Percorso : HOME > Sant'Agostino > Le Biografie > Philippe de Harvengt

Philippe de Harvengt: Vita Beati Augustini

Blasone del monastero di Bonne-EspÚrance

Blasone dell'Abbazia di Bonne-EspÚrance

 

 

 

VITA BEATI AUGUSTINI

di Philippe de Harvengt

 

 

 

Philippe de Harvengt

Philippe nacque a Harvengt, vicino Mons, da cui prese il cognome. Da giovane entr˛ come monaco nell'Abbazia di Bonne-EspÚrance, una abbazia belga situata vicino Cambrai. Rest˛ a lungo in questa comunitÓ e ne divenne abate dal 1130-1131.

Philippe fu un brillante intellettuale che scrisse varie lettere a carattere teologico, dei commentari al Cantico dei cantici, delle agiografie e dei trattati ascetici, che furono pubblicati per la prima volta nel 1621.

E' noto che Filippo de Harvengt ebbe una disputa con Bernardo di Chiaravalle in occasione del trasferimento di un religioso dall'abbazia di Bonne-EspÚrance all'abbazia cistercense. Quest'incidente convinse i superiori di fra' Filippo ad espellerlo dalla comunitÓ nel 1148. Ma tre anni pi¨ tardi rividero la loro decisione e lo discolparono, tanto che nel 1152 potette rientrare nel monastero. Nei suoi iscritti Filippo illustra le sue idee sulla vita comunitaria all'interno dei monasteri: in quel XII secolo il monastero non era pi¨ l'unico centro di cultura perchÚ si erano formate le scuole vescovili e le universitÓ e lui intervenne proprio sul problema di quali avrebbero potuto essere i luoghi pi¨ adatti alla preparazione culturale e religiosa. Harvengt non aveva dubbi: era il monastero il luogo ideale per la formazione di un chierico, e nemmeno discuteva pi¨ se si dovesse arrivare ad una scienza. Piuttosto insisteva nel valutare e nel determinare quali erano il modo e il luogo migliore per apprenderla.

Le opere:

Commentaria in Cantica Canticorum;

Responsio de salute primi hominis;

Responsio de damnatione Salomonis;

De institutione clericorum;

Vita beati Augustini;

Passio S. Salvii;

Vita S. Foilani;

Vita S. Gisleni;

Vita B. Landelini;

Vita B. Odae virginis;

Sermo in Natali S. Augustini episcopi;

Sermo de translatione beatissimi Augustini episcopi;

Epistolae.

 

 

PROLOGUS

Inspirante et adjuvante sancti Spiritus gratia, qui ubi vult, et quantum vult spirans potest impossibilia, de vita et actibusbeati Augustini Hipponensium episcopi ausus sum scribere, quod tamen vos qui lecturi estis, non meae praesumptioni,sed fraternae dilectioni velitis adscribere. Quia enim fratres cum quibus conversabar devotione accensi, actus eius et mores memoria volebant claudere, et libellum, qui de vita eiusdem scriptus est, propter prolixitatem sui aliquantulum legere gravabantur, qui tamen libellus nonnulla digna relatu praetermittere videtur, petierunt ut de eodem beato confessore aliquid compendiosus conarer scribere, quo et diligentibus plenius veritas innnotesceret, et fastidium legentibus prolixitas non inferret, cui operi me imparem esse considerans, proposui, fatcor, latitare in portu silentii, ne aggredienti, et non praevalenti colaphum mihi incuteretillud Evangelii: "Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare (Luc. XIV)".

Sed recedens quia et fraterna charitas gratiam impetrare, et divina largitas poterat ministrare, tandem acquievi obedire potentibus, ne omnino tacendo putarer philosophus. Scire igitur vos volo qui lecturi estis, si qui tamen lecturis estis, quia in hoc opuscolo nihil falso excogitamus, nihil invenietis adulatione fucatum, quia idem sanctus perfecte amicus veritatis honorari non ambit laudibus falsitatis. Ea erga quae vel ipse de se ipso humiliter dixit, vel alius de ipso veraciter scripsit, praesenti opuscolo inserui, prout ipso iuvante et gratiam impetrante legendo colligere potui. Quae enim hic de eo dicta sunt, alibi, et si non eiusdem verbis, eodem tamen sensu scripta sunt, et si forte melius, sed brevius hic, ut qui illic non vacat legendo colligere, hic si placet possit collecta legere.

