Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XXXIV

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1295) SERMO XXXIV. DE DUOBUS GENERIBUS HOMINUM MUNDUM DERELINQUENTIUM QUI SANCTO LOT ET UXORE SUA DESIGNANTUR

 

Audistis, fratres charissimi, quod Lot nepos Abrahae inter pessimos Sodomitas et Gomorrhaeos sancte et iuste moratus est. Quas civitates volens subvertere Dominus, ad servum suum Lot Angelos misit, ut cum malis non periret. Qui cum exiret, dixerunt ei Angeli. Salva animam tuam (Gen. XIX, 17).

Uxor vero Lot quia retro respexit, mox mutata est in statuam salis. Igitur, fratres mei, quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut inde fructum aliquem capiamus. In Lot enim et uxore sua duo genera hominum designantur, scilicet mundum derelinquentium: quorum unum perfecte deserit, aliud quoque tepide et respiciendo retro venit ad mortem.

Sodoma quoque, quae caecitas vel muta vel asperitas interpretatur, mundus est, in quo sunt homines muti et caeci, ad quos mittuntur sancti Angeli et sancti praedicatores, ut dicant, Salva animam tuam, et in monte te salvum fac. (1296) Fugere enim Sodomam, quid aliud est, quam incendium libidinis, luxuriae, superbiae et avaritiae fugere? Quibus et praecipimur non retro respicere, quia victor mundi et montem sanctae religionis ingressus, non debet retro respicere.

Quare? Quia melius esset viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam retro abire. Quid est dicere, nisi quod melius esset, quod in vita saeculari et laicali mansisset, quam postmodum solitariam vitam desereret? Apostatare enim nequam est, mortale est, cum damnatione semper vivere est. Tales enim feminae et uxori Lot comparantur, quia morientes, retro aspicientes, convertuntur in statuam salis. Lot praecipitur ut in montem se salvum faciat, per quem contemplativa vita designatur. Tu vero, homo, ascende in montem poenitentiae, ascende in montem divinae contemplationis. In hunc montem te salvum fac, in hunc montem volando transmigra sicut passer, et ibidem salva animam tuam curis et saeculi dignitate denudatus. Sic enim fecit gloriosus ille adolescens Nathanael, de quo legitur: ait enim, Magister, quid faciam, ut habeam vitam aeternam? Cui Dominus: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.

Cui adolescens: Quae sunt mandata? Cui Dominus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem tuam, et proximum tuum sicut te ipsum. Haec omnia ad tuam viam pertinent. Cui dixit adolescens: Domine, haec omnia custodivi a iuventute mea: quid mihi deest? Cui Dominus: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et sequere me (Matth. XIX, 16-21). Et secutus est Iesum adolescens ille, et nunquam retro postmodum respiciens, reliquit patrem et matrem et uxorem, filios et sorores, et animam suam.

Tunc prudens adolescens montem Dei ascendit, Sodomam et Gomorrham reliquit, incendium libidinis fugit, curam saeculi suffocavit, et montem summae contemplationis ascendens, emit in agro thesaurum absconditum, charum eum tenens in vita sua. Similiter hoc idem fecit Petrus, quando voluntarie omnia deseruit, omnia relinquens, et secutus est Iesum. Sic et Maria illa Lazari soror, cum Lazaro fratre suo et Maria virgine prudentissima, quando omnia vendiderunt, et pretium ante pedes Apostolorum posuerunt. Sic et Eliae facere placuit, et Ioanni Zachariae filio, quando eremum intraverunt. Sic et Paulus cum Antonio, quando annis multis eremum coluerunt. Sic et fratres mei, qui sanctorum patrum vitam et exempla imitari et sequi voluerunt.

Numquid nos etiam hoc idem optamus? Etenim in saeculo sumus: semper tamen, ut incoepimus, vobiscum in solitudine esse desideramus, et ostendimus opere, quando episcopali Ecclesia gravati non fuimus. Eia ergo, fratres, pro Deo iugo Dei submissi estis, ut sublata licentia peccandi catena obedientiae in proposito bono retineri possitis. Sed attendite, fratres mei et laetitia cordis mei, quod nihil proficit bene operari ex coactione, nisi ex voluntate libera faciatis. Qui enim bene faciunt coacte,

Deo non sunt accepta quae faciunt, et Simoni Cyreneo, quem Iudaei angariaverunt ut crucem Christi portaret, optime comparantur. Ecce enim Simon crucem portat cum dolore, quia non libenter portat; angariatur, sed non moratur in ea: ideo non perseverando fugit, et sine fructu a cruce recedit: quia nihil boni dicitur, nisi usque ad mortem in bono perseveretur. Sic et nos crucifigamus corpora nostra verberibus, vigiliis, abstinentia escae et potus. Sed timeo ne coacti hoc agamus, et macerantes mundo saltem voluntate vivamus. Ideo, fratres, in hunc montem obedientiae ascendamus, et quod Deo promisimus, attendamus.

Nihil est enim maius obedientia, nihil peius inobedientia. Adam periit, quia inobediens fuit: Christus resurrexit, quia Patri obedivit. (1297) Ionas inobediens a pisce asorptus est. Saül inobediens a daemone correptus est. A qua correptione liberet nos ipse Christus, ut digne ad montem contemplationis volare possimus.

Amen.