Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'ordine > Storiografi OSA > Initium sive processus Ordinis

INITIUM SIVE PROCESSUS ORDINIS HEREMITARUM SANCTI AUGUSTINI

Agostino con i suoi monaci, dal manoscritto Historia Augustini, ms. 78A 19a, di Berlino

 

Agostino con i suoi monaci

da Historia Augustini, ms. 78A 19a, Berlino

 

 

INITIUM SIVE PROCESSUS ORDINIS HEREMITARUM SANCTI AUGUSTINI

commento di Balbino Rano  O.S.A.

da Analecta Augustiniana (1970)

 

 

 

Recitat beatus Jeronimus in principio gestorum sanctorum patrum quod "inter multos dubitatum fuit, quis esset in heremo primus Deo serviens. Quidam Heliam et Iohannem baptistam dixerunt, sed Helias plus esse videtur propheta quam monacus; Iohannem vero prius prophetare cepisse quam nascreretur. Alii vero dixerunt Antonium huius propositi esse caput, quod ex parte verum est, non tamen ipse ante omnes fuit; quoniam discipuli sancti Antonii dixerunt sanctum Paulum thebeum rei istius principem fuisse" [1]. Quod sic debet intelligi, videlicet quod ipse beatus Paulus primus fuerit, cuius exemplum vevendi et vestigia sunt secuti. Nam multi apostolorum discipuli, multi martires, ac alii quam plures ante beatum Paulum in heremo habitarunt. Nec obstat quod beatus Jeronimus, vitam scribens, hec aperte non dicat, cum ad Eustochium in epistola de virginitate servanda describens religiosos suo tempore heremi existentes dicit quod sunt aliqui "bini vel terni simul habitantes, qui quod laborabant per medium partiebantur, ut alimenta communia haberent; habitabant autem quam plurimum in urbibus et castellis. Alii erant qui cenobite vocantur, quorum prima apud eos confederatio arat obedire maioribus, et facere quicquid dicerent. Hii sunt divisi per decurias atque centurias, ita ut novem hominibus decimus presit, et rursus decem prepositos sub se centesimus habeat. (58r)

Manent separati, sed iunctis cellulis, usque ad nonam ieiunant, nemo pergit ad ipsos nisi qui decani vocantur, ut si forte cogitationibus quis fluctuatur, eos consolentur. Sed fuerunt tertii, qui anachorite vocantur. Hii de cenobio exeuntes accepto pane et sale ad desertum vadunt. Huius vite auctor est Paulus, illustrator Antonius" [2]. Ab istis namque anachoritis omnis Ordo et religio modernorum religiosorum sumpsit exordium et principium, quoniam, multiplicatis quasi per universum mundum ipsis anacoritis, multi per cruciatus infidelium undique sunt dispersi. In Asia fuit beatus Basilius episcopus cesariensis annis Domini (C) CCCLX, qui eis regulam vivendi instituit.

Et in Thebayda beatus Pacomius. Circa quod tempus in Italia primo, deinde in Affrica, beatus pater Augustinus et doctor regulam apostolicam post Domini ascensionem ab apostolis traditam, sed diu neglectam, luculento sermone conscripsit. In Italia enim quia Mediolani beati Ambroxii monitis, beati Antonii habitantiumque heremi exemplis bapticatus, cum Nebridio Enodio [3]. Alippio et Deodato [4], querebat locum aptum (ad) Deo serviendum, ut ipse VIII Confessionum dicit [5]. Et ut a nonullis de nostris italicis inventis in monasteriis et heremis (rogaretur), tam sibi quam eis vivere secundum dictam regulam instituit [6]. Monasterium enim in Mediolanensi comitatu erat, ut in VIII Confessionum narrat [7]. Et in marinis Tuscie partibus ac romanis tunc et antea quam plurimi in heremo habitabant, ut Antonius vir heremita habitans in Pisanis montibus, qui beatum Torpem martirem tempore Decii imperatoris bapticavit [8]; beatus Mamilianus cum eius sociis in partibus marinis et insulis, in monte Iobe, qui nunc mons Christi dicitur et in insula Gigli, in qua corpus eius et (corpora) trium sociorum sunt recondita, que usque hodie per nostros fratres quam plura loca per predictos et alios sanctos constructa inhabitantur [9]. Locus autem determinatus (58v) in quo ipse beatus pater Augustinus hoc fecerat, tam ex longitudine temporis quam ex pigritia scriptorum determinate non habetur. Quoniam aliqui dicunt hoc fuisse Medionali in monasterio superius nominato. Quod confirmant, quia beatus Ambrosius in sermone quem fecit de baptismo Augustini dicit quod ipsum induit cuculla [10]. Aliqui dicunt hoc fecisse in partibus romanis et marinis in loco de Centumcellis vel in alio loco de nostris antiquis, que tunc temporis erant.

Et potest esse quod non solum in uno loco, sed in pluribus cum ipsis servis Dei anacoritis stetit, et dictam regulam eis tradidit servandam. Verum quidquid sit, tamen per sua verba habemus VIII° Confessionum quod ipse cum suis per spatium trium annorum exemplis Anthonii et sanctorum patrum Deo simul serviebant ieiuniis et orationibus et locum querebant aptum ad serviendum Deo [11]. Et VIIII° Confessionum, quod mater sua ante tempus quietationis eidem congratulabatur, quod non tantum fidelem christianum eum videbat, sed etiam Dei servum. Unde se ut ad sacrificium altaris, ut sui memoriam haberet, recomendabat. Et quod ipsa mortua Enodius psalterium sumpsit et cantare (cepit): Misericordiam Domini in aeternum cantabo, ipsique respondebant. Et quod multi religiosi venerunt ad funus reponendum [12]. Et in legenda sua, quam scripsit sanctus Possidonius episcopus, dicitur quod, ordinato Augustino in iponensi ecclesia sacerdote, mox monasterium servorum Dei instituit, et cepit secundum regulam apostolicam vivere, quam ipse prius fecerat dum a transmarinis ad sua remeasset [13]. Que omnia (probant) nedum quod ipsam regulam in Italia instituerit, immo quod ipse anacorita, dum fuit in Italia post suam conversionem, extiterit. In Affrica vero, ut ipse dicit in sermone de vita clericorum, quod cum beato Valentino [14] in villa habitabat, et secundum regulam apostolicam vivebant. Et postquam episcopus fuit yponensis, quam plurima monasteria in solitudine construxit, in quibus sicut (59r) pater plurimum morabatur, ipsos suos filios anacoritas instruendo, corrigendo et ordinando, ut Deo digne et secundum regulam apostolicam servirent. Unde in lectura quam ipse edidit super Iohannis Evangelium pluries dicit querentibus solutionem quarumdam questionum: "Veniatis ad nos ad heremum" [15].