Hic terminum accipiat Prologus, dehinde actuum sequatur Catalogus.

 

 

Caput Primum

Augustinus Thagastensi natus in oppido, honesta prosapia de curialum numero, patem habuit cui Patricio nomen fuit, mater autem dicta est Monica, quorum ille exstitit ethnicus, ista vero Catholica. QWui divino (nescientes) ducti consilio, hunc instrumentum litterali dederunt studio. Quem praescia futuri divina clementia, tanta intelligendi, disserendi, donavit gratia, ut agilitate discnendi non solum coaevorum, verum etiam grandaevorum praevolaret studia. Parvo igitur in tempore in eo quo natus est oppido, et in Madauris civitate scilicet vicina, quo a parentibus missus fuit, doctus est grammatica, unde reversus, cum sextum decimum aetatis suae ageret annum, disposuit longius proficisci docere rhetoricam.

Parentes enim eius tanto profectui congaudentes, quae illi erant necessaria cum magna parabant diligentia: mirantibus multis eorum vicinis cum attenderent quantum illi filio impenderent curam, non consiiderantes quid expenderet, dum pro voto proficeret. Verum tamen tunc temporis quibusdam irruentibus causis eum parentibus aliquantulum demoratus, et a schola interim feriatus, cum ageret annos ferventis adolescentiae, per devexa vagabundus ruebat lasciviae; patre quidem recens cathecumeno non multum curante, matre vero prout poterat, revocante.

Ducens enim haec in partem filium obsecrando, increpando, dedit consilium, ne impulsu aetatis lubricae praecipitium fornicando incurrat vel adulterium. At ille, ut in tali plerumque fit aetate, huiusmodi monita anicularia reputans et computans pro nihilo, coaevos et consimiles malebat audire quam matri obedire. Unde Scriptura divina: "Cogitatio, inquit, humani cordis in malum prona est adolescentia sua (Gen. VIII)."

Et poeta saecularis:

Imberbis, ait, juvenis tandem custode remoto

Cerens in vitium flecti.

 

Caput II

Tandem Augustinus vale facto parentibus, Deo quidem disponente, sed eo nesciente, discendi gratia Carthaginem profectus est, ubique in schola cuiusdam rhetoris incredibili celeritate doctus est. Tullianis enim floribus et Quintiliani incumbens coloribus, tam cito omnibus condiscipulis maior apparuit, ut mirum omnibus videretur et ab omnibus laudaretur. Ubi unde vicesimo aetatis suae anno cum inter condiscipulos similis adolescentiae libros eloquentiae addisceret, in qua florere cupiebat populari delectatus aura tanquam animal quod vento vivit et aura, discendi ordine pervenit in quondam librum Tullii cuius nomen Hortensii. Ille siquidem liber ad philosophiam hortatur (philosophia vero amor sapientiae interpretatur) quod nomen a Pythagora Samio exortuum esse perhibetur. Antea enim sapientes appellabantur, qui vita et scientia caeteris praestare videbantur.. Interrogatus autem Pythagoras quid profiteretur; philosophum, id est, amatorem sapientiae se esse respondit, ne sapientem se si diceret, arrogans videretur.

Quod responsum cum ab omnibus approbaretur, mos apud ethnicos inolevit ut sapiens inter ipsos philosophus appellaretur. Cum igitur liber ille hortatur ad philosophiam, nullam sectam commendans aliam, vehementer accendit Augustinus ad diligendum, quaerendum, tenendum sapientiam: ob hoc solummodo displicens aliquantulum quod non haberet Christum, Dei virtutem et Dei sapientiam. Hoc enim nomen teneris ab annis a matre sua praedicari et commendari audierat, et ideo quidquid sine illo esset, quamvis expolite et veraciter dictum, non perfecte approbabat. Proposuit igitur insistere divinarum lectionibus scripturarum, ut videret continentim earum. Sed enim faciem illarum invenit velatam et aubilo mysteriorum signatam, et qui gentilium litteras solebat currendo perambulare, in istarum nec ianuam potuit intrare.

