Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XXXVI

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1298) SERMO XXXVI. AD PRESBYTEROS SUOS, MALAM VITAM EORUM REPREHENDENS

 

Fratres charissimi, ut novit Charitas vestra, oportet manum mundam esse, quae polluti vasis maculas debet purgare; ne polluta deterius possit coinquinare, cum sordida sordidum tractat. Propterea, sacerdotes altissimi Dei, vobis dicitur, Mundamini qui fertis vasa Domini (Isai. LII, 11).

Vos enim estis qui vasa Domini. (1299) ferre debetis, quibus datum est nosse mysteria regni Dei. Vos estis sal terrae, lux mundi, lucerna accensa, civitas in monte posita, columnae templi, lignum scientiae in medio paradisi positum, patroni et rectores terrae, Angelorum et paradisi cives, Prophetarum filii, Patriarcharum cognati, Apostolorum successores. Mundamini ergo, ut digne cum patribus ferre possitis vasa Domini: vasa enim non solum aurea et argentea, sed etiam illa pro quibus redimendis Dominus mori dignatus est. Propterea attendat Charitas vestra, quales esse debetis, ut digne vasa Domini portare possitis.

Ait enim Apostolus: Oportet episcopum sine crimine esse, tanquam Dei dispensatorem, non protervum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri appetitorem (Tit. I, 7). Haec autem non solum ego episcopus servare debeo, sed et vos una mecum, Deo auxiliante, servare debetis.

Per omnia sine crimine sicut episcopum, ita iubet esse presbyterum, id est, irreprehensibilem, ut non quaerat uxores, non divitias, non honores, ne saecularis dicatur. Non enim debet qui animarum curam gerit, transire de domo in domum, non frequentare forum cum rusticis, non mercantias acquirere, non commatres procurare, non ligonizare, non tabernas intrare, non discurrere, nisi necessitate compulsus. Sic enim facientes irreprehensibiles sunt apud homines. Sic enim vasa Domini digne portare poterunt. Sed si contrarium fuerit, quod Dominus avertat, quomodo poterit auferre malum de medio ovium, si in delicto similiter simili corruerit vel maiori?

Non enim talis dispensator dicitur, sed potius dissipator. Aliud est enim dispensator, et aliud dominus. Dispensator enim servus est. Non enim licet dispensatori percutere servos, non occidere, non iracundiam portare: quia Dominus eius humilis, benignus et misericors est. Non ergo licet dispensatori furiosum esse. Nihil enim fetidius, nihil damnosius, nihil levius, nihil turpius in pastore furiositate. Attendat igitur pastor, attendat et dispensator, quid legitur: Servum Dei non oportet rixari, sed humilem ad omnem esse, patientem, doctorem, in mansuetudine erudientem eos qui contra moneant (II Tim. II, 24, 25). Discant ergo pastores, si offenduntur, patientes esse.

Et ut ego patientiam merear, oportet presbyteros etiam non solum abstinere a rixis, sed ab ebrietate cavere. Non enim licet clerico extra horam bibere, vel aliquid manducare, vel de domo in domum transire, et prandium vel coenam ordinare. Attendite, presbyteri mei, attendite, et si veritatem dico, nolite turbari. Nam valde despicitur clericus, qui saepe vocatus ad prandium non recusat, etiam necessitate aliqua compulsus. Saepe enim in coena vel prandio, ubi magna existit multitudo, rixae et ebrietates nascuntur, et ea quae sunt opera carnis. Ideo summe cavere debet clericus, ne extra domum suam vel episcopi prandere audeat, vel in eadem etiam audeat saecularibus praeparare.

Quid enim aliud habere debemus, nisi quod turpis lucri appetitores non simus? Omne enim lucrum remotum a presbyteris esse debet. Nam non saeculi, sed eorum quae Dei sunt, negotiatores sumus. Saeculares ad nos venire non possunt, numquid vel intelligere? Absit. Sermonem nostrum audire voluistis, et dimisso dentium dolore volui habere vos; non ut bonos vos esse audiatis, sed ut veritatem loquendo vestram miseriam intelligatis. Quid enim estis? Dicetis, Pastores sumus. Ego autem dico quod pastores estis, et verum est quod dicitis.

Sed qui pastores vel quales, dicere non audeo, quia simul vobiscum mendax. Omnes peccatores sumus, omnes in peccatis nati et concepti sumus, omnes in peccatis vivimus. Expedit tamen ut verum dicam, quia episcopus sum, quia pastor sum, quia pro vobis animam ponere paratus sum. Tacere igitur non debeo, quia licet peccator sum, animam tamen pro vestra salute ponere iam decrevi, iam me paravi. Verumtamen dicam: et omne quod verum est, a quocumque dictum, a Deo est, a Patre et Filio et Spiritu sancto est, dicere expedit, non occultare. (1300)

Nam si verum tacerem, essem vobis similis in cunctis: quod nolo. Si ergo Deus mecum, quis contra me? Numquid Fortunatus vel Arius cum suis insidiis? Nam quia verum eis dixi, ideo in eremo insidias mihi posuerunt, volentes me comprehendere et occidere; et tamen Deus me liberavit. Libenter tamen suscepissem martyrium, et etiam pro veritate mori semper paratus sum. Audit ergo, rebelles; audite, lupi rapaces; audite, vos derisores. Veniat etiam ille sanctus Ezechiel, qui portam clausam viderat in domo Domini (Ezech. XLIV, 1), surgat et vobis aperiat visionem quam vidit et palpavit. Dic dic, o sancte Ezechiel, dic presbyteris meis: Ait sibi Dominus: Fili hominis, propheta de pastoribus Israel, dicque ad eos: Vae pastoribus qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus?

