Percorso : HOME > Scriptorium > De Secreto

Francesco Petrarca: De secreto conflictu curarum mearum

 immagine di Francesco Petrarca

Francesco Petrarca

 

 

 

De secreto conflictu curarum mearum

di Francesco Petrarca

 

 

 

Attonito michi quidem et sepissime cogitanti qualiter in hanc vitam intrassem, qualiter ve forem egressurus, contigit nuper ut non, sicut egros animos solet, somnus opprimeret, sed anxium atque pervigilem mulier quedam inenarrabilis etatis et luminis, formaque non satis ab hominibus intellecta, incertum quibus viis adiisse videretur. Virginem tamen et habitus nuntiabat et facies. Hec igitur me stupentem insuete lucis aspectum et adversus radios, quos oculorum suorum sol fundebat, non audentem oculos attollere, sic alloquitur: - Noli trepidare, neu te species nova perturbet. Errores tuos miserata, de longinquo tempestivum tibi auxilium latura descendi. Satis superque satis hactenus terram caligantibus oculis aspexisti; quos si usqueadeo mortalia ista permulcent, quid futurum speras si eos ad eterna sustuleris? His ego auditis, necdum pavore deposito, maroneum illud tremulo vix ore respondi: o quam te memorem, virgo? namque haud tibi vultus mortalis, nec vox hominem sonat. 

- Illa ego sum - inquit - quam tu in Africa nostra curiosa quadam elegantia descripsisti; cui, non segnius quam Amphyon ille dirceus, in extremo quidem occidentis summoque Atlantis vertice habitationem clarissimam atque pulcerrimam mirabili artificio ac poeticis, ut proprie dicam, manibus erexisti. Age itaque, iam securus ausculta, neve illius presentem faciem perhorrescas, quam pridem tibi sat familiariter cognitam arguta circumlocutione testatus es. - Vixdum verba finierat, cum michi cunta versanti nichil aliud occurrebat quam Veritatem ipsam fore, que loqueretur. Illius enim me palatium atlanteis iugis descripsisse memineram; at quanam ex regione venisset ignorabam, nisi celitus tamen venire nequivisse certus eram. Itaque videndi avidus respicio, et ecce lumen ethereum acies humana non pertulit. Rursus igitur in terram oculos deicio; quod illa cognoscens, brevis spatii interveniente silentio, iterumque et iterum in verba prorumpens, minutis interrogatiunculis me quoque ut secum multa colloquerer coegit. Duplex hinc michi bonum provenisse cognovi: nam, et aliquantulum doctior factus sum, aliquantoque ex ipsa conversatione securior spectare coram posse cepi vultum illum, qui nimio primum me splendore terruerat. Quem postquam sine trepidatione sustinui, dum mira dulcedine captus inhereo, circumspiciensque an quisquam secum afforet, an prorsus incomitata mee solitudinis abdita penetrasset, virum iuxta grandevum ac multa maiestate venerandum video.

Non fuit necesse nomen percuntari: religiosus aspectus, frons modesta, graves oculi, sobrius incessus, habitus afer sed romana facundia gloriosissimi patris Augustini quoddam satis apertum indicium referebant. Accedebat dulcior quidam maiorque quam nonnisi hominis affectus, qui me suspicari aliud non sinebat. Nec tamen ideo tacitus mansissem; iam interrogationis verba dictaveram, iamque in extremum oris limen vox egressura processerat, cum subito ex ore Veritatis dulcisonum illud michi nomen auditum est. Ad eum siquidem conversa, ac meditationem ipsius profundissimam interrumpens sic ait: - Care michi ex milibus Augustine; hunc tibi devotum nosti, nec te latet quam periculosa et longa egritudine tentus sit, que eo propinquior morti est quo eger ipse a proprii morbi cognitione remotior! Itaque nunc vite huius semianimis consulendum est, quod pietatis opus melius quam tu nullus hominum prestare potest. Nam et iste tui semper nominis amantissimus fuit; habet autem hoc omnis doctrina, quod multo facilius in auditorum animum ab amato preceptore transfunditur; et, nisi te presens forte felicitas miseriarum tuarum fecit immemorem, multa tu, dum corporeo carcere claudebaris, huic similia pertulisti. Quod cum ita sit, passionum expertarum curator optime, tametsi rerum omnium iocundissima sit taciturna meditatio, silentium tamen istud, ut sacra et michi singulariter accepta voce discutias oro, tentans si qua ope languores tam graves emollire queas. - Ad hec ille: - Tu michi dux, tu consultrix, tu domina, tu magistra: quid igitur me loqui iubes te presente? - Illa autem: - Aurem mortalis hominis humana vox feriat; hanc iste feret equanimius. Ut tamen quicquid ex te audiet ex me dictum putet, presens adero. - Parere - inquit - et languentis amor cogit et iubentis autoritas -; simul me benigne intuens paternoque refovens complexu, in secretiorem loci partem Veritate previa parumper adduxit; ibi tres pariter consedimus. Tum demum, illa de singulis in silentio iudicante, submotisque procul arbitris, ultro citroque sermo longior obortus, atque in diem tertium, materia protrahente, productus est. Ubi multa licet adversus seculi nostri mores, deque comunibus mortalium piaculis dicta sint, ut non tam michi quam toti humano generi fieri convitium videretur, ea tamen, quibus ipse notatus sum, memorie altius impressi. Hoc igitur tam familiare colloquium ne forte dilaberetur, dum scriptis mandare instituo, mensuram libelli huius implevi. Non quem annumerari allis operibus meis velim, aut unde gloriam petam (maiora quedam mens agitat) sed ut dulcedinem, quam semel ex collocutione percepi, quotiens libuerit ex lectione percipiam.

Tuque ideo, libelle, conventus hominum fugiens, mecum mansisse contentus eris, nominis proprii non immemor. Secretum enim meum es et diceris; michique in altioribus occupato, ut unumquodque in abdito dictum meministi, in abdito memorabis. Ego enim ne, ut ait Tullius, źinquam et inquit sepius interponerentur, atque ut coram res agi velut a presentibus videretur╗ collocutoris egregii measque sententias, non alio verborum ambitu, sed sola propriorum nominum prescriptione discrevi. Hunc nempe scribendi morem a Cicerone meo didici; at ipse prius a Platone didicerat. Ac ne longius vager, his ille me primum verbis aggressus est.