Est enim, o leo de tribu Juda, tuum solius aperire librum et solvere signacula eius. Divinae itaque valefaciens Scripturae, in Manichaeorum incidit, sectam, nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti palliatam. Cum enim omnia illorumplena essent multiplici falsitatae, copiose tamen sono tenus de simplici disputabant veritate. Illorum igitur verbis tanto ardentius Augustinus inhiabat, quanto amplius Deo, de quo loquebatur, de die in diem suspirabat. In quo errore per novem annos perniciose detentus est, sed matre sua incessanter orante et Deo misericorditer liberante, tandem ereptus est.

 

Caput III

Ipsi vero matri, prae dolore perditionis illius pene deficienti, quanta divinitus data sit consolatio, non est praetereundum silentio. Cum enim illa inconsolabiliter ob spiritualem filii mortem doleret, et illum temere ridentem  incessanter defleret, iamque eum  in mensa participem habere recusaret, non odio habens filium, sed vitium morbum detesrtans potius quam aegrotum, Deo lacrymas eius miserante, vidit somnium in quo mediocre incoepit solatium.

Erat enim quasi satns in quadam regula lignea, et ecce iuvenis quidam adveniens cultu splendido, vultu hilari, arrisit illi flenti. "Quae, inquines, tibi causa est luctus et doloris continui ?"

Et illa: "Perditio filii mei." Cui iuvenis: "Esto, inquit, secura, et vide, ubi tu es, ibi est ille." Et mulier statim ab illo avertens oculum, vidit iuxta se in eadem regula stantem Augustinum. Quod cum evigilans memoriter recoleret ut prudens et magnae fidei mulier interpretata est veraciter, plane cognoscens et asserens apud se, quia quandoque in eadem regula veritatis et catholicae fidei videret Augustinum, in qua videbat et se. Non enim reputabat hoc tanquam somnium, sed tanquam divinum responsum dicens: "Mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut vis."

Quodcirca cum idem visum ex ordine filio recenseret, et ille perverse interpretari conaretur dicens: "Ubi ego sum, mater, ibi tu eris" illa continuo non seductibilis muliercula, sed virilis anima femina: "Non, inquit, non enim dictum est mihi, ubi illo, ibi et tu, sed: ubi tu, ibi et ille."

Sic itaque ratione convictus cessit, et in eadem tamen secta novem annis postea permansit.

 

Caput IV

Accepit illa ad consolationem sui et aliud divinitus responsum per quemdam episcopum, virum catholicum, er sacris litteris eruditum. Ad quem cum supplex veniret, plorans, et devote postulans, ut Augustinus conveniret, eumque ab errore suo revocans ad fidem catholicam invitaret, ille respondit: "Filius profecto tuuus adhuc est indocilis, superbe tumens novitate illius haeresis, paratior quaetioncellas texere, quam docenti acquiescere. Sustine igitur paulisper, et incessante ora, legendo enim reperie: quam sit secta illa, quam diligit, exsecranda.

Nam et ego ipse cum essem adolescentuculus, in eodem errore desipui, et legendo et intelligendo quam fugiendus esset, cognovi, et fugi."

Quae responsio cum illi non sufficeret, sed importunitate feminea cum vimia lacrymarum effusione instaret, ut cum filio suo loqui dignaretur, et eum ad meliora hortaretur , ille quasi taedio percussus. "Vade, inquit, mulier, ita vive, non enim potest istarum filius lacrymarum perire." Quod responsum in tantum placuit mulieri ac si de coelo prophetia sonuisset ei.

 

Caput V

Deinde cum vicesimus aetatis  suae Augustinus ageret annum, et magister Carthaginensis decem Categorias Aristotelis discipulis lectitaret, illisque obstupentibus (quia vix intelligentibus) concreparet, iste magnum aliquid aestimans libellum accepit, et solus domi legens, quidquid in eo latebat, per se intellexit. Et quod scholares optimi peritis magistris, non solum loquentibus, verum etiam in pulvere depingentibus vix intelligentes iudicabant difficile, iste cum eis conferens, et nihil aliud quam per se intellexerat ab eis referens asserebat perfacile. Quidquid etiam de proprietatibus substantiarum, et accidentibus earum audiebat ab illis argumentando disputari, solo auditu capiens, tamquam leve aliquid reputabat ventilari. Omnes libros artium, quas liberales vocant, quoscumque invenit, legit; quoscumque legere potuit, per se ipsum intellexit. Denique ne in longum vos ducam, omnes perplexitates dialecticae, dimensiones geometriae, consonantias musicae, difficultates arithmeticae nullo hominum tradente, solo Deo ministrante, sine magno labore ad liquidum cognovit. Nec sentiebat haec omnia ab aliis studiosis et ingeniosis difficile capi, nisi cum eadem illis volebat exponere, et videbat vix ab eis posse intelligi.

