Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XI

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1253) SERMO XI. DE LACRYMIS, COMPUNCTIONE ET POENITENTIA

 

Scitote, fratres mei charissimi, quod post mundi gaudia sequentur aeterna lamenta; quia nemo potest hic et in futuro gaudere: ideo necesse est quod unam amittat, qui aliam voluerit possidere. Si ergo, o monache, hic gaudere cupis, scias iam te exsulem esse patriae: sed si hic ploraveris, patriae coelestis civis constitueris. Beati, inquit, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5).

Sed dicet quis, Quid flere oportet, et quare flere debemus? Ego autem, filioli et fratres, dico quod flere debemus peccata quae commisimus. Iste fletus sit panis noster, quem quotidie comedere debemus die ac nocte. Flere etiam debemus populorum peccata, quasi nostra sint vulnera. Sic enim Paulus faciebat, dum clamabat, Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29) ? Flere etiam debemus de dilatione regni aeterni; quod bene ostendebat ille propheta David, cum dicebat, Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est (Psal. CXIX, 5) !

Istae enim sunt tres miseriae, quibus texitur liber Ieremiae, quibus plangit peccata animae, insultum miseriae, et dilationem patriae. Horum fletuum imbribus debemus irrigare terram mentis nostrae, ut pariat fructus bonorum operum diversosque flores virtutum. Isti quoque fletus sunt tres fluctus, per quos filii Israel transierunt ad terram promissionis. Vere peccatores de Aegypto vitiorum exeunt, mare Rubrum transeuntes, dum eorum hostes submerguntur, et vitia suffocantur. Vere cantant Domino gloriose, dum intrantes coelestem Ierusalem, deposita corruptibili veste, sanctis Angelis sunt sociati.

O monache, fac igitur ut mens tua sit liber Ezechielis, in quo scriptae erant lamentationes et vae (Ezech. II, 9) . O monache, ad has lamentationes te convertas, hos dolores amplectere cunctis diebus vitae tuae, flendo tua peccata, et non solum, ut diximus, tua, sed et proximi tui. Caveto tamen ne fleveris mortem corporalem alicuius, nec substantiarum amissionem, nec corporis infirmitatem.

Omnia enim necessaria sunt evenire, omnia haec valde communia. Ponas ergo te in Dei voluntate, relinquens sibi omnia, et ipse te reducet et conducet: quidquid tibi acciderit, libenter suscipe, Deum in omnibus lauda, omnem honorem sibi exhibeas, gratias ei solvendo. Quotidie fleas peccata quae commisisti, et quae committere proximos videas, quasi tua sint vulnera. Sic enim peccatrix illa Maria non solum in domo Pharisaei, sed etiam post adventum sancti Spiritus hoc idem ardenter perfecit. Semper enim dolebat, semper in vita sua flebat quae commiserat. (1254)

Sic fecit et Maria mater Domini, quae dum iuxta crucem staret, non sua peccata flebat, quia nullum peccatum habebat; flebat autem non tantum filii passionem, sed et Iudaeorum damnationem. Sed dices: Mortuum fratrem vel amicum video, naturalis infirmitas me invitat ad planctum. Ego autem dico tibi, monache, tempera luctum tuum. Non enim tuum est mortuos flere, sed saeculi. Non tamen prohibeo lacrymas naturales, quas naturalis necessitas exprimit. Nam multi lacrymas fundunt, et quamvis natura nos ad hoc frequenter invitet, animus tamen sapientis immobilis perseverat. O tu qui sapiens videris esse in saeculo, cave ne consentiat animus tuus mortuos deplorare. Stude ut luctus vincatur ab animo. Cave ne absorbeatur animus tuus ab infirmitate mentis. Extenuet Spiritus carnem, ratio sensualitatem. O monache, si mors imminet, noli dolere; praepara te, ut mortem timere non possis, ut post mortem vivere incipias, qui ante mortem moriendo vivebas, vel vivendo moriebaris. Cupis ergo, o monache, semper vivere? Depone fletum pro terrenis, noli plorare quae mundi sunt, et quae necessaria sunt evenire. Depone omnino fletum pro terrenis, et assume lamentum pro coelestibus. Beati, inquit, qui lugent (Matth. V, 5) ; Beati qui fletis, quia ridebitis (Luc. VI, 21).

