Percorso : HOME > Sant'Agostino > Le Biografie > Legrand

Legrand: Metrum de Vita sancti Augustini

 Manoscritto del Metrum de Vita sancti Augustini di Legrand

Programma iconografico di Legrand

Ms. 542 Parigi, Biblioteca dell'Arsenale

 

 

 

METRUM DE VITA SANCTI AUGUSTINI

di Jacques Legrand

 

 

Jacques Legrand o Le Grant (1365-1415) fu un monaco agostiniano piuttosto noto ai suoi tempi che redasse una Vita di Agostino proponendo 48 episodi in immagini. Questo testo fu copiato sul Manoscritto 542 della Biblioteca dell'Arsenale. Anche il codice 135 C della Biblioteca universitaria di Liegi, cosý come il manoscritto 3258, riportano lo stesso programma. Fu un predicatore alla corte di Francia, attivo come politico, si interess˛ degli affari ecclesiastici.

Il suo programma iconografico non fu mai realizzato, per˛ suscit˛ l'interesse dei pittori, che accolsero con favore molti dei suggerimenti proposti da Legrand. Mancano i fatti leggendari, cosý come non si fa menzione dell'estasi di Ostia. L'unica voce interiore rappresentata Ŕ quella del Tolle, lege.

Legrand dÓ risalto inoltre alle fondazioni monastiche dell'ordine agostiniano.

 

 

 

Metrum de vita sancti Augustini et ordine suo

 

I. Hic augustinus natus summa cura a parentibus educatur

. Hic Augustinus infans natu Thagatinus

. Patricio patre Monica venerabili matre

 

II. Hic ponitur ad scolas

. Traditus ipse scole discenda capit sine mole

. Que lectura dabat acie mentis penetrabat

 

III. Hic iam summus philosophus effectus legit discipulis suis

. Gramaticae partes et rethorice docet artes

. Culmen doctorum transcendens ipse suorum

 

IV. Hic incidit in errorem Manicheorum

. Incidit error ei condempnati Manichei

. qui credit fictum natum de Virgine Christum

 

V. Hic pia mater mesta de filio vidit eum stare secum in eadem regula

. Errorem nati deflet mater viciati

. Regula monstratur qua secum stare profatur

 

VI. Hic mater consolacionem accipit a quodam venerabili episcopo

. Esto secura quia Christus erit sibi cura

. Filius istarum non perdetur lacrimarum

 

VII. Hic Augustinus transfretans mare fallit matrem

. Hinc mare transivit matrem fallens et abivit

. Eiulat hec plorans pro nati iugiter orans

 

VIII. Hic perventus Romam legit ibi rethoricam

. Mox ut ventavit Romam sua fama volavit

. Undique de florum paradigmate rethoricorum

 

IX. Hic a prefecto Urbis Symacho mittitur Augustinus Mediolanum pro magistro in rethorica

. Consilio sano proceres de Mediolano

. Romam miserunt sibi rethoricum petierunt

. Sic destinatur Augustinus quia probatur

. Rethor preclarus fit et Ambrosio bene carus

 

X. Hic Augustinus audit Ambrosium predicantem

. Predicat Ambrosius, auscultat sedulus Augustinus

. Huic herens verbis non rebus inherens

. Paulatim cedit error demumque recedit

. Nam fidei lumen loyce subfuscat acumen

 

XI. Hic pia mater per mare et terram filium sequta ad ipsum Mediolanum pervenit

. Inde sequens natum mater reperit renovatam

 

XII. Hic Augustinus pergit ad Simplicianum exponens ei estus

. Commentum vanum spernens ad Simplicianum

. Pergit et addiscit formam qua vivere gliscit

 

XIII. Hic Poncianus refert Augustino de magno Antonio et aliis servis heremitis

. Narrat Poncianus Afer miles veteranus

. Huic heremitarum vitas exemplaque Patrum

 

XIV. Hic Augustinus exemplo heremitarum compunctus sub ficu flevit et audivit vocem: Tolle, lege

. Compunctus flevit in seque sub arbore sevit

. 'Quamdiu cra et cras, cur non finit modo cras, cras?'

