam invitum sacerdotii digitate eum premunivit. Sacerdoti quidem digitate suscepta: beate vite auctus est fervor. Proinde suum repetens monasterium magis ac magis pauper cum pauperibus deo servire decrevit tanto quippe divine sapientie munere valebat: ut quicquid vel ipse optaret: vel pro augenda servandaque fide opus esset: quam mirabili celeritate conscriberet. Cum autem a beato Valerio quiete solitudinis adeo mirificus videretur amator. Illiusque salubri doctrina minus comode populus reficeretur: ut trique daret temperamentum: populi necessitudini ac augustini satisfaceret proposito: hortulum civitatis menibus contiguum ubi alterum erigeret monasterium: condonavit: quod cum illius etiam ope construxisset: de prioris monasterii fratribus: ac aliis multis qui effusa iam fama accurrebant: cum eiusdem vite observatia oportunum sufficientemque numerum intromisit: cum quibus ut predicazioni: disputationi ac publice lectioni commodius vacaret commorabatur. Eius quoque vita: conversatioque ac sanctior: ac redolentior continuo habebatur. Enim fratrorum suorum numerus mirum crescebat immodum. In quorum mentes tantus vite ac doctrine fructus ex Augustini eminentissimo redundabat fonte: ut Valerii Pontificis iussibus: eorum plerique omnes dei verbum publice saluberrimeque docerent. Quibus enim de rebus vehementi gaudio: inexplicabilique letitia. Idem Valerius afficiebatur. Et quam talem: tantumque virum donasset ei deus cuius sana: saluberrimaque doctrina stabiliri: firmari: ab omnique hereticorum perfidia defensari: ac protegi sua sancta posset ecclesia. Iuges quas poterat eius maiestati gratias habebat. Eo quidem tempore dira: sevaque fortunati manicheorum presbiteri plurimos invaserit pestis: quem divus Augustinus in publicum fecit certamen conveniri: ac die: loco: omnimque famosissimorum virorum conventu edictis: notariis ac tabellionibus rogatis ad utriusque argumenta: rnsaque suscipienda patefactis tabellis: die prima: questio quod de mali erat origine: conscripta ac adnotata est. Peremdie autem disputationem fuere congressi. In quam tam valide: tam potenter: tam acriter: tacque aperte illum expugnavit: ac eius confutavit errorem: ut non mon: pudori: confusioni: ludribrioque omnibus factus abierit: verorum etiam de presentium: absentiumque mente: ad quorum aures tanti certaminis devenit victoria: pestiferus ille morbus ultro ac citro sublatus exitit: tunc veritas: redigi: fides aumento robori firmatati: nitorique inesplicabili omnium fuit mentibus: in quem: ac in alios innumeros errores: quam morbidam fluctuantemque Petri reddebant naviculam plurima egregia edidit volumina. Cum autem hunc hominem: e celo missum ad protegendam defendendamque fidem Christi.

 

[nominato sacerdote e vescovo da Valerio]

