Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO I

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

SERMO PRIMUS. DE INSTITUTIONE VITAE REGULARIS.

 

Fratres mei et laetitia cordis mei, corona mea et gaudium meum quod estis, pax vobis et charitas cum fide semper inter vos adimpleatur. Quia me putatis patrem esse animarum vestrarum, ideo desidero ita vos componere, ut in vobis macula neque ruga possit ante tribunal iusti iudicis apparere. Animabus enim vestris non solum ornamenta, sed etiam medicamenta desidero providere. Studeo enim dissuta consuere, conscissa sarcire, vulnerata curare, abluere sordida, reparare perdita, et ea quae sunt integra spiritualibus margaritis ornare. Ego enim margaritas de paradisi patria vobis donare cupiens, nullam mercedem in saeculo opto recipere, nisi quod quae vobis insinuare intendo, et patienter audire, et cum Dei adiutorio secundum vires opere adimplere semper studeatis.

Sed ante omnia, fratres charissimi, quos iterum parturio donec reformetur in vobis Christus, diligatur Deus, deinde proximus, quia ista praecepta sunt principaliter nobis data. Et ideo, fratres dilectissimi, commorantibus nobis in eremo, in nomine Dei nostri placeat secundum apostolicam vitam unum sentire, et omnia communiter possidere sicut scriptum est in Actibus Apostolorum: Quia erant illis omnia communia, et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat (Act. IV, 32, 35) . In hac autem vita permaneamus, et nos ipsos in ipsa, Deo auxiliante, fortiter teneamus: quia qui perseveraverit usque in finem, salvus erit. Si quis autem de saeculo ad nostram congregationem venire desiderat, primo praecipio ut probetur an voluntas ex Deo sit. Non enim debet esse violenta, non coacta, non mobilis; sed sempiterna, virilis, constans, et omni spiritu charitatis plena atque perfecta. (1236)

Tunc enim ei proponatur quomodo abneget voluntatem propriam, et sponte sequatur me. Nec volo quod cogitet amplius quid necesse ei fuerit: scit enim Pater noster coelestis quibus indigemus. Quaeramus igitur primum regnum Dei, et haec omnia administrabuntur nobis. In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit. Orationibus instate a mane usque ad sextam tantum circa missarum solemnia. A sexta vero usque ad nonam omnes vacent lectionibus et Pater noster. Ad nonam vero reddant codices, et secundum naturae conditionem sine tumultu reficiantur, audientes verbum Dei. Postquam autem refecerint; sive in horto, sive in eremo, vel ubicumque necesse fuerit operentur. Nihil enim Dei servis otiositate peius. Operentur ergo in nomine Domini sacrum ordinem non habentes usque ad horam lucernarii. Nemo tamen ex opere suo aliquid sibi appropriet: apostolica enim vita optamus vivere. Si quis autem contra fecerit, furti iudicio condemnetur: et si correptus non emendaverit, de vestra societate proiiciatur.

Non enim hoc fit crudeliter, sed misericorditer; ne contagione pestifera plures ex vobis perdat. Cum autem aliquid fit per vos, cavete ne cum murmure fiat; ne murmuratores in conspectu Dei vocemini. Illum qui vobis praeest, post Deum omnes, sicut decet Dei famulos, honorate. Ipse vero qui praeest, super omnia sollicitus sit de vestra salute, de quibus debet reddere rationem. Dominica autem die, qui volunt, vinum cum Dei gratia bibant: sed qui antiqui sunt bibere compellantur; carnem tamen domantes, quantum valetudo permittit. Quando necesse est, ut aliqui ad saeculum vadant, caveant ne vadant minus quam duo vel tres. Et si oculi servorum Dei iaciantur in aliquam feminarum, cavete ne in illam figantur. Deus enim qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis. (1237)

Nemo cum saecularibus extra monasterium manducare nisi papanem, vel bibere nisi aquam praesumat, vel etiam intus manducare extra horam prandii, nisi casus infirmitatis acciderit. Qui vero infirmantur ex vobis, cum omni diligentia pertractentur, etiamsi de humillima saeculi paupertate venerint. Nec debet sanis molestum esse, si aliter tractantur in victu; sed magis congratulentur, Deo gratias agentes, quia valent quod non valent illi. Si vero, ut fieri solet, ab haereticis supervenerit incursio repentina, vel ab infidelibus, aut hostilitas, ita ut necesse sit fratribus fugam arripere, si Deo favente evaserint, mox ad nemus cum Elia redire festinent: cogitantes quod nullo modo poterunt separari, quos Dei charitas sociavit. Si quis autem contumaci animo haec observare contempserit, capiatur et subiiciatur monasterii disciplinae. Haec autem quae dico vobis, saepe per vos legantur, ne oblivioni tradantur.

Et ubi haec omnia servaveritis, nobis non parva laetitia de filiorum salute erit. Haec igitur sunt quae ut observetis praecipimus in monasterio constituti, propter quod in unum estis congregati, ut unanimes habitetis in domo, et sit vobis anima una et cor unum in Deo et Domino Iesu Christo, qui vos dirigat ad perficiendum mirabilia de lege sua.

Amen.