Percorso : HOME > Scriptorium >  Pietro Oldrado

Pietro Oldrado: Traslazione spoglie di Agostino 

Pagina a stampa dell'opera di Agostino Fivizzani

Pagina a stampa dell'opera di Agostino Fivizzani

 

 

 

DE TRANSLATIONE CORPORIS B. AVGVSTINI DOCTORIS ECCLESIAE EX SARDINIA PAPIAM

Petri Oldradi, Archiepjscopi Mediolanen. Ad Carolum Magnum Epistola. DOMINO REGVM PIISSIMO V Carolo Magno

 

 

Tratto da Vita S. Augustini episcopi ecclesiae doctoris, ipsius ante et post ab eo susceptum baptismum gesta complectens per F. Augustinum Fiuizanium ... collecta, ... edita a Possidio. Petri Oldradi ... Epistola ad Carolum Magnum de translatione S. Augustini ex Sardinia Papiam. Item ex verbis Martini papae quinti sermo De translatione Sanctae Monicae Ostia Romam Romae - ex officina Ioan. Martinelli ad signum Phoenicis, 1586 (Romae - ex typographia Vincentij Accolti, 1586)

L'Epistola fu pubblicata la prima volta dall'agostiniano P. Agostino Fivizzani (1527-1595), romano, sacrista del Palazzo Apostolico, in aggiunta alla Vita da lui composta con estratti delle Confessiones e di S. Possidio. Il Fivizzani dedicando l'opera sua al cardinale Giacomo Savelli, vescovo di Porto, afferma che copia della lettera gli fu favorita da Giacomo Oldradi, beneficiato della basilica di S. Pietro; e che fu esortato a pubblicarla dal P. Maestro Taddeo (Perusino), vicario generale dell'Ordine e da altre pie persone. Il cardinale Baronio la riprodusse negli Annales, aggiungendovi notizie raccolte da Beda, Paolo Diacono, Mariano Scoto, Sigiberto e altri pi¨ recenti (Annales ecclesistici, ad annum 725, n. 1).

 

 

 

Petrus Oldradus, indegnus Mediolanensis Archiepiscopi perennem in Christo coronam.

OPVS, quod Celsitudo Vestra, dum in urbe Mediolani moraretur, mihi imponere dignata fuit, ut aliquid de Translatione Corporis B. Augustini Episcopi, de Sardinia Papiam inquirerem, et fideli sermone Celsitudini Vestrae transcriberem, quantum humana fragilitas laborare potuit, elaboraui; et quod ex litteris, et libris Regum Longobardorum, et etiam ex traditione multorum legi, et audiui, Deo adiuvante, breviter scribam.

B. Augustinus, Doctor Ecclesiarum Christi, post multa miraculorum signa, quibus in hoc mundo effulsit, post multam insudationem laborum, qua obstinationem hareticorum, rectum iter vitae deprauantium, oppugnauerat, Deo animam reddens, honorifice a Fidelibus sepultus est in civitate Hipponensi, in Episcopatu suo, in Ecclesia S. Stephani, currente anno Incarnationis Christi CCCC XXX. ibique honorifice sepultus per manus Discipulorum suorum iacuit annis fere LVI, deinde Sardiniam translatus a Fidelibus, et Catholicis Episcopis, qui ob Christi fidem ab iniquo Trasimundo Vandalorum Rege, una cum Fulgentio Rumpensi Episcopo cum innumerabilibus Christi Fidelibus in eandem insulam relegati fuerant, quo tempore Vandali armis Africam vastabant; ne gemma, et thesaurus tantus ab immundis spiritibus pollueretur, secum cum nonnullis alijs Sanctorum Reliquijs deportarunt.

Ibi multis miraculis claruit annis CăXXIII. In quo manifeste datur intelligi, quod quos Deus charos habet, ad sanctitatis eorum testimonium, clarificat, et insÝgnit virtutibus miraculorum. Vnde Luitprando, Asprandi filio Longobardorum Rege quo tempore a die obitus ipsius sancti viri fere ducenti et octuaginta anni euoluti fuerant, regnum Longobardorum adepto, et perseuerante in verae religionis proposito, quippe qui protector et defensor fidelis Ecclesiarum Dei extitit, vir certe tanto principatu dignissimus, si prudentiam, sapientiam, consiliumque quo plurimum valebat, inspexerimus: iustitia, atque clementia ita insignis habebatur, vt diÝficile iudicaretur, qua in re maiorem promereretur laudem: ChriÝtianissimus adeo fuit, ac religionis amator, vt nullibi in regno templa sÝne suo suffragio aedificari permiserit.