. Celitus audita vox est crebro repetita

. dicens: 'Tolle, lege, satis errasti sine lege'

 

XV. Hic Augustinus aperiens librum legit 'Induimini Dominum Ihesum Christum et statim ab eo omnes dubietats tenebre diffugerunt

. Surgit ad hunc cantum cepitque remittere planctum

. Commonitus mire librum festinat adire

. quo prius impegit oculos, in codice legit

. lux secura datur, dubitatio cuncta fugatur

 

XVI. Hic Alipius legens quod sequitur mox simul secum convertitur

. Alipio legit seriem, qui lecta relegit

. Ast ubi punctavit sibi quod sequitur propriavit

 

XVII. Hic narrat Matri suam conversionem unde gavisa est immensum

. Protinus intravit ad matrem cui reseravit

. rem gestam gaudens hic et hec solamine plaudens

 

XVIII. Hic Augustinus rus adiit tumultum civitatis fugiens

. Rus procul elegit fidei rudimenta peregit

. scripturas legit sese sibi mente subegit

 

XIX. Hic Augustinus a dolore dencium oratione sanatur

. Dum dolor obsedit dentes et lingua recedit

. scripsit et oratur subito dolor iste fugatur

 

XX. Hic Augustinus baptizatur a beato Ambrosio

. Inde fide gnarum divino lumine clarum

. Ambrosius lavit et fontem sacro renovavit

 

XXI. Hic cantant 'Te Deum laudamus'

. Pergunt gaudentes Christo laudes referentes

. ympnum componunt quem laudum carmine promunt

 

XXII. Hic adiungit se sancto Simpliciano et fratribus suis heremitis habitum eorum sumens

. Mox baptizatus fratres heremi comitatus

. se quibus adiunxit habitum zonam quoque sumpsit

 

XXIII. Hic Augustinus profecturus in Affricam petit a sancto Simpliciano sibi donari aliquos fratres cum quibus ordinem plantare valeat

. Instinctu matris tendens ad limina patris

. proposito sano petit hic a Simpliciano

. fratres donari sibi qui secum comitari

. possint Yponem ad plantandam religionem

 

XXIV. Hic Augustinus cum suis transiens per Tusciam loca fratrum heremitarum visitat

. Fratribus optentis it cum solamine mentis

. Tuscos dum peragrat heremitarum loca lustrat

 

XXV. Hic Centumcellis Augustinus collationem facit fratribus

. In Centumcellis fratres dulcedine mellis

. sermonum pavit monitisque piis solidavit

 

XXVI. Hic Rome disputat contra Manicheos

. Urbem Romanam properat sectamque prophanam

. conterit atque reos debachat Manicheos

 

XXVII. Hic pia mater Augustini moritur

. Ostia dum transit Tyberina dolens ibi mansit

. mater obit leta celesti lumine freta

 

XXVIII. Hic Augustinus transiens mare cum suis venit in Affricam

. Hic mare descendit et ad Affrica littora tendit

. Prosper adest ventus et amicis fit beneventus

 

XXIX. Hic Augustinus apud agros proprios cum suis vitam apostolicam inchoat ieiuniis et orationibus vacans

. Agros applicuit proprios propriumque reliquit

. pauper apostolicam formam sibi duxit amicam

. Orans ieiunat fratres sibi compar adunat

. Libros scribebat, indoctos ipse docebat

 

XXX. Hic Augustinus veniens Yponem ad videndum amicum locum solitarium ad serviendum Deo aptum querit et invenit

. Hinc venit Yponem ut amico religionem

. suadeat atque locum quarerens a gente remotum

. quo sibi speratum reddat Domino famulatum

. hiccine monstratus locus est sibi desideratus

 

XXXI. Hic Augustinus monasterium in heremo construit et fratres per nemora collects in ipso secum instituit

. Inde favoratus a Valerio peramatus

. claustrum construxit heremo quo vivere duxit

. ad patrum vitas sibi consocians heremitas

. sparsos collegit et in unum corda redegit

 