Sanctus senex Valerius minime dubitaret fuisse destinatum: formidare cepit: ne ipsum in episcopum alia postularet ecclesia Metropolitano suo: Cartheginensi videlicet archipresuli clam obnixeque supplicavit: quatenus ipso cedente Iponensem episcopum Augustinum ordinaret: cuius humilibus annuens precibus: convocata synodo: eo cedente Augustinum Iponensis ecclesie presulem creavit: ad quam certe dignitatem assumptus (non ut quibusdam placet antea) clericorum regularium: quos vocabolo greco canonicos appellamus monasterium instituit: ac duos priores vivendi modos: quos suis dederat fratribus in unam redegit regulam: quam ac fratribus ac canonicis iussit esse communem. Hec nempe tertia est quod a maximis pontificibus inter canones recepita est ac approbata. Nec ob presulatus dignitatem fratres eiecit: quonimo secum iugiter plurimos iusserit comorari: ut cum eis (sicut in sermone ad prebiteros Iponenses in quot) animum mentemque ad devotionem excitaret: ac prima solita ve confidentia dulciacum eis haberet colloquia. In episcopali celsitudine latiorem vitam non duxit: sed ut ipse posteris tradidit in ea fede paupertate magnopere servebat olera ac leguminose absque oleo: absque butirro: absque omni alio condimento: ut antea in solitudine communis eius victus erant: infirmorum tamen hospitumque gratia nonnumquam carnes habebat. Vino semper quam sobrie utebatur. Quippe sibi pauper ac parcus: aliis autem dives: ac largus erat: sibi ieiunia : vigilias: ac acerrimas quascumque vite asperitates: aliis epulas: ac optima quecumque que absque poterat pectore oblectamenta curabat. Eius hostium viatoribus patebat. Mensa frugalis erat hospitibus: in qua nullam confubulationem fieri sinebat: sed vel disputationem: vel lectionem: aut saltem summum instituerat servari silentium: detractores in mensa tamquam pestiferos: morbidosque pellebat. Iccirco in tabella mensali fecit in eos scribi versiculos. Quisquis amat dictis absentum rodere vitam. Hanc mensam indignam noverit esse sibi. Vasa eius lignea erant: vel terrea: non quam argentea deeseent ei: cum auro argento: divitiisque multis abundaret: sed quoniam ea frangi ac conflari: ac captivorum redemptioni pauperum ac quorumcumque indigentium subventioni ea distribui iusserat. Cum autem continua: diffusaque erga egenos ac pauperes largitate ecclesie pecunia defuisset: fideli denuntiabat populo: se non habere quod indigentibus erogaret. Idque palam predicabat. Et ut in paupertate eos solidaret: fratribus Iponensibus sepe numero dicebat. Neque temporalium bonorum possessores: sed erogatores simus. Neque ego qui episcopus sum habere quippiam debeo: nisi tantum ad dispensandum: que bona ecclesiarum matrimonium sunt pauperum. De consanguineis ei cura non erat: nisi quos plus eguisse dignosceret. Et enim alieni pauperes: quam propinqui divites sibi erant cariores. In vestimentis item ac calciamentis tantam servebat mediocritatem: ut se de preciosa veste erubescere fateretur: iuberetque habitum notabilem non esse: nec affectare vestibus placere sed moribus. Ob eam rem cum ei preciosum daretur indumentum illud pro pauperum subventione vendebat: ut cum illud commune esse non posset: pecunia inde suscepta conis esset commodiusque egenis largiretur. Pius erat miserorum consolator. Diligens peccatorum conversor. Libens predicator: dulcis doctor tonans arcano rerum dei preco: nefandorum vitiorum acerrimus reprehensor: timidis amenus: temerariis severus: cunctis tamen erat affabilis. Viduas: orphanos: pupillos: miserosque protegebat: sublevabat oppressos: defensabat iniuste damnatos: rectus iudex omnium erat: perinde filios vel sibi caros propter ecclesiam exheredandos petenti dicere solitus erat. Alterum consultorem quereret: quem Augustinum: quid plura. Mixtam habebat cum iusticia miram clementiam. Monasteria: ecclesia: hospitalia: ac cetera pia loca erigebat: sustentabat: ac manutenebat. Fratres quos in christo generat sepe visitabat: tum ut eorum conversatione eius augeretur fervor: tum ut eos exhortaretur: doceret: ac in sancto confortaret proposito. Eorum quantum opus erat indigentie subveniebat. Unde cum eorum numerus auctus fuisset: centum ac quadraginta vestimenta: totidemque calciamentorum paria: quatenus seduli ores frequentioresque in orationibus ac aliis divinis obsequiis essent: largitus est. Feminarum intro domum suam adire passus est nullam: neque germanam sororem: neque fratris filias: quo deo pariter serviebant: neque ceu Possidonius memorat cum muliere solus loqui volebat unquam: etiam si quod tractandum fuisset arcanum: si qua vero interdum tanto eius indiguisset affatu: ut se ei negare nequivisset non nisi fratribus: aut clericis prospicientibus ei prestabat auditum. Eam hospitibus karitatem observabat: ut quot poterat in proprio susciperet domicilio: ac tanquam christi personam coleret ac veneraretur sempre memor salvatoris dicentis. Quod uni ex minimis meis feceritis mihi feceritis. Ob eam causam non immerito ceu divus Prosper recensuit. Cum ex multa pauperum frequentia vice quadam cuiusdam lavisset: ac oscularetur pedes ab eo audire meruit. Gaude Augustine quia hodie christum dei filium videre in carne: tangere: lavare: ac oculari eius pedes: atque cum eo loqui meruisti. Quibus expletis eius evanuit ab oculis summam