 

Nam vt de ceteris taceam, Papiae plurima templa ornatu miro construxit, donatis et additis multis castris et possessionibus: et praecipue in palatio suo Oratorium in honorem Salvatoris mundi exstruxit, ubi et sacerdotes, et clericos multos instituit, qui die noctoque diuina officia exsolverent, attributis multis bonis, ut honestius et alacrius Deo inseruire possent. Et primo Regni sui anno donationem, quam B. Petro Aripertus Rex donaverat, confirmavit, scilicet Alpes Cottias, in quibus lanua est, et quidquid ab ea Alpes usque, Galliarum fines, continebatur: et B. Petro, Apostolorum Principi in suburbio Papiensi Monasterium construxit, artificis opere excellenter ornatum, cui etiam indidit nomen Caelum Aureum. Barbarorum igitur infinita multitudo Sardiniam expugnare est aggressa: quam cum invasissent et subiugatam destruerent, loca etiam sancta violenter aggressi polluebant; inter quae sepulcrum B. Augustini. Haec cum iustitiae cultor, et amator religionis Luitprandus Rex audisset Ó sanctae memoriae Petro Papiensi Episcopo, quem Rex maximo honore et summa reverentia ob vitae sanctitatem prosequebatur, videlicet coinquinari, et inhoneste tractari sanctissimi Augustini locum; legatos suos proceres nobiles cum magno pondere auri et argenti transmisit in Sardiniam, ut Corpus tanti sancti redimerent pretio, et transferrent quamprimu, ad civitatem Papiensem.

Qui iussioni et desiderio piissimi Regis satisfacere cupientes, navigio venerunt Sardiniam; et redimentes corpus sanctum Ó Barbaris,navique illud imponentes, Dei misericordia, et ingenti eorum gaudio, plenis velis per tranquillum mare in unius diei et noctis spatio positi sunt ante portum et stationem lanuensem. Et per legatos Regi,quae facta erant, denunciarunt; et ut honorifice occurreret ad Reliquias tam gloriosi corporis suscipiendas. Quo audito Rex immenso gaudio perfusus, gratias ingentes Deo referebat, quod desiderium suum implevisset: omnique negotio postposito, rogatis et convocatis omnium civitatum suarum Episcopis, et universo Clero, usque in fines agri Dertonensis ad suscipiendum tam praeclarum Dei munus cum maxima humilitate processit, et more Davidico ad accipiendam arcam Domini, et reponendam in decentiori loco properabat, cum innumerabili procerum, ac populi utriusque fexus multitudine, Deo gratias agente de tantis donis ac datis. Cum autem ad locum ubi jacebat sanctum corpus appropinquasset, depositis Regalis aulae insignibus, nudatoque capite, et pedibus, cum tanta humilitate et devotione procedebat, vt omnes, qui aderant, mirarentur, et Deum super tanta devotione pijssimi Regis laudarent.

 

Ad Confessorem autem suum clarificandum misericordiosus Dominus dignatus est multa miracula operari. Multi enim aliquo officio corporis priuati aderant, qui recuperata sanitate alacres in Iaudem et honorem Dei vociferantes, laeti ad propria remeabant. Unde corpus B. Confessoris cum laudibus, et hymnis deferentes pervenerunt ad fines agri Dertonensis, ad praedium, quod appellant Savinariense ubi Rex Luitprandus cum universo Episcoporum et procerum comitatu pernoctantes, et debitum tanto patri officium digne peragentes, Rex ipse tamquam unus de plebe prope sanctissimi corporis Reliquias nimio devotionis zelo ardentes pernoctavit. Cum autem aurora sequentis diei illucesceret ad peragendum iter ad urbem Ticinensem insistentes, nullo modo Sanctum corpus mouere potuerunt. Cum igitur plures ad feretrum accederent, nеc quidquam proficerent, Rex Luitprandus, scissis vestibus, et deformata facie, in terra devolutabatur, quippe qui immenso desiderio tanti Patris transferendi Reliquias ad urbem Ticinum aestuabat nimis ac omnino ab omni sua spe ceciderat posse amoveri sanctum corpus. Quo miraculo omnes Episcopi, et proceres stupebant cogitantes intra se quidnam Deus omnipotens indicare vellet de Reliquijs tam gloriosi Doctoris. Aderat inter coetum Episcoporum S. memoriae Gratianus, Nouariensis Ecclesiae Praesul, vir multa doctrina praeditus, et omni scientiarum genere illustris et vere Dei sacerdos, qui accessit confidenter ad Luitprandum Regem, affirmant Dei misericordiam non verbis et actibus externis, sed magis votis et operibus implorandam.