Mira res ! Tanta intelligendi celeritas, retinendi capacitas, disserendi volubilitas, disputandi sagacitas in eo fuit, ut prorsus incredibile videtur, nisi hoc ipse humiliter confiteretur. Nihil indignum iudicemus Deo, si tantae liberalitatis suae munificentiam effundit super iniustos; de quo scriptum est, quis "solem suum oriri facirt super bonos, et malos, et pluit super iustos et iniustos (Mt. 5)".

Hunc itaque militem suum, quamvis necdum suum, divina largitas perfundebat abundantia scientiae saecularis, quem postea perfudir pluvia voluntaria sapientiae salutaris. Ille vero nondum accepto Spiritu Dei nullas gratias referebat ei, sed de bis omnibus tanquam de suis gloriabatur, nondum lecto: "Qui gloriatur, in Domino glorietur (1 Cor. 1)."

Cum enim cognovisset Deum, non glorificabat sicut Deum, sed evanescebat in cogitationibus suis, putans esse sapiens, cum esset insipiens (Rom. 1). Repellebat itaque a se spiritum Dei, non glorificans confitendo humilem Filum Dei, sicut scriptum est: "Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatur (Joan. 7)."

 

Caput VI

Deinde cum duodetricesima ageret annum, reliquens Carthaginem in qua scholas regens docebat rethoricamm qui prius in civitate sua Tagastensi docuerat grammaticam, quibusdam amicis persuadentibus Romam venit, multisque in auditorium suum convolantibus discipulis, illis et per illos toti civitati cito innotuit. Cumque inibi laude rethoricae, quam legebat, magnus haberetur in ore omnium, missum est a Mediolano Romam ad praefectum Symmachum, ut ipsi Mediolano provideret et mitteret magistrum rethoricum. Agit ergo divina dispositio ut prae cunctis. Augustinus eligeretur, et a praefecto Mediolanum ad legendam rethoricam mitteretur. Erat autem tunc temporis beatus Ambrosius aurigas currum Mediolanensis Ecclesiae, ad quem Augustinum ducebat divinae consilium misericordiae, dicens ei quamvis adhuc surdo. "Illic tibi dicet quid te oportent facere (act. XI)."

Ille vero homo Dei hunc advenientem benigne suscepit, et iste illus primo quidem non sabctutatem, sed benignitatem erga se dilexit. Quo loquente in populo verbum Dei Augustinus frequenter aderat, non ut veritatem audiret, sed explorans utrum famae illius facundia conveniret. Audierat enim iliius facundiam commendari, cui attente inhiabat delectatus sermonis suavitate, potius quam rei veritate. Deinde cum frequenter interesset praedicationi, coepit paulatim animum rebus magis, quam verbis intendere, et non quemadmodum diceretur, et quid diceretur attendere.

Tandem illuscescente paulisper veritate, sectam Manichaeorum quam diu tenuerat, relinquendam esse decrevit, et tandiu in catholica Ecclesia catechumenus esse constituit, donec plenius eluceret veritas suam teneret.

 

Caput VII

Interea cum Alipio et Nebridio qui ei adhaeserant jure amicitiae, sollicitus erat inquisitor veritatis et sapientiae, pariter suspirans, pariter fluctuans, cum videret quid esset dimittendum, nec adhuc perspicue appareret quid esset tenendum. Mirabatur iam apud se diutinas mentis suae fluctuationes, recolens undevicesimum aetatis suae annum, cum lecto Hortensio proposuit cupiditatum suarum relinquere vanitates et insanias mendaces, et soli deinceps incumbere sapientiae, quam videbatur Hortensius commendare.