inexplicabilemque relinquens letitiam. Sic legendo: predicando: scribendo: disputandoque valenter invadebat ac confundebat hereticos: ut palam asserent nil peccati perpetraturum. Qui Augustinum necaret: immo eum tamquam lupum rapacem: leonemque ruggente ac invasorem acerrimum occidendum perdendumque esse predicabant: astruentes perditoribus eius cuncta ab immortali deo relaxanda fuisse facinora. Hinc eius de interemptione consilium sepissime inientes: simul in nefandissima eorum conspiratione: deificare illum decreverunt: qui Augustinum quavis morte de medio sustulisset: eam ob rem sepe ipsum invaser: sepe numero nunc veneno: nunc armis: nunc aliis modis plurimis eum extinguere conati fuerunt: sepe numero cum docendas monendasque plebes adiret: armati in eum irruerunt. Prepotens autem deus sempre suum athletam servavit illesum: ut mundam: illamque fidem eius iugiter custodiret: die noctuque pensitabat: quo pacto sue aliorum potuisse prodesse saluti: perinde non tam super ecclesie sue animis: sed super totius cristiane religionis vigilabat grege: ne vel sathane: vel perversorum hominum perfidia: dolisque labentes lupis tabulo fierent. Quod si cuippiam contigisset: luctu amarissimo: divinam implorabat clementiam: ut eius preste adesset conversioni. Quos vero sua opera industriaque valebat erigere: non modum non omittebat: verum etiam ad id faciundum nulla occasione ei poterat esse ebitudo. Hinc cum Roma Gothicorum interruptione: ut eis verbis utar agentium sub rege Alarico: atque impetu magne cladis eversa esset: eiusque eversionem deorum fallorum mutorumque cultores in christianam religionem referre conarentur: solitoque acerbius ac amarius deum verum blasfermarent: ipse exardescent zelo domus dei adversus eorum blasfemias atque errores: magnum preclarissimumque illud volumen quod de civitate dei inscriptum est in duos ac viginti consumatum libros quos accuratissime scripsit. Noctem pene totam ducebat insomnem: ut his defensionum causis: sanctarum litterarum explanationibus: divinisque implorandis vacaret muneribus: quibus sic erat intentus: ut sepe numero omnis sensus expers videretur. Quo plerumque fiebat: ut cum ab aliis vocaretur in celestium raptus contemplationem sentiebat minime. Sic post sacrosancti baptismatis lavacrum suum instituit anim: ut non modo ea crimina: que mortem inferunt: aliquando perpetrarti: sed numquam odioso verbo numquam iuramento: numquam e mendacio fuerit usus. Unde ac illa etiam communi religiosorum licentia iuramenta fiunt: utpote: deus mihi te stium sit: deus me adiuvet: in vero iudicio loquar: atque alia que imbuccam parum meditate loquentium concidere solent: cura quidam incredibili: tamquam diram pestem exhorrebat afferens evangelii documentum magnopere fore servandum: quo omnes in unum admonemur: ut omnis sermo noster sit: est est: non non ne iurandi consuetudine impeierandi labemur execrationem. Quanta subinde nituerit castitate eius fama: preclarissimumque nomen testis est : quo castitatis speculum: pudicitie norma: omnis demum continentie exemplar ab omnibus diceretur. Qua de re nullum bonum opus sine castitate crebro dicebat : sepe indubitateque afferebat: quo pacto plus placet deo mugitus boum: latratus canum cronitus porcorum: quam deprecatio clericorum luxuriantum: ideo ut omnis carnis rebellionem toleret cilicio: ieuiniis: flagellisque asperrimis eam domitabat. Cubilis molliciem: vestium ornatus: apparatus domus: colloquia atque aspectus mulierum que maxime sunt incentiva libidinis: mirumimodum odio habebat. Hinc et mulierum inspectoribus quam sepe dicere solitus erat. Impudicus oculus: impudici cordis est nuntius: Preclarissimo evangelizandi officio tam ferventer fungebatur: ut non iniuria in dispensando verbo dei: parem cum apostolis gratiam habuisse censeatur. Tanta faciendorum miraculorum virtute etiam vivens claruit ut nullum morbi genus fuerit quod piis precibus sanctisque meritis eius non fuerit sublatum: que cum explicatu difficillima forent ea impresentiarum pretereo. Quid opus est verbis: profecto singula eius facta ac gesta stupenda sunt: ac non nisi vehementi spiritus sancti fuisse afflatu congesta censendum est. Unum tamen arbitror: quo procul dubio cunctis veteris ac novi testamenti viris sanctis preferndis sit: copiosioremque dei gratiam suscepisse minime dubitandum quod cum sic partita divina munera sint: ut alii differendi: alii legendi: alii evangelizandi: alii orandi alii scribandi: alii regende rei publice: alii interpretandi sermonis: alii sanandarum egritudinum: alii effugandorum demonum: alii expugnande temptationis: alii item alio refulxerint munere Augustinus vero sic omnibus preditus premonitusque fuit: tamque omnia faciebat egregie: ut nihil supra. Ob eam rem Macedonius stupet: deumque in testem invocat: se nescium esse: quid in Augustino magis miretur: an sacerdotii perfectionem: an philosophie dogmata: an historie plenam notitiam: an facundie iucunditatem: an rerum modorumque varietatem: omnia inquit sic pariter complexus est: ut neque in vita sanctior: neque in doctrina possit excellentior excogitari. Ob eam rem sanctus Prosper rerum Augustini meditator accuratissimus inquit. Deus pater per unigenitum filum suum cuncta creavit ac aliquo gradu perfectionis creaturas singulas dotavit. Sed