Et in quodam sermone, quem de passione Domini nostri Yesu Christi fecit, dicit: "Non enim in hoc loco bene vixisse, quia in eremo erat, laudandum est, sed in loco bene fecisse". Et rursus: "Numquid nobis habitationis huius secretum aliquod prodest, quando tirannica dominantium malitia in nobis regnat, quando ira superequitat, quando nobis maiorem metum humanus oculus plusquam divinus indicit, quando laudabiles heremitas extra mundum nos esse credimus, et per diversarum cogitationum vitia mundum nos inclusum tenemus? Venire quidem ad heremum summum et perfectum est, sed non perfecte in heremo vivere summa dapnatio est" [16]. Et multa alia dicit, que manifestissime ostendunt eum non tantum heremitarum patrem, verum etiam ipsum heremitam fuisse. In libro vero de operibus monacorum pluries dicit quomodo eius regulam observabant et secundum ipsam vivebant [17]. In pluribus autem libris de eis mentionem tamquam de suis filiis facit [18]. Nec obstat quod canonici regulares dicunt quod a beato Augustino in Affrica regulam receperint, ex quo dicunt se canonicos beati Augustini. Unde motivum habuerint, quidam dicunt, quod tam canonicis quam ipsis heremitis in Affrica regulam dedit et monasteria construxit, et a dictis heremitis non evenimus. De canonicis non videtur verum, quoniam abbas Iohachyn dicit quod canonici regulares initium habuerunt a beato Rufo episcopo in partibus Galliae [19]. Sequamur ergo manifestationem et approbationem nostri Ordinis; ad honorem nostrorum patrum antiquorum secundum ordinem temporis, ut religiones alique (59v) evenerint, hic inseramus. Defuncto namque beato patre Augustino et Affrica ab infidelibus depopulata, predicti anachorite sui filii et fratres venerabile eius corpus in Sardineam portaverunt circa annos Domini CCCCXL [20].

Depopulata similiter Sardinea, in insulis marinis et in marictima, facto uno ovile cum nostris italicis a superius nominatis descentibus, habitaverunt. Circa quod tempus beatus Benedictus re et nomine, mundum reliquens, heremum petiit. Qui in parvo temporis spatio solempnissimum Ordinem et innumera monasteria per se et suos construxit. Hic virtutibus Dei plenus apud montem Cassinum anno Domini DXVIII° Deo, cuius erat, animam laudabiliter reddidit [21]. Cuius regulam et vitam non solum una monacorum religio, verum omnes monacorum sectantur, ut Ordo camaldulensium, cuius fundator fuit beatus Romualdus, qui anno Domini MXXVII° in monasterio castrensi in Marchie Anconitane partibus in Domino quievit [22]. Ordo vallis umbrose, cuius caput et initiator fuit beatus Iohannes Gualberi, qui anno Domini MLXXIII° in monasterio Pasigniano florentine diocesis in Tuscia in Domino quievit [23]. Ordo cistercensium, qui incepit anno MLXXXVIII sub abbate Roberto, cuius illustrator at decor fuit beatus Berbardus, qui in monasterio de Claravalle anno MCLIII° inter filiorum manus in Dominio obdormivit [24]. Multique alii. Sed Ordo regularium canonicorum incepit anno MLXXXX, qui a beato Rufo in partibus Gallie episcopo (initium habuerunt) [25]. Quibus ipse beatus Rufus regulam beati Augustini sectandam instituit. Ex quibus venerabilis Ugo et Richardus de sancto Victore doctores plecari fuerunt. Circa quod tempus Ordo cartusiensium sub patre Brunone in monte Cartusie evenit [26]. Anno MCXXII° incepit Ordo hospitalis sancti Iohannis Ierosolimitani [27].

Revertendo autem unde trangressi sumus, de supradictis anacoritis sive heremitis in partibus Tuscie marinis fuit beatus Guillielmus, qui, de tholosanis partibus ex nobili genere ortus, Deo inspirante in silva que Malia nuncupatur, in pisanorum comitatu in valle de Stabulo Deo serviens, circa annos Domini MCLX ad Christum gloriose migravit [28]. Et anno MCLXXXIII beatus Galganus, de Chiusulinensi oppido Tuscie ortus dyocesi Vulterrana, apud montem Sepi [29]. Beatus autem Franciscus dictos heremitas visitans, Sancti Spiritus gratia aff(l)atus, anno Domini MCCVI° perfectum Ordinem fratrum minorum incepit [30]. Quo etiam tempore beatus Dominicus virtuosum Ordinem fratrum predicatorum, eique concedens papa Innocentius III regulam beati Augustini observandam, constituit [31]. Ordo vero carmelitarum anno Domini MCCXXXVIII° incepit [32]. Ante quorum tempora, tempore scilicet Allessandri IIII [33], anno MCLXXXX° prior heremitarum sancti Augustini erat frater Iohannes, fundator loci de Spelunca. Hic merito sue vite Deo gratiosus meruit nominari, qui quam plurima loca ad instar loci sancti Galgani sui prioratus tempore constituit hedificari [34]. Tempore vero Innocentii III fuit eorum prior frater Iohannes de Cella, per quem, quia gratia Dei erat in illo, predictis fratribus gratie aucte fuerunt, ut per privilegia ipsius Innocentii adhuc apparet, at aliorum [35]. Deinde tempore Gregorii VIII, pontificatus sui anno VI° dictus pontifex anno MCCXXX° ipsum Ordinem heremitarum fratrum sancti Augustini confirmavit, ac quia regulam tanti doctoris sequebantur, eis multa privilegia et immunitiones condonavit [36]. Sed tempore Innocentii IIII fuit eorum prior frater Aiutus de Carfagnana. Cuius officii tempore predictus papa Innocentius, devotione beati Augustini motus, dictum Ordinem tam in numero gratiarum et privilegiorum quam etiam in numero personarum et locorum augmentavit. Ipse enim omnes heremitas de Tuscia predicto Ordini et regule coniuncxit [37].