Lac comedebatis, et lanis operiebamini: quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis. Quod infirmum erat non consolidastis, et quod aegrotum erat non sanastis. Quod confractum est non alligastis, et quod abiectum est non reduxistis; et quod perierat non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Et dispersae sunt oves meae. Sed ego super pastores, requiram gregem meum de manu eorum (Id. XXXIV, 2-5, 10). Ecce quomodo de vobis queritur Dominus, quia non estis pastores, sed lupi rapaces, quia omnia quasi quae facitis, propter lucrum facitis. Non solum quae ecclesiarum sunt quaeritis, sed et quae mundanorum. Ecce enim discutiamus mentem, perquiramus veritatem.

Numquid missam cantare, numquid baptizare, numquid mortuum sepelire sine pretio vel promissione dignamini? Numquid non citius mortem divitum, quam corporis salutem desideratis videre? Ecce quomodo lupi estis, ecce quomodo omni simonia infecti estis. O sacerdotes, quid agimus, quid sumus, cur tantum dormimus? Ecce latro semel furatur, semel fenus proximi tollit vel rapit: sed si capitur, blasphematur, verberatur, furtum imponitur, et tanquam latro iudicatur ad mortem. O sacerdotes mei, si fenus in laico crimen iudicatur, si propter hoc mori debet et condemnatur ad mortem; quid de vobis erit in die novissimo?

Quid de nobis faceret mundus, si super nos potestatem haberet? Quapropter tenete iustitiam, nolite lucrum facere, sed habentes victum et vestitum, contenti per omnia esse debetis. Sed qui celebrat vel praedicat vel baptizat, ut inde lucrum acquirat, bonis coelestibus de facto se privat. Ecce enim Romani principes, quantum necesse eis fuerat de divitiis suis, tantum recipiebant, aliud quoque pauperibus erogabant, iustitiam mirabilem conservabant in cunctis: propter quae et alia bona quae faciebant et observari volebant, meruerunt magnifico imperio sublimari, et timeri a cunctis in orbe. Ecce enim pagani erant, et stultissimum putabant pro Deo colere crucifixum; et tamen Deum suum timebant. Et nos qui nomen Christi in fronte portamus, quid aliud quam simoniam et latrocinia quotidie procuramus? Ego etiam infidelis eram, et non solum a Carthaginensibus, sed a Romanis acutissimus reputabar a cunctis. Copiosa turba circumdabat frequenter, et me transire videntes et audientes manum ori suo ponebant, civem Romanum tribunorum caput me fecerant, et uxorem Pontiani filiam mihi aequalem paraverant. (1301)

Audeo enim dicere, audeo hoc asserere, in nullo me mutatum fuisse, omnia contemnens, cuncta quae promiserant spernens, divitias abhorrens, civitatem caute relinquens, fugiens Mediolanum, uxorem non quaerens, cogitans nihil peius habere quam consortium mulierum et societatem. Haec omnia servus iniquitatum mearum facere nolebam: qui tamen nunc servus Christi ea quae diximus, et maiora tentor habere frequenter.

Nos autem, fratres, qui in pugna semper sumus, licet tentemur ad mundum redire, uxorari, negotiari, delicate vivere, cathedram etiam ascendere; caveamus ne cum mundo damnemur. Vos enim estis dii excelsi, in quorum synagoga Deus deorum stare desiderat. Vos estis eius vicarii, qui vicem eius geritis. Vos estis filii Excelsi omnes, quibus datur potestas ligandi atque solvendi, aperiendi etiam coelum, et infernum claudendi. Eia ergo, sacerdotes Dei excelsi; aperite aures cordis vestri, quiescite iam agere perverse, discite bene facere, pascite oves verbo et exemplo, nolite eis coelum claudere. Clauditis, dum non corrigitis; clauditis, dum male vivere ostenditis. Oculus sitis caeco, et pes claudo. Tunc enim oculus estis caeco, cum eius tenebras effugatis ignorantiae; et pes estis claudo, quando viam veritatis demonstratis, vel quando fidem eorum roboratis.

Sed si fidem vestram pro vobis roborare nescitis, quomodo aliorum fidem roborare poteritis? Et ideo attendite, nec turbemini, si veritatem dico vobis. Scio enim, et bene scio, quod vobis amara est veritas. Quare, nisi quia veritatem dico, non creditis mihi, et in melius etiam non mutamini? Amara est ergo veritas, et qui eam amant vel praedicant, saepe replentur amaritudine et dolore. Tacere tamen non audeo, nec vobis placere intendo: quia si hominibus malis placerem, servus Dei non essem. Vultis ut placeam, desideratis ut diligam: tamen non vultis ut corrigam.

Obsecro tamen vos, ut vitam emendetis, conculcantes avaritiam, despicientes luxuriam, vitantes superbiam, simoniam odientes, pauperes amantes, pompas huius saeculi renuentes, et pro nobis intercedentes, sine intermissione orantes, ut et ego una vobiscum vasa Domini digne per gratiam merear portare. Et si quis de me murmuraverit, sciat quod de patre episcopo murmuraverit; parcatur illi, et oretur pro eo.