beatum Augustinum ad imaginem trinitatis creatum adeo sublimavit: alta scilicet intelligentia: memoria lata: voluntate infiammata: ut nullus excepto filio dei iesu christi sibi unquam fuerit similis inventus. Perinde divus Oddo Columnensis gentis princeps gloriosissimis. Qui ac Martinus quintus Romanorum Pontifex maximus extitit: dum dive Monice corpus sanctissimum a tyberinis ostiis in urbem cum incredibili quadam transferret celebritate impsumque nobis tamquam eius nepotibus veris ac legitimis heredibus condonaret: in tanti doctoris laudem preconiumque: ut per talem prolem: talem tantamque parentem extolleret hoc pacto intonuit. Quicquid enim filii omnes apostoli plantaverunt. Quicquid apollo atque alii postolorum sectatores irrigarunt: hic coronavit: hic tetendit: hic velut circumposito aggere materiam prebuit: qua ex deo feliciora ecclesia susciperet in crementa. Sic itaque hunc virum celestem spuns sanctus sua replevit gratia: ut non mon in omnibus liberalibus artibus: sicut in superioribus assertum fuit. Verarum etiam in eminentissimo theologie fonte: omnique agendarum rerum virtute: preter deum preceptorem habuerit neminem. Sic repente sub ficu in alterorum mutatus est virum: ut quamquam hominis natura: virtute ac gratia angelus (ut divo Basilio placuit) merito fuit iudicandus. Et tot: tantisque gratiarum muneribus summus rerum omnium opifex eum insignivit : ut non modo omnium virtutum: forma ac speculum extiterit in natura: sed toto orbe terrarum unicum esset. Christiane fidei iubar splendidissimum quio non modo terrens in artibus vivente: sed omnibus seculis sue mentis splendore tota refulgeret ecclesia. Nam sue admirabilis sapientie flumen sic eam irrigavit: ut nullo unquam turpe vel heresibus: vel infidelitatis agitatoribus: siccitatibus: adustionibusque poterat arefieri: quam eius sapientia posteris relicta: ac virere ac firmari ac perpetuo stabiliri queat. Tot nanque egregia libroum edidit volumina: tot elegantissimas orationes tot epistolarum genera: tot varios diversarum rerum tractatus composuit: ut nihil opertum: nihil obscurum: nihil abditum: nihil indiscussum: nihil quidam ullum ad defensionem: ullum ad gubernationem: ullum ad augmentum: ullum ad fidei gliam spectet: intactum reliquerit. Hic Volusianus legi dei desse: ait: quicquid Augustinum contigerit ignorasse. Hic Possidonius cecinit Augustine tonas divine flamine verbi. Mentitur qui te totum legisse fatetur aut tua quos lector noscer cuncta potet. Namque volumibus mille Augustine refulges. Testantur libri quod linquor ipse tui: quamvis multorum placeant documenta librorum. Si Augustinus ad est sufficit ipse tibi. Neque per mille sic numerorum prescriptum intelligamus: quin longe plura ediderat volumina. Sed eum quondam indefinite multitudinis modum: sicut per ea que ad Paulinum: idem Possidonius scripsit apertissime constat insinuare voluisse. Nempe quadam in epistola inquit. Si a me petis quot librorum volumina diversis personarum statibus per noster Aurelius Augustinus graziose conscriperserit: nil aliud tibi rendere cum ceteris audeo: nisi quod ascendit super cherubin ac volavit super pennas ventorum: cuiusve intellectus magnitudinem: latitudinem: profunditatem: si scire desideras: ausculta (obsecro te) paulisper fertur que Marcus Terrentius Varo apud latinos innumerabiles libros composuit: apud grecos: Calcidorus miris attollitur laudibus de nostris etiam Origenem sex milia libros legitur scripsisse: horum autem omnium studium Augustinus scientia ac ingenio vicit. Nam tanta dictando privatim: tanta in ecclesiis diversisque locis disputando conscripsit: ut vix cuiquam studiorum non dicam scrivere: sed nec ea legere posse occurrat. Mentitur ergo quos de totum Augustinum legisse fatetur. At quidem si Varronem: si Calcidorum Origenem ac omnes cuiuscumque sethe philosophos: atque omnis facultatis doctoris: sive gentiles: sive fideles superavit: nonnulla dumtaxtat sed plures sex milibus a bundasse voluminibus: astruamus: necesse est cui sententie non tam mea in heret opinio: quam Isydori: Ugonis Vicentii Bernardi: aliorumque plurimorum assentit auctoritas in quorum quidam voluminum editionibus hec prefecto stupenda: atque ultro e citro admiranda sunt quod in omni sue opere alio usus stilo fuerit: quia nulla in tot tantorumque voluminum copia inveniatur repugnantia quod sic adungueret emendatissima cuncta relinquerit: ut nihil vel addendum sit: ullum minuendum: in quorum emendatione librorum: quem de pretractationibus inscripsit: sua in senectute composuit: quibus quidem superne ineffabilisque sapientie effusio: soliditas tenacitasque memorie: denique mentis eius celeritas comparabatur: quod in nullo quovisalio doctore: ut neminem excipiam unquam fuere. Quid igitur pluribus moror: nullum satis mihi: nulli dicendi ubertas: nulla denique mentis acie: adenarranda: excogitanda: explicandaque: fideliter: ac sciem ab eo gesta satis esset: ne tamen longior siam: atque ad ipsos commentarios festinem: orationem claudam. Post itaque innumera: defensionem: sublimationemque fidei: a salvatoris ortu anno quadringentesimo trigesimo sexto: pontificatus Sixti tertii: anno secondo Theodosii minoris imperii undevigesimo presulatus eius anno quadragesimo: omnisque eius etatis sexto ac septuagesimo.