Insuper tempore Allessandri pape IIII erat prior predicti Ordinis frater Phylippus de Parrana, supernorum amator et lampas luminis virtutum. Cuius tempore predictus papa Alexander ab amore beati Augustini, ei in visione magnus capite et parvus membris apparens, primo anno sui pontificatus predictum Ordinem tam in personis quam in gratiis augmentavit, huic Ordini brictones fabarios, iambonitas, atque guglielmitas iungendo, gratias numquam similes alicui religioni traditas (condonando), ut in suis privilegiis continetur, predictum fratrem Phylippum volens, ut antea erat, priorem dicti Ordinis preficere, qui obmissis huius rei gratia multis lacrimis fere recusare obtinuit [38]. Et tunc fratrem Lanfranchum de Mediolano, virum prudentem, eis priorem instituit generalem [39], ut, per se suosque, fideles a vitiis et a peccatis franchos faceret, quod plene usque in hodiernum diem faciunt et facient de bono in melius in agro Domini mirifice fructificantes, ipso auxiliante, qui est unus in substantia, trinus in personis. Qui est laudabilis et benedictus in secula seculorum. Amen. Et sic ostensa est creatio et processio atque per Ecclesiam approbatio Ordinis fratrum heremitarum sancti Augustini. Nunc quomodo non tantum nos, sed fere omnes religiones a nostris patribus antiquis initium et principium habuerunt. Quam annotationem, creationem et processum aliqualiter et approbationem sensu mistico posumus decorare per creationem primorum ante diluvium parentum, salvationem in archa, multiplicationem sive processum vel progresum de Egipto atque per perfectam habitationem terre promissionem (si legga "promissionis") per XII duces. Per patres enim sanctos (61r) ante diluvium, quorum Enoch adhuc vivit, patres omnium heremitarum, monachorum, servorum Dei omnium qui ultra mare fuerunt intelligitur beatus Basilius, qui floruit anno CCCLXX, cuius vita et regula usque in presens quam plures vivunt [40].

Per Noe, qui archam Domini, ut salveretur genus humanum, intravit, beatus Augustinus intelligitur, qui, intrans Dei Ecclesiam, humanum genus ab hereticis liberavit. Cui sunt tres filii: Sen, qui nominatur interpretator; Cam, calidus; Iaphet, latitudo. Per quos triplex genus Augustinum sequentium designatur. Nam per Sen intelliguntur canonici regulares, qui sub eius regulam militant. Per Cam, qui ex amoris calore vitam et regulam Augustini sequuntur. Sed per Iaphet, fratres isti heremite, qui ex quo ad terras venerunt exemplo sancte vite et scientie claritate multiplicati mundum comprehendunt [41]. Abraham, pater multorum, Benedictum significat. Ysaac et Ismael, Romualdum et Iohannem Gualberti. Sed Iacob, pater XII filiorum, significat Bernardum, dyaboli supplantatorem, qui fuit pater perfectionum monacorum [42]. Insuper fruit Iudas, qui genuit Phares et Caram, qui significat beatum Guiglielmum generantem quosdam heremitas istos sequentes et quosdam per se, qui adhuc sunt remanentes [43]. Sequitur Ioseph dominans Egyptum, qui representat Galganum dominum tenebrarum peccati atque decorum virtutibus [44]. Verum supervenerunt Moyses et Aaron educentes populum Dei de Egypto, quia venientes beati Dominicus et Franciscus populum christianum de peccatis educunt [45]. Finaliter Iosue populum Dei XL annis stantem in desertum ad terram promissionis habitatam et rectam per XII duces (introducens), significat beatissimum Nicolaum de Tolentino flumen Iordanis transeuntem et pacifice in (61v) troducentem istos heremitas, diu in desertis habitantes, ad perfectam terram promissionis Ecclesie, videlicet rectam per perfectionem sanctorum sive illustratam et gubernatam. Ex quibus inter sanctos approbatos a predicta sancta Ecclesia habetur, videlicet de nostro solo Ordine, ipse beatus Nicholaus illustravit et ornavit terram promissionis rectam per XII duces [46], id est, Ordinem istum heremitarum et rectum huc usque a sui confirmatione per XII priores generales, per perfectionem doctorum et sapientium, sive decoratum per perfectionem sanctorum fratrum, ut fuerunt:

beatus Iohannes, fundator loci de Larniano, florentine diocesis oriundus, cuius venerabile corpus floruit et Larniani reconditum fuit [47],

Gabriel de Fucicchio lucane diocesis [48],

Henricus et Guido in Sancto Salvatore [49],

Angelus de Carfagnana et Leonardus conversus in Carfagnana [50],

Gualfredus laycus in Rosia [51],

Iacobus conversus [52],

beatus Iohannes Bonus de Mantua [53],

beatus Clemens, qui fuit generalis, in Urbeveteri [54],

Iohannes de Reate ibidem [55],

Petrus de Marchia Ternis [56],

Ieronimus de Marchia Recaneti [57],

Antonius de Senis in Montecciano [58],

Ghuilielmus de Provincia Lombardie, qui fuit prior provincialis [59],

beatus Vitus de Ungaria [60],

Phylippus de Parma laycus Placentie [61],

beatus Augustinus de Terano, qui fuit generalis, Senis [62],

atque diebus istis beatus Simon de Tuderto, provincialis, Bononie [63],

et Thomas de Bononia laycus Arimini [64].

 

Et quoniam plurium notitiam habeo, que multis est ignota, hic inserere curavi, ut fuerunt venerabiles fratres: beatus Iohannes, fundator loci de Spelunca [65], Ghuido de Cella laycus [66], Ghuiglielmus de Colleconcoli [67], Gese conversus [68], Michael de Lucha [69] in provincia pisana sive Tuscie, Bandinus de Silva laicus [70], Ugolinus (62r) de Mantua [71], Petrus de Florentia [72], beatus Egidio de Roma [73], Petrus de Eugubio [74], Thaddeus et Angelus de Fulgineo in valle spoletana [75], Petrus de Cingulis [76], Iacobus de Forosinforio [77], Beltramus de Firmo [78], Ambrosinus de Venetiis in marcha trevisana [79], Maceus de Sancto Severino in marchia anconitana [80], Guido de Cesena laicus [81], Federicus et Everardus de Bavaria in Alamania [82], Angelus de Furtis de Neapoli [83], venerabilisque frater Petrus dictus de Broia in sacra pagina doctor eximius, de provincia tolosana, qui iacet in Montepesulano [84]. Concludendo ergo nostrum propositum, dicamus cum beato Ieronimo in epistola ad Paulinum presbiterum: "Habet unumquodque propositum suum principes suos: Romani (duces) imitentur cammillos, fabios, regulos, fabritios, scipiones et catones; philosophi sibi proponant Socratem, Platonem, Aristotelem et Pictagoram; poete imitentur Homerum, Virgilium, Ovidium, Terentium, Lucanum et Menandrum; storici, Titum Livium, Salustium, Erodotum, Iustinum; Oratores, Tullium, Demostenem, Quintilianum. Et ut ad nostra veniamus, ut dicit Ieronimus, episcopi et presbiteri habeant in exemplum apostolos et apostolicos viros, quorum honorem possidentes, habere vitam nitantur et meritum. Nos autem habeamus prepositos nostros Paulos, Anthonios, Hylariones, Iulianos et Macharios" [85]. Super quos nos heremite sancti Augustini fratres addamus superius nominatos, precipue Augustinum et Augustinenses, qui ut credo, figurantur per "illos filios prophetarum, qui habitabant in agris et solitudine et faciebant sibi tabernacula prope fluenta Iordanis, ex quibus fuerunt filii Recab, qui vinum et sicceram non bibebant. (62v) Qui in tentoriis morabantur, qui per Ieremiam Dei vice laudantur, et eis promicitiur quod non deficiet de stirpe eorum vir stans coram Deo" [86], qui cum Filio et Spiritu Sancto vivit et regnat in secula seculorum. Amen.