Diligamus, inquam, lacrymas, quia suaves sunt diligentibus Deum. Delectemur semper in hac vita, fratres mei, in fletu et lamento. Simus tantum proni ad lamentum et fletum, quantum fuimus ad culpam audaces. Qualis fuit nobis intentio ad peccandum, talis sit ad poenitendum devotio. Gravia peccata gravissimis lamentis indigent. Accipite, fratres mei, compunctionem; quia sanitas animarum est, remissio peccatorum est, sacrificium spirituale est, quod Deo summe placet. Holocaustum medullatum, cor peccatoris humiliatum et quotidianis lacrymis rigatum. O monache, punge oculum mentis, ut lacryma prodeat compunctionis. O compunctio, quam sancta et mirabilis praedicaris! Tu spirituale lavacrum es, tu flagellum Dei es per quod Deus mutatur, tu stimulus per quem Deus ad hominem inclinatur, tu ligamentum per quod Deus fortiter astringitur. O compunctio sancta et immaculata, sine qua adultis non valet Baptismus, sine qua ad iudicium Domini corpus recipitur, sine qua infructuosa est omnis confessio, sine qua omnis satisfactio inanis est.

O compunctio lacrymosa! o lacryma mentem purgans, intentionem fecundans, confessionem irrigans, animam sanctificans! Haec est lacryma sanctae compunctionis soror, quae motus illicitos exstinguit, paradisum aperit, infernum claudit, mundumque despicere in cunctis facit. O felix lacryma! tu carnalem cogitationem exstinguis, peccatorum morbos expellis, virus culpae evomis. O felix tabula, o vitalis navicula, per quam naufragus redire potest ad portum salutis! O aqua salutaris, per quam omne peccatum destruitur! O via, per quam ad paradisum gradimur! O spirituale conductum, per quod de invio ad viam transitur! O felix lavacrum poenitentiae lacrymarum, quod toties valet ad purgandum, quoties purgatione indiget cor humanum! Haec est, fratres mei, herba coelestis illius fullonis, qua vestes servorum suorum deturpatas a sorde quotidie purgat. Hoc est coeleste nitrum, quod de rore divinae gratiae decoctum, abstergit maculas peccatorum. Hoc est lixivium, quo interioris hominis caput optime abluitur. O lacryma, tu contra ruinas hominum suave solatium, quae passionis Christi es vicaria, contra peccatum ponens remedium, ut per te toties cogatur Christus mori, quoties labitur homo in abyssum peccatorum! O monache, ergo a lacrymis quis continere se poterit?

Intremus, obsecro, conscientias nostras, discutiamus eas; et si risimus in iuventute, saltem in senectute fleamus, cogitantes quid Christo et quid diabolo tempore nostrae iuventutis persolvimus. (1255) Et si antequam ad eremum pervenimus, visus nos incurvavit per concupiscentiam, si guttur per gulam, si auditus per enormitatem verborum vel spontaneam detractionis audientiam, si lingua claudicavit in verbo, si olfactus erravit in odoramento, si tactus fefellit in suavitate, si gressus ad furtum, si in his vel aliquo istorum inveneris culpam, ablue culpam per lacrymam: iuxta quantitatem sordis mensura lacrymas, assumendo poenitentiam, quae mater est omnium bonorum. Timor autem qui poenitentiam concipit, compunctionem parit. Poenitentia illa digna et bona est, quae peccata peracta deplorat sic, ut deplorata iterum non committat. Quid ergo poenitentia est, nisi ante acta deflere, et flenda iterum non committere?

Nam qui sic peccata deplorat, ut iterum peccata committat, adhuc poenitentiam agere ignorat. Numquid et qui dissimulat, irrisor est, et non poenitens, qui adhuc agit quod poenitet? Poeniteamini igitur, fratres mei, et poenitentes poenitentiam agite in fletu et lamento; ut digne ridere possitis in gloria beatorum.

Amen.