 

[la morte]

Iuxta Eusebii Possidoniique supputationem Vandalorum exercitu omnem Aphricam umanissime devastante: sexui: etati professioni: dignitatique nulli parcente: pro ceteris augustinus sue senectutis dies amarissimos: lugubresque duceret. Cum alios ostili nece estingui: alios effugari: alios pro tormentorum acerbitate a fide apostotare. Ecclesias item sacerdotibus ministrisque destituì: virgines atque optimo quoscumque continentes dissipari : corporis animeque integritatem in omnibus pene deficere: oppia demolliri: devastari urbes: sacra dei templa igne cremari: hymnos laudes: sacramentaque omnia ab omnibus fere pretermissa videret: tantam ecclesie iacturam: tamque deplorandum excidium equo animo ferre non potens: tennis in celum palmis luctu singultu: omnique doloris acerbitate maceratus: corpore: menteque prostratus. Noctes diesque ore atque corde humillimas offerens preces dei exorabat maiestatem : eiusque implorabat clementiam: ut hec tanta exingueret mala: aut eius fidelibus constantiam patientiamque in ea pressura: iacturaque largiretur: aut ipsum de hac lugubri vita saltem subriperet: atque de tertio se exaudiendum revelatum est ei: quo factum fuit: ut terbio obsidionis mense agitari febribus ceperit: quo optatum efflagitatumque votum de proximo conferendum agnoscens omnibus eiectis curis: septem psalmos david quos penitentialies nos appellamus: quos ipse primus se legit: uberrime flendo eos sepissime relegebat. Fratres canonicosque in unum congregatos solabatur: sancta saluberrimaque documenta docebat: atque miro quodam suasu in sancte religionis proposito confortare desinebat nunquam. Temporalium terrestrumque rerum testamentum nullum fecit: quia unde faceret christi pauper habebat minime: immensi tamen thesauri sapientie sue bibliothecam per totum orbem effundendam reliquit. Itaque susceptis fidei sacramentis: ore menteque humiliter deum laudans: decima egritudinis die: quanto kalendas septembris: angelorum comitante caterva: pia sanctaque anima illa corporis soluta domicilio: ad suum rediit creatorem. Amen

 

 

Explicit vita sancti Augustini Episcopi.