 

 

 

 

UNDE ORDO FRATRUM HEREMITARUM BEATI AUGUSTINI INITIUM HABUIT

 

Si principium Ordinis fratrum heremitarum heremitarum beati Augustini accipiatur ut incepit a beato Paulo et Anthonio, fuit circa annos Domini CCXXV. Si vero accipiatur ut incepit a beato Augustino, circa annos CCCXLIII. Si accipiatur ut incepit prout aperte et clare invenitur quod predicti fratres habuerint priorem generalem multorum fratrum et locorum, fuit circa annos MCL, sed quando clarius circa annos MCLXXXX. Si accipiatur ut predictus Ordo a papa Gregorio VIII° [87] fuit confirmatus, circa annos MCCXXX. Si vero accipiatur ut ab Allexandro IIII° fuit confirmatus, circa annos MCCL.

I. frater beatus Iohannes, fundator loci de Spelunca, primus generalis.

II. frater Iohannes de Cella fuit huius Ordinis secundus generalis.

III. frater Aiutus de Cactanis de Carfagnana, tertius generalis.

IIII. frater Phylippus de Parrana fuit IIIItus. generalis.

V. frater Lanfranchus de Mediolano, quintus generalis.

VI. frater Guido de Staggia fuit sextus generalis.

VII. frater Clemens de marchia trevisana, VIIus. Generalis [88].

VIII. frater Franciscus de Reggio fuit VIIIus. generalis.

VIIII. frater Clemens de marchia anconitana, VIIIIus. generalis

X. frater beatus Egidius de Roma fuit Xus. prior generalis.

XI. frater Simon de Pistorio fuit XIus. prior generalis.

XII. frater Augustinus de Terano, XIIus. prior generalis.

XIII. frater Franciscus de Monte robbiano, XIIIus. prior generalis.

XIIII. frater Iacobus de Ortis, XIIIIus. prior generalis.

XV. frater Alexander de Sancto Eleupidio [89], XVus. generalis.

XVI. frater Guillielmus de Cremona, XVIus. Generalis [90].

XVII. frater Dionisius de Mutina fuit XVIIus. generalis.

XVIII. frater Thomas de Argentina fuit XVIIIus. generalis.

XVIIII. frater Gregorius de Arimino, XVIIIIus. generalis.

XX. frater Matheus de Esculo de marchia, XXus. generalis.

XXI. frater Ugolinus de Urbe veteri fuit XXIus. generalis.

XXII. frater Guido de Tolosa [91] fuit XXIIus. prior generalis.

XXIII. frater Bartholomeus de Venetiis, XXIIIus. prior generalis.

XXIIII. frater Niccolaus de Cassia vallis spoleti, XXIIIIus. generalis.

XXV. frater Petrus de Avena de Tolosa, XXVus. generalis.

XXVI. frater Augustinus de Roma fuit XXVIus. generalis.

XXVII. frater Gherardus de Arimino fuit XXVIIus. generalis.

XXVIII. frater Iulianus de Salem fuit XXVIIIus. generalis.

XXVIIII frater Alexander de Saxoferrato, XXVIIIIus. generalis.

XXX. frater Guilielmus de Becchis de Florentia, XXXus. generalis.

XXXI. frater Iacobus de Aquila creatus fuit in capitulo bononiensi ibi celebrato in pentecoste die XII mense iunii anno Domini MCCCCLXX prior generalis XXXI, quia frater Guiglielmus factus fuit episcopus fesulanus [92].

 

 

 

Note

 

(1) - S. GIROLAMO, Vita sancti Pauli primi eremitae, prologus, PL 23, 17-18, nn. 1-2. Tanto questa come la generalità delle citazioni sono prese con molta libertà. Sembra che l'autore non le abbia prese direttamente dai testi rispettivi.

(2) - S. GIROLAMO, Epist. 22, ad Eustochium, 346-6 PL 22, 419-21, nn. 119 e 121; CSEL 54, 197-98 e 200.

(3) - E' Evodio.

(4) - E' Adeodato.

(5) - S. Agostino, Confes. 9, 8, 17, ed. A.C. Vega, Madrid 1951, p. 432.

(6) - Il verbo rogaretur è preso dello stesso contesto di Nicola di Alessandria. L'affermazione è una leggenda.

(7) - S. Agostino, Confes. 8, 6, 15, ibid., p. 384.

(8) - Si tratta di S. Antonio da Lucca, che si era ritirato al tempo di Nerone in solitudine e avrebbe battezzato S. Torpete, cf. B. MATEUCCI, Antonio (Antonino) da Lucca, in Bibliotheca sanctorum, vol. 2, Roma 1962, 152-3 e G. D. Gordini Torpes, santo, martire di Pisa, ibid., vol. 12, Roma 1969, 628-9. La passio è del secolo VI-VII.

(9) - Il Ms. dice "inhabitarum"; riferendosi al B. Mamiliano, cf. A. AMORE, Mamiliano, vescovo di Palermo (?) e compagni martiri, ibid., vol. 8, Roma 1966, 617-9. Parla di lui la Passio Sentii, composta non prima dei secoli VII-VIII. Mamiliano sarebbe del secolo IV o V. Sarebbe vissuto per un periodo nell'isola di Montecristo, dove mori; il suo corpo fu trasferito all'isola del Giglio.