XXXII. Hic Augustinus dat fratribus suis regulam quam cum illis servat

. Normam sanctorum componit apostolicorum

. communem vitam statuens votis stabilitam

. Hac Venus abscedit prelato quivis obedit

. Nil proprium cuique fit, sed communia queuqe

. et caro domatur lis nozia non dominatur

. Lectio mensalis cibus hiis fit spiritualis

. Sic ex tunc rite dicti fratres heremite

. sunt Augustini procedunt undique bini

 

XXXIII.Hic Augustinus ordinatur presbiter

. Presbiter invitus factus mox est redimitus

. doctrina sana repulit qua cuncta prophana

 

XXXIV. Hic Augustinus primus religiosis predicat publice verbum Dei

. Predicat et frangit hereses sacra dogmata pangit

. componit mores, vanos deponit honores

 

XXXV. Hic sanctus Valerius dat sancto Augustinum hortum ubi Augustinus construit monasterium secundum

. Valerio votum fuit ipsius bene notum

. Ortum donavit ubi claustrum mox situavit

 

XXXVI. Hic sanctus Valerius visitavit sanctum Augustinum et fratres cum pietancia

. Hos pater antiquus fratrum devotus amicus

. Valerius visit et eis pia xenia misit

 

XXXVII. Hic conceditur fratribus sancti Augustini ut ipsi publice verbum Dei predicent et absolvant confiteri eis volentes

. Fratribus inbutis datur his ut verba salutis

. plebibus exsolvant, animarum vincula solvant

 

XXXVIII. Hic frater eiusdem ordinis predicat

. Predicta hic genti verbum vite sicienti

. frater in ambone de sacra religione

 

XXXIX. Hic Augustinus Fortunatum Manicheorum presbiterum publica disputatione confutat

. Tunc Fortunatum Manichei dogmate flatum

. congressu stravit racionibus et superavit

 

XL. Hic sanctus Augustinus consecratur in episcopum

. Hinc violentatur in pontificemque sacratur

. Conclamant dignum cuncti iustumque benignum

 

XLI. Hic sanctus Augustinus construit monasterium clericorum in episcopio

. Presul ut eluxit in episcopio sibi struxit

. claustrum quo vixit et canonicos ibi fixit

 

XLII. Hic sanctus Augustinus dat regulam canonicis regularibus

. Normam quam pridem tulerat dat et hiis pater idem

. Hiis dat adaptatam sed fratribus appropriatam

. Formula mutatur sed regula non variatur

 

XLIII. Hic sanctus Augustinus fugiens strepitum cure secularis declinat ad 170 fratres pro quiete sue devocionis

. Dum strepitum fugit ad fratres sepe refugit

. quos exhortatur, in lege Dei meditatur

. Libros dictabat studio precibusque vacabat

. sicque restauravit populique curam vetavit

 

XLIV. Hic sanctus Augustinus coram positis fratribus dormivit in pace

. Fratribus Ypone coram positis in agone

. patris dormivit in ea quam pace sitivit

 

XLV. Hic felix anima sancti Augustini in corde divino intuetur sanctam Trinitatem

. In solis lumen fixit mentis acumen

. nunc bibit eterno gustu de corde paterno

 

XLVI. Hic sacrum corpus sancti Augustini transfertur de Ypone in Sardiniam

. Barbarica gente tunc Yponem feriente

. Sardiniam latum corpus fuit et tumulatum

 

XLVII. Hic sacrum corpus ipsius transfertur de sardinia et reconditur in Papia

. Hic Lombardie regalis villa Papie

. ductu Liutbrandi fouet ossa patris venerandi

 

XLVIII. Hic fratres utriusque ordinis scilicet canonicorum regularium et heremitarum sancti Augustini pariter in eadem ecclesia sancti Petri in Celo aureo in Papia collaudant Deum et sanctum Augustinum

. Ordinis hic bini confratres urbe Tycini

. concelebrant leti patris munimine freti

. Idem namque pater eadem quoque regula mater

. insimul hos unit quos una basilica munit.