Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XIII

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1256) SERMO XIII. DE FORTITUDINE TENENDA

 

Quia in hac vasta solitudine Dei gratia sumus in unum congregati, ut unanimes habitemus in domo, et sint nobis omnia communia; propterea inter caeteras virtutes fortitudinem oportet nos rapere, sequi et imitari. Nam si hanc virtutem amplexi fuerimus, fratres, iacula fortunae non timebimus, deridebimus diaboli blanda, et spernemus irata.

O fratres mei, ligate haec in cordibus vestris, quoniam qui fortis est, liber est. Non enim servit fortunae, non vanitati mundanae. O fratres mei et laetitia cordis mei, considerate quanta fuerit in martyribus fortitudo, qui velut impassibiles tormenta despiciunt, tyrannos confundunt, cuncta quae mundi sunt despiciunt: qui licet decoriati, licet combusti, licet in cunctis membris afflicti, licet in omnibus corpore sint proiecti, non tamen legimus eos esse mente mutatos.

Sed scire debetis, fratres, quod multis modis dicitur fortitudo, hypocritarum videlicet, philosophorum, et bonorum fidelium. Hypocrita denique multa sustinet, multa portat, et fortis in cunctis apparet. Sed vae hypocritae, quia venando mundi gloriam aeternam poenam meretur. Hic sic trahit gloriam, quod non habeat gloriam. Haec enim fortitudo non virtus est, sed vitium; non magnanimitas, sed infirmitas; non bonitas, sed imbecillitas appellatur. Hanc praetendunt haeretici, hanc rapiunt falsi fratres, de quorum numero, Dei gratia, vos nunquam esse cognovi. Quaedam etiam fortitudo est philosophorum, qui calcaverunt divitias, honores, pompas, dignitates, et aliquando membra propriorum corporum: sed haec fortitudo est insufficiens ad aeternae vitae meritum. Quare? Quia carebant charitate et timore Dei. Ipsa denique charitas est forma omnis bonae actionis.

O quantus rigor fortitudinis fuit in Platone! o quot et quanta patiebatur contraria! Sed quia fundamento fidei caruit, propterea spes eam fortitudinem non erexit: et quia charitate non profecit, ideo virtutis meritum omnino amisit. Sed est et alia fortitudo, qua boni quotidie certant usque ad mortem. Tales sunt fundati in Deo: et ideo supra diximus, fratres, nec verba nec impiorum verbera timent. Haec est illa mirabilis fortitudo, qua Moyses asperitatem viae deserti vicit: hic est panis coelestis, qui Eliam in deserto pavit. Haec est fortitudo, quae mortem spernit: haec est clavis, qua domus Dei patescit et aperitur. Haec est, quae habenas voluptatis sub freno rationis iacere cogit. Haec est, qua Ioannes in deserto decoratur. Haec est, qua Paulus eremitarum forma beatificatur. (1257)

Haec Antonii aliorumque sanctorum patrum lorica est et zona, qua praecincti et armati in excelsis indefessa voce quotidie clamare non cessant. O fortitudo, eremitarum baculus, coenobitarum cingulus, monachorumque omnium sacramentum; tu contra paupertatem vales, ut non frangatur animus paupertatem amantis; sed amplior sit interius, et magis ditescat in mente. Quanto minus abundat in rebus fortunae, tanto plus valet fortitudo contra mundi insultum.

O fortitudo, si dolorem pateris, tu in omnibus gratias agis, tu in tribulatione divitias spirituales et delicias invenis; ut potius morbi cedant in mentis commodum, quam corporis detrimentum. O fortitudo, omnem crudelitatem evacuas, carcerem respuis, crucem non metuis, equuleum amplecteris, optas vincula, spontanea semper curris ad mortem. O monache, nihil valet cursus tui bravii, nihil tua operatio, nisi columna fortitudinis roboretur.

Nihil est aedificium boni operis, nisi columnam fortitudinis amplexeris. Sed si columna fortitudinis fracta fuerit, totum aedificium bonorum operum ruit. Hanc si David tenuisset, homicidium et adulterium non commisisset. Si Samson hanc servasset, femina cum inimicis non tradidisset. Si Salomon hanc dilexisset, idola non adorasset. Si Petrus hanc tenuisset, ad vocem ancillae fidem non negasset. Si filii Israel hanc habuissent, minime in deserto murmurassent. Eia igitur, fratres; estote fortes in bello tentationum, tribulationum, infirmitatum, iniuriarum, et pugnate cum antiquo serpente, et accipietis regnum aeternum.

Amen.