(10) - Il Ms. dice "cuculam"; lo stesso dice l'Aurelii Augustini episcopi yponensis vita. F. 7r: "Bapticati sunt ergo adveniente pascali tempore a sancto Ambrosio dicente: Te Deum laudamus, et Augustino respondente: Te Dominum confitemur. Et sic ipsi duo hunc ypnum alternatim composuerunt et usque in finem decantaverunt. Protinus autem in fide catholica confirmatus (est), Ambrosio eum cucullam induente et habitum servorum Dei, sicut in quodam sermone, quem ipse de baptismo Augustini composuit, dicit, fugitque ab eo vite preterite solicitudo. Nec satiabatur Augustinus illis diebus dulcedine mirabili altitudinem consilii divini considerare super salutem humani generis. Flebat autem in hypnis et canticis suave sonantis Ecclesie, extuabat inde affectus pietatis et currebant lacrime et bene illi erat cum eis. Erat tunc annis maior natu XXXta., matre superstite sibi adherente. Diebus illis se Augustino consociavit Enodius iuvenis ex eius municipio, qui tamen prius conversus et bapticatus erat. Et querebat cum eo, et Alippio, Nebridio et Deodato Augustinus quisnam ad serviendum Deo eos locus haberet utilis et exemplis servorum Dei similis in orationibus et ieiuniis et hypmnis. Et invento loco placito sancto Deo serviebant, et remeabant ad Affricam. In partibus Tuscie in desertis marinis invenerunt de heremitis sequentibus Pauli et Anthonii vestigia, quorum aliqui exequie matris Augustini interfuerunt, que apud Ostiam tiberinam, defuncta est, postea in Affrica clericis et heremitis constitui, dedit". Quando parla nel f. 7v della morte di Santa Monica l'autore indica, come Sant'Agostino nelle Confessioni, che mori il "XVLI anno sue etatis et XXXIII etatis Augustini". E' importante segnalare come, pur basandosi su affermazioni certe delle Confessioni (9, 6, 14 e 9, 8, 17, ibid., pp 430 e 432), modificano le parole per difendere l'origine dell'Ordine Agostiniano da Sant'Agostino. Il Sermo de baptismo Augustini, attribuito a Sant'Ambrogio è totalmente apocrifo. Sotto il titolo Sermo sancti Ambrosii, de baptismo sancti Augustini si trova nel Ms. lat. 501 (D. 8.5) della Biblioteca Angelica di Roma, ff. 8-9. Quanto si dice rispetto al Te Deum è una semplice leggenda. La vita di Sant'Agostino è soltanto una parte della vita scritta da San Possidio, aggiornata negli intenti apologetici dell'autore in relazione con l'Ordine Agostiniano, introducendo, anche, alcune leggende.

(11) - Cf. S. Agostino, Confes. 9, 8, 17, ibid. Non rispondono al vero quei tre anni di permanenza di S. Agostino in Italia dopo la sua conversione.

(12) - S. Agostino, Confes. 9, 10, 26; 9, 11, 27; 9, 12, 31, ibid, pp. 444 e 448. Sembra che l'autore non abbia letto le Confessioni direttamente.

(13) - S. POSSIDIO, Vita Augustini, 5, 1, ed. A. A. R. Bastiensen, in Vita dei Santi, Verona, Arnoldo Mondadori editore, 1975, p. 140.

(14) - Es Valerio: cf. S. Agostino, Sermo 355, 2, ed. de C. Lambot, Sermones selecti duodeviginti, Utrecht-Bruxelles 1950, p. 125. Sul periodo in cui Agostino fu ordinato sacerdote e le sue relazioni con la vita religiosa, l'autore scrive nel f. 8v della Aurelii Augustini episcopi yponensis vita: " Factus ergo presbiter monasterium in illa ecclesia mox instituit et cum Dei servis vivere cepit secundum modium et regulam sub sanctis apostolis constitutam. Sic ipse alia monasteria construxit in locis desertis et nemorosis". Cf. la nota 13.

(15) - Non c'è tale frase in Sant'Agostino. Sant'Agostino raccomanda la solitudine interiore In Iohan. Evang. 17, 11 PL 35, 1533 con le seguenti parole: "Difficile est in turba videre Christum: solitudo quaedam necessaria est menti nostrae: quadam solitudine intentionis videtur Deus. Turba strepitum habet: visio ista secretum desiderat. Tolle grabatum tuum (Io 5, 8), porta portatus proximum tuum; et ambula, ut pervenias. Noli Iesum quaerere in turba, non est tanquam unus de turba; praevenit omnem turbam" (CCL 36, 176).

(16) - Leggasi 'damnatio'. Il sermone non è di Sant'Agostino; si presenta anche sotto il nome di San Cesareo di Arles, cf. R. ARBESMANN, Henry of Friemar's "Treatise ...", ibid, pp. 129-30.

(17) - Il libro De opere monachorum (PL 40, 547-82; CSEL 41, 531-96) di Sant'Agostino, che è quello citato non dice nulla su tali eremiti.

(18) - Sant'Agostino parla molte volte dei religiosi ed erano molti quelli che seguivano i suoi orientamenti, cf. A. MANRIQUE, La vida monastica en san Agustin. Enchiridion historico-doctrinal y Regla (a. 373-430), Il Escorial -Salamanca 1959; J. J. GAVIGAN, De vita monastica in Africa septentrionali inde a temporibus S. Augustini usque ad invasiones Arabum, Roma-Torino 1962.

(19) - Nei ff. 11 v-12r della Aurelii Augustini episcopi yponensis vita l'autore scrive con il titolo "Instituit regulam canonicis" : Hic denique canonicam regulam ab apostolis post ascensionem Domini primo traditam, sed longo tempore post neglectam, luculento sermone rescripsit, quam innumerabilis perfecta sequitur moltitudo religiosorum et Dei Ecclesia multiplici illustrantium virtute profitetur. Ex institutione Ordo, quid nunc fratrum heremitarum sancti Augustini nuncupatur, qui ex recipientibus ab eodem patre Augustino dictam regulam ac portantibus (in Italiam) eius venerabile corpus evenit. Ex devotione Ordo canonicorum regularium, qui a beato Rufo episcopo in partibus Gallie circa annos Dominice Incarnationis M°CX (sic) incepit. Et Ordo fratrum predicatorum, qui a beato Dominico in partibus tolosanis circa annos Dominice Incarnationis MCC initium habuit. Multique alii Ordines tam marium quam mulierum". Su Gioacchino di Fiore, sui Canonici e sugli Agostiniani si parla alla nota 25.

(20) - E' difficile indicare con precisione la data di questa traslazione in Sardegna e ancora quella che fu realizzata nell'VIII° secolo a Pavia, cf. A. C. De ROMANIS, "La duplice traslazione delle reliquie di sant'Agostino", nella sua opera Sant'Agostino: il santo dottore nella vita e nelle opere, Roma 1931, pp. 393-419; A. Trapè, Aurelio Agostino, vescovo di Ippona, in Bibliotheca sanctorum, vol. 1, Roma 1961, 588-590. Nella Aurelii Augustini episcopi ypponensis l'autore, come finale della parte dedicata a Sant'Agostino presbitero e vescovo, immediatamente prima di scrivere quanto si è trascritto nella nota 19, dice nel f. 11v: "Hic dum in yponensi sepultus esset regione, propter immunditiam et crudelitatem gentium inde albatus (ablatus?), in Sardinea est repositus, decurrentibus itaque (a) die obitus eius ferme CCLXXXta. annis usque ad tempora Limprandi regis lomgobardorum. Qui audiens quod sarraceni depopulata Sardinea et loca illa fedarent ubi ossa dicti patris Augustini ob vastationem barbarorum olim translata et honorifice recondita fuerant, misit et dato magno pretio accepit et transtulit ea Ticinum ad tanti sancti doctoris honorem ecclesias edificando quocumque hospitando manebant. Que utique ossa in basilica beati Petri, que a ticinensi populo celum aureum nuncupatur, cum debito tanti patris honore recondidit. Iure igitur in apostolica est colocatus ecclesia qui pro apostolica dimicans fideliter fide vivens verbis et hactenus scriptis dyabolicas hereticorum fraudes patefaciendo disperdidit ac in eadem patria et provincia merito voluit precipue venerari, in qua ei Deus primo concessit ab eius erroribus mundari et ipsi Deo in sancte conversationis habitu servire incepit".