 

Quae Rex libentissime monita audiens, facto voto deliberavit, et firmo iuramento et regali decreto hoc asseruit, si Dominus Deus omnipotens corpus В. Augustini Ticinum deferri permitteret, quod supra nominatum Praedium Sauinariense Deo, et Ecclesia B. Petri ad quam ipsum sanctum corpus deferre volebat, perpetuo habendum tribueret. Factum est igitur, ut cum votum persolvisset accederet ad feretrum: qui cum corpus de terra levare tentaret, ita levissimum invenit, ut nullo ulterius onere impediente, corpus beatisimum, quod prius nec moueri poterat Ó pluribus modo non prohiberetur deferri Ó duobus. Peragebant igitur inceptum iter cum ingenti gaudio et exultatione, laudantes Dei omnipotentiam, qui vota Regis tam facile audisset. Cum autem in Urbe auditum esset de adventu Regis cum Reliquijs beatissimi Confessoris, ad suscipiendum corpus sanctissimum omnes, qui residui fuerant, festinarunt occurrere: et cum summo honore, ut pote tanto Patri debito, detulerunt cum hymnis et canticis, et totius populi concursu summo gaudio perfusi; et reposuerunt in ╔cclefia B. Petri in Caelo Aureo.

lure autem in Apostolica positus est Ecclesia, qui pro ecclesiastica dimicans fide diabolicas haeticorum fraudes dispersit. Ubi etiam ad sanctitatis eius testimonium, ad augmentum fidei posterorum, multis signis et miraculis claruit. Illud momoria dignum contigit postTranslationem Papiae factam, quo Deo beatoque patri Augustino gratam fuisse eam Translationem innotuit si quidem multi tacta sacrorum pignorum, seu arcae, ex varijs morbis statim cоnvaluere.

Sed insignis fuit illa apparitio facta quibusdam Ultramontanis numero quadraginta ; qui petentes Romam, prope viculum Cavae, Papia distantis circiter tria millia passuum, quo membra sesta a longo itinere curarent, pernoctantes, circa secundam horam noctis ab Ecclesia, quae vicina erat dicata sanctis Martyribus Cosmae et Damiano, viderunt egredi hominem habitu pontificali ornatum, qui ipsis appropinquans percunctatus est, quo pergerent: Cum respondissent se Romam ad Basilicas SS. Petri et Pauli proficisci,quatenus a Domino impetrarent liberari ab infirmitatibus, quibus unusquisque eorum afllictabatur (erant enim omnes infirmi, ideo Romam peregrinabantur, tum vt viserent sancta loca, tum vt Sanctorum meritis ibi quiescentium Deus eos sanaret)

Dixit illis Pontifex: Dirigiite vestros ad vrbem vobis vicinam Papiam nempe, et ingredimini templum B. Petri in Caelo Aureo: ingressi sanabimini a languoribus vestris. Quis esset eum interrogantibus peregrinis respondit, se esse Augustinum Hipponensem Episcopum. His auditis stupore et gaudio repleti festinantes Papiam et templum ingressi clamantes dixerunt: Sancte Augustine, sicut pollicitus es, restitue nobis sanitatem. His vix pronunciatis senserunt se pristinae incolumitati redditos: et Deo, beatoque Augustino gratias agentes ad propria laeti et incolumes remearunt, narrantes mirabilia, quae fecerat Dominus intercessione tanti Doctoris.

Dona autem, quae pijssimus Rex Luitprandus Ecclesiae B. Petri donavit, tam in praedijs et possessionibus, quam in vasis aureis, argenteis et vestibus ad Dei cultum pertinentibus excedunt omnium piorum, et catholicorum opinionem. Existimabat enim Rex ille se tantum non posse donare ministris, qui custodiebant corpus B. Patris, quod, opinioni et voluntati suae penitus satisfaceret. Et tanto gaudio ob corpus tanti viri receptum repletus erat, quod die ac nocte in hymnis et canticis Dei cum clericis et sacerdotibus in Ecclesia pernoctaret: et tamquam unus de ministris in canticis Dei et psalmodia se exercebat.

Haec Translatio corporis S. Augustini facta fuit pridie Kal. Martij, sedente in sancta Petri fede bonae memoriae Gregorio eius nominis secundo.

Excellentiam Magnitudinis Vestrae per multa annorum curricula Rex Regum Christus Dominus sua dignetur custodire potentia.

Datum in urbe Mediolani Anno salutiferae Incarnationis Domini DCC. LXXXXVI.