(21) - S. Benito morì a Montecassino, in DIP (=Dizionario degli Istituti di Perfezione), vol. 1 Roma 1974, 1351-56.

(22) - Mori a Val di Castro (Fabriano, Ancona), cf G. TABACCO, Romualdo, santo, in Biblioteca sanctorum, vol. 11, Roma, 1968, 365-75.

(23) - Morì a Passignano in Chianti (Firenze), cf. N. R. VASATURO, Giovanni Gualberto, santo, in DIP, vol. 4, Roma 1977, 1273-76.

(24) - L'Ordine cisterciense fu fundato nel 1098, cf. L. J. LEKAI, Cistercensi, in DIP, vol. 2, Roma 1975, 1058-64.

(25) - Entrambe le parole tra parentesi sono prese del posto analogo della p. 6 di questo articolo. Sull'origine dei Canonici regolari, in DIP, vol. 2, 46-63: sull'origine dei Canonici regolari di San Rufo, santuario suburbano di Avignone, cf. J. BECQUET, Canonici regolari di San Rufo, in DIP, vol. 2, 123-24. Non c'è, nessun San Rufo, fondatore dei Canonici regolari, come credeva il nostro autore e tanti altri Agostiniani. La fondazione canonica in questo posto cominciò nel 1039. Potevano richiamarsi con buon diritto al magistero e all'esempio di Sant'Agostino.

(26) - I Certosini furono fondati nel 1084, cf. Certosini, in DIP, vol. 2, 782-802.

(27) - Oggi si chiama Sovrano Ordine militare di Malta; fu fondato prima del 1099 da Gerardo, R. BORRICAND, Histoire de l'Orde ... de saint-Jean de Jerusalem, Aix en Provence 1968.

(28) - San Guglielmo non fu agostiniano, neanche professò la Regola di Sant'Agostino. Si era ritirato a Malavalle (Grosseto) in forma di austero eremita. Morì nel 1157, cf. L. NOVELLI, Guglielmo il Grande, o di Malavalle, santo, DIP, vol. 4, 1492-93.

(29) - Neanche San Galgano fu agostiniano, ne' professò la Regola di Sant'Agostino. Morì nel 1181. Un buon studio è quello di R. VOLPINI, Galgano, santo, in Bibliotheca Sanctorum, vol. 6, Roma 1965, 1-6.

(30) - San Francesco fondò il suo Ordine nel 1208-09, cf.L. DI FONZO, Francescani (1209-1517), in DIP, vol. 4, 464-68; Frati minori, ibid, 823-26. L'autore del Initium non lo considera agostiniano, come lo faranno molti agostiniani successivamente, cf, T. De HERRERA, Responsio pacifica ad Apologeticum de Praetenso Monachatu Augustiniano S. Francisci, Bologna 1635; Clypeus responsionis pacificae, Madrid 1645.

(31) - San Domenico fondò il suo Ordine nel 1215, cf. A. V. FERRUA, Domenico di Guzman, santo, in DIP, vol. 3 Roma 1976, 948-54; L. A. REDIGONDA, Frati predicatori, in DIP, vol. 4, 923-24.

(32) - I Carmelitani nascono nel secolo XII come gruppo di eremiti stabiliti sul Monte Carmelo; tra il 1206 e il 1214, Sant'Alberto, Patriarca di Gerusalemme, diede loro una "formula di vita" o Regola, cf. L. SAGGI, Carmelitani, in DIP, vol. 2, 460-62. E' sorprendente che gli Agostiniani assegnino loro una data molto posteriore, quando, insieme a loro, provarono, a causa delle soppressioni imposte dal II Concilio di Lione (1274), che erano stati fondati prima del IV Concilio di Laterano (1215). Nel testo del can. 23 del II Concilio di Lione si diceva: "Ceterum Carmelitarum et Eremitarum sancti Augustini Ordines, quorum institutio dictum Concilium (IV di Laterano) generale praecessit, in suo statu manere concedimus, donec de ipsis fuerit aliter ordinatum. Intendimus siquidem tam de illis quam de reliquis etiam non mendicantibus Ordinibus, prout animarum saluti et eorum statui expedire viderimus, providere" (MANSI, 24, 97; E. ESTEBAN, Testimonium Concilii Lugdunensis an. 1274 de existentia O.E.S.A. ante Concilium Lateranense IV an. 1215 celebratum, in An. Aug. 4, pp. 345-46). E' interessante notare che nella redazione conciliare del can. 23 il Papa Gregorio X cambiò dopo le parole che dicevano: "sancti Augustini Ordines, qui se asserunt ante dictum Concilium institutos, in suo statu ..." (S. KUTTNER, Conciliar law in the making: The lyonese constitutions (1274) of Gregory X in a Manuscript at Washington, a Miscellanea Pio Paschini, vol. 2, Roma 1949, p.74).

(33) - Si tratterebbe piuttosto del Papa Alessandro III; però nel 1190 era Papa Clemente III.

(34) - Riferentesi a Giovanni di Spelonca, cf. R. ARBESMANN, Henry of Friemar's "Treatise ..." , pp. 62, 65, 111 e 137.

(35) - Riferentesi a Giovanni di Cella, cf. R. ARBESMANN, ibid.

(36) - Non poteva essere il Papa Gregorio VIII. Nel 1230 era Papa Gregorio IX. Però il suo sesto anno di pontificato si estende da marzo del 1232 a marzo del 1233. Nonostante siano altri a confermare questa approvazione dell'Ordine da parte di Gregorio IX nel 1230, non esiste tale approvazione, cf. B. VAN LUIJK, Bullarium Ordinis eremitarum S. Augustini. Periodus formationis, 1187-1256, Wurzburg 1964, pp. 14-27.

(37) - Riferentesi ad Aiuto di Garfagnana, cf. R. ARBESMANN, ibid., pp. 64-65, 112 e 138. Non si trattò dell'unione di tutti gli eremiti toscani. Innocenzo IV non considerò esplicitamente i Guglielmiti: bolle Incumbit nobis y Praesentium vobis, 16.12.1243, in B. VAN LUIJK, o. c., pp. 32-33.

(38) - Il verbo "condonando" è stato preso dal posto parallelo relativo all'anno 1230, soprariportato. L'autore cita gli Ordini indicati nella bolla Licet Ecclesiae catholicae (9.4.1256), escludendo quello nato in Tuscia perché incorporato agli altri Ordini, fatto realmente accaduto. Si tratta, allora degli Ordini di Brettino, di Monte Favale, dei Giamboniti e dei Guglielmiti (B. VAN LUIJK, o. c., pp. 128-30). Riferentesi a Filippo di Parrana, cf. R. ARBESMANN, ibid.

(39) - Cf. bolla Licet Ecclesiae catholicae, in B. VAN LUIJK, o. c., pp. 120-30; B. RANO, Note sul convento di San Marco di Milano e il primo (correggasi "quarto") Generale dell'Ordine, in Cassiciaco (Valladolid 1957), pp. 104-07, 142-43, 146, 174-77.

(40) - S. Basilio morì nel 379, cf. J. GRIBOMONT, Basilio, santo, in DIP, vol. 1, 1101-09.

(41) - Cf. Gen. 5, 32; 6, 10; 9, 18-10, 5.

(42) - Cf. Gen 18, 1-15; 21, 1-7; 16, 11; 25, 12.

(43) - Cf. Gen. 38, 29-30. E' erroneo dire che San Guglielmo fosse agostiniano e che avesse istituito due tipi di eremiti: alcuni con la Regola di Sant'Agostino, membri dell'Ordine Agostiniano, e altri indipendenti, cf. 55.

(44) - Cf. Gen. 41, 37-57.

(45) - Cf. Ex. 4, 14-31; 5, 1; 8, 25.

(46) - Cf. Jos. 1, 1-9, etc. San Nicola da Tolentino non fu canonizzato fino al 1446. A indicarlo l'autore dell'Initium "inter sanctos approbatos a predicta sancta Ecclesia", si deve riferire all' " approvazione" che prevedeva il processo di canonizzazione svolto per mandato del Papa Giovanni XXII nel 1325 e presentato al Papa ad Avignone nel 1326, cf. D. GENTILI, o. c., pp. 150-64.

(47) - Cf. R. ARBESMANN, A legendary of early Augustinian Saints, in An. Aug. 29 (1966), pp. 8-14.

(48) - Ibid., pp. 33-34.

(49) - Ibid., pp. 34-37.

(50) - Ibid., pp. 37-40.

(51) - Non si è trovato niente su di lui.

(52) - Sembra che si tratti di Santiago di Rosia, ibid., pp. 14-17.

(53) - Cf. B. RANO, Fra Giovanni Buono Fondatore dell'Ordine degli Eremiti, in Archivio Agostiniano 56 (1962), pp. 157-202. In questo articolo si parla della biografia del beato Giovanni Buono che è nel Cod. Laurenziano Plut. 90 Sup. 48. Sfortunatamente non furono inviate all'autore le bozze di stampa. Per questo si deve correggere, alla p. 159 nel parlare degli Acta Sanctorum, dopo Bruxelles, 1859, invece di 1958; 885, invece di 786; aggiungendo: tutto, 693-886. Nella p. 190, alla riga 3, invece di Innocenzo IV deve leggere Gregorio IX; e alla p. 193 nella riga 4 si deve sostituire con "dal Capitolo nacque questa questione. I frati di Cesena e gli altri contro il precetto ...". Sintesi dell'articolo, in DIP, vol. 4, Roma 1977, 1244-46.

(54) - Cf. C. ALONSO, El beato Clemente de Osimo (morto nel 1291), Roma 1970.

(55) - Cf. R. ARBESMANN, ibid., pp. 29-33. Sulla morte del beato molto bene propone La Liturgia Agustiniana de las Horas, IV, Roma 1976, p. 25. "1316 circa".

(56) - Non si è trovato niente su di lui.

(57) - Cf. nota 11.

(58) - Cf. R. ARBESMANN, ibid., pp. 42-44

(59) - Non si è trovato niente su di lui.

(60) - Cf. R. ARBESMANN, ibid., pp. 25-29.

(61) - Ibid., pp. 40-42.

(62) - Ibid., pp. 44-52; cf. anche A. M. GIACOMINI, Agostino Novello, beato, in Bibliotheca sanctorum, vol. 1, Roma 1961, 601-07: il P. Giacomini protestò contro la direzione della Bibliotheca sanctorum perché, avendo scritto lui che il beato nacque a Tarano (Rieti), gli cambiarono e interpolarono il testo, dicendo che il luogo di nascita era "da identificare con certezza nella città di Taormina"... E' un peccato che in un'opera di questa importanza si siano fatte correzioni nei testi senza consultare i lori autori.

(63) - E. ESTEBAN, Definitiones antiquorum capitulorum provinciae Franciae O.N., in An. Aug. 3 (1909-10), p. 305

(64) - Cf. nota 63; R. ARBESMANN, Henry of Friemar's "Treatise"..., ibid, p. 120; GIORDANO DI SASSONIA, Liber vitasfratrum, II, 8, pp. 122-23 e 461.

(65) - Cf. nota 34.

(66) - Non si è trovato niente su di lui.

(67) - Non si è trovato niente su di lui.

(68) - Gese di San Miniato, cf. T. de HERRERA, Alphabetum augustiniamum, vol. 2, p. 277: Una cosa sa con certezza Herrera sulla sua morte: fu prima del 1324.

(69) - Cf. R. ARBESMANN, ibid, pp.52-54.

(70) - Morì verso il 1270 (T. de HERRERA, o. c. , vol. 2, pp.92-3; L. TORELLI, Secoli Agostiniani, vol. 4 Bologna 1675, pp. 463-64, 754-56) o nel 1276 (A. LANDUCCI, Sacra selva leccetana, Roma 1657, p. 95; cf. anche B. HACKETT, Lecceto, ne La busqueda de Dios. Dimension contemplativa de la espiritualidad augustiniana, Roma 1981, pp. 238-240.

(71) - E' da correggere completamente la sua cronologia. Il Beato Ugolino, detto anche da Cortona, soprannominato Zefferini, morì molto prima del 1370. Ambrogio Massari da Cori lo colloca nella sua Chronica sacratissimi Ordinis fratrum heremitarum S. Augustini (f. 113v) tra Antonio da Firenze e Pietro da Gubbio con queste parole "quintus decimus (beatus) fuit beatus Ugolinis de Mantua"; cf. anche T. de HERRERA, o. c., vol. 2, pp. 494-495; V Centenario del beato Ugolino Zefferini agostiniano. Numero unico poliglotto 1901. Cortona 1901 (è il V centenario "della traslazione del suo corpo"). Diresse la pubblicazione F. RAVAGLI. Cf. A. GIACOMINI, in Bibliotheca sanctorum, vol. 12, Roma 1969, 783-84.

(72) - Cf. R. ARBESMANN, ibid., pp. 54-58.

(73) - Cf. D. GUTIERREZ, Gilles de Rome, ermite de Saint-Augustine, theologien et eveque, 1243-1316, in Dictionnaire de spiritualitè, vol. 6, 385-90; sulla santità di Egidio cf. anche GIORDANO DI SASSONIA, o. c., II, 22, pp. 237 e 471-73.

(74) - Cf. N. CONCETTI, In Ordinis fratrum eremitarum S. P. Augustini martyrologium animadversiones, VI. In B. Petri Eugubini confessoris elogium, in An. Aug. 6 (1915-16), pp. 53-58; A. M. GIACOMINI, Bibliotheca sanctorum, vol. 10, Roma 1968, 700-01

(75) - Riferentesi a Angelo, Cf. D. M. FALOCI PULIGNANI, Il b. Angelo da Foligno agostiniano, in Archivio per la storia dell'Umbria 1 (1913), pp. 380-81; A. M. GIACOMINI, Angelo da Foligno, in Bibliotheca sanctorum, vol. 1 Roma 1961, 1238; il "Beautus Tadeus de Fulgineo" appare in un'edizione manoscritta fatta nello stesso secolo XV nella lista dei beati nell'esemplare della Chronica sacratissimi Ordinis (f. 114 v) di Ambrogio Massari da Cori conservata in AGA., Roma. Si aggiungono vari "beati" omessi da Massari, tra loro "Beatus Berteramus de Firmo", Cf. 700 Jahre Augustiner in Regensburg, 1267-1967, Regensburg 1967, diverse volte; Giordano di Saonia, o. c., II, 3, pp. 87-88, 456-57.

(76) - Non si è trovato niente su di lui. 

(77) - Non si è trovato niente su di lui.

(78) - Cf. 700 Jahre Augustiner in Regensburg, 1267-1967, Regensburg 1967, diverse volte; Giordano di Saonia, o. c., II, 3, pp. 87-88, 456-57. 

(79) - Non si è trovato niente su di lui.

(80) - Non si è trovato niente su di lui.

(81) - Non si è trovato niente su di lui.

(82) - Sul Beato Federico, T. De HERRERA, o.c., vol. I, pp. 332-34: in realtà Herrera afferma soltanto che morì prima del 1368 o 1369.; su Eberardo, si potrebbe riferire a lui quello che T. de HERRERA dice in Alphabetum augustinianum, vol. 1, p. 215, e L. TORELLI in Secoli agostiniani, vol. 5, Bologna 1678, pp. 43-44?.

(83) - Si data la sua morte nel 1327 cf. L. PAULUZZI, Vita del beato Angelo da Furci, Lanciano 1946; Angelo da Furci (anonimo), in Dizionario biografico degli italiani, vol. 3, Roma 1961, 228, e A. M. GIACOMINI, in Bibliotheca sanctorum, vol. 1, 1238-39.

(84) - T. De HERRERA, o.c., vol. I, pp. 332-34: in realtà Herrera afferma soltanto che morì prima del 1368 o 1369.

(85) - S. GIROLAMO, Epist. 58, ad Paulinum prebysterum, 5 PL 22, 583, n. 323; CSEL 54, 533-34.

(86) - Ibid.

(87) - Deve intendersi Papa Gregorio IX, cf. nota 36.

(88) - E' "anconitana" invece di "trevisana", cf. nota 54.

(89) - E' "de Sancto Elpidio.

(90) - I priori Generali successivi a Guglielmo da Cremona sono posteriori alla composizione dell'opera, cf. p. 3 di questo testo. Non si può precisare quando fu scritta la lista e se è stata composta nello stesso periodo. In questa si è omesso Bonaventura da Padova, 1377-78. A causa dello scisma d'Occidente figura nella lista Pietro da Vena e non Girolamo da Pistoia.

(91) - Negli atti dei capitoli generali viene nominato semplicemente come Guido. Nel primo registro conservato dei PP. Generali (Dd 1, nell'Archvio Generale Agostiniano (AGA) di Roma) viene nominato "Guido da Belregardo" tre volte, e una "da Belreguardo" (cf. E. ESTEBAN, in An. Aug. 4, pp. 471; 5, pp. 12, 31, 50-51, 82 e 153). Ambrogio Massari di Cori non menziona nella lista dei capitoli e Priori Generali le province di appartenenza, nonostante menzioni quella del suo predecessore Ugolino da Orvieto (Chronica, f. 106r.). Neanche ci dice Onofrio Panvinio nel Commentarium rerum Ordinis fratrum eremitarum sancti (pubblicato anonimo insieme alle Costituzioni di Seripando, Roma 1551, f. XXXIIv) nonostante indichi la provincia dei predecessori e dei successori. A partire da Girolamo Romano ha detto che era della provincia di Lombardia (Chronica de la orden de los ermitanos del glorioso padre sancto Augustin), Salamanca 1569, f. 71v. Come appena si è visto, nel Cod. Laurenziano Plut. 90 Sup. 48 si menziona "Guido da Tolosa". Oltre il "Belregardo" indica piuttosto un nome latinizzato di origine francese. Forse si cominciò a crederlo italiano per essere utilizzato successivamente in una forma italianizzata. Lo stesso G. Romano lo chiama "Guido da Velloriguardo". Il meticoloso storico P. Saturnino Lopez lo identifica con la persona di questo P. Generale Guido che figura nella "Forma et modus revocationis factae Parisius per fratrem Guidonem Ordinis heremitarum sancti Augustini", con quella con cui si rettificano alcune sue affermazioni, eretiche o quasi, nel 1354. Pubblica la " Forma et modus revocationis" M. de la Bigne, Bibliotheca patrum et veterum auctorum, t. 4, Parigi 1624, 941-42. (AGA., Fondo Saturnino Lopez, O.S.A., De diversis fratribus notitiae historicae, A-G, ff. 430-35); cf. anche D. Trapp, Augustinian theology of the 14 century, in Augustiniana 6 (1956), p. 268.

(92) - Il giorno di Pentecoste del 1470 fu il 10 giugno. Giacomo dell'Aquila fu eletto Priore Generale il giorno 9, non il 12 (cf. E. ESTEBAN, De capitulo generalis Ordinis erem. S. Augustini anno 1470 Bononiae celebrato, in An. Aug. 7 (1917-18), pp. 171-212.