Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XVII

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1262) SERMO XVII. DE VIGILATIONE ET OTIOSITATE VITANDA

 

Apostolus Petrus, fratres charissimi ac dilectissimi, de vestra salute sollicitus, vos dulciter admonet, et ad vigilandum vos exhortatur inter caetera dicens: Vigilate, fratres, quia adversarius vester diabolus quaerit quem devoret, cui resistere debemus per fidem (I Petr. V, 8) . Sed fides quaerit orationem, oratio autem optat prudentiam. Quid ergo, nisi quod prudentes simus in fide fundati, et vigilemus in orationibus?

Quare in vigiliis, fratres, vigilare debemus, nisi quia si non vigilaverimus, et otiosi permanserimus, quid aliud quam tepidi in hac solitudine apparebimus? Et si tepidi fuerimus, incipiet nos evomere Salvator de ore suo, de consortio suo, de plebe sancta sua, quod nec calidi nec frigidi sumus.

Vigilate ergo, fratres, otiositatem deponentes in cunctis. Quid enim otium est, nisi vivi hominis sepultura, ut ait paganus ille sanctissimi Apostoli amicus charissimus? Per otiositatem, fratres charissimi, rigorem sanctae solitariae religionis fastidimus, per hanc eremum saepe exire tentamur, per hanc accendimur frequenter ad luxuriam, per hanc animamur ad superbiam, per hanc ducimur ad mundi gloriam, per hanc tentamur delicate pasci, per hanc suffocamur pretiose vestiri, per hanc ad superfluam dormitionem trahimur, per hanc ad verba saecularia ducimur libenter audire. Haec est illa otiositas pessima, quae frequenter sanctorum conventus destruit, pariens in eis luxuriam, nutriens in eis gulam, seminans inter eos zizaniam, generans inter eos homicidia, et omnia quae sunt opera carnis. Quid ergo dicis, o frater?

Quid otiose agere potes, nisi opera carnis? Nunquam quis civis coelorum erit, si otiositatem amaverit. Ergo, frater, qui in eremo habitas, si vis perfectus esse, fuge otiositatem; quia in servis Dei nihil peius reperitur. Surge ergo qui dormis, o rusticane mi frater chare. Surge tu qui in eremo habitas, si clausos mentis oculos habes. Surge tu, qui nec ad alta virtutum oculos mentis protendis, nec ad videndum quae necessaria tibi sunt, oculos mentis aperire vales: fuge otium, et aliquid facere memento. O fratres mei, semper occupatos vos esse desidero, ut bravium salutis per gratiam recipere mereamini. Hanc fugere cupiens sanctus monachorum pater Antonius, clamavit ad Dominum in eremo, et dixit: O Samaritane Domine Deus meus, o animarum et corporum vere custos, suscita in me gratiam tuam, infunde servo tuo misericordiam, ut in eremo collocatus, in tuo conspectu otiosus non maneam. Et audivit Antonius: Antoni, cupis Deo placere? Ora: et dum orare non poteris, manibus labora, et semper aliquid facito. Fac quod in te est, age quod potes: et non deficiet tibi auxilium de sancto. Quid ergo diffidis, o frater? Numquid idem Deus est?

Numquid et pro te idem cucifixus est? Age igitur quod bonum est. Fuge otium, quod mors est, et aperi oculos mentis et corporis; videbisque singulas creaturas officiis singulis deputatas. Ecce enim sol cursum anni perficit, luna etiam mensibus et vicissitudinibus discurrit, et caeterae stellae. Omnia enim sibi deputata officia sine quiete exercent. Numquid etiam animalia bruta ad suae naturae industriam otium fugiunt? Numquid non semper laborant, ut conserventur in esse? Numquid in suis necessitatibus deficere et pigrescere ea videmus? Absit. Omnia enim obedientia sunt, omnia enim agunt quod agere debent. Solus autem miser homo acedia soporatus a suo officio frequenter recedit, et Dei imaginem in se deturpans in acedia perseverat. Erubesce, o christiane, et absconde te a facie Salvatoris tui, quoniam insipientior iumentis et formicis hodie factus esse comprobaris. Vade enim ad formicam, et considera semitas eius.

Disce ab ea, miser, qui capite clevato perambulas, et super astra coelorum iam ascendere quaeris; considera semitas eius, quia cum praeceptorem non habeat, tanquam de salute sua sollicita, in aestate grana colligere non desistit, quibus vivere possit in hieme. Non enim solum saeculares hoc attendere debent, sed et nos qui Dei gratia in eremo sumus, et in hac vasta solitudine habitamus, formicarum conditiones debemus attendere, et eas in suo opere imitari. (1264)

Laborare enim sine intermissione debemus, ut fructum bonum operum acquiramus in aestate praesentis vitae tam sollicite et sedule, ut tempore hiemali, et tempore frigoris et iudicii non fame pereamus, sed bonis cunctis ornati aeternaliter reficiamur in patria. Eia ergo, fratres mei dilectissimi, corona mea et gaudium meum quod estis; omnem otiositatem expellite, semper aliquid boni facite, et quem taedet orare vel psallere, laborare manibus non differat: cogitantes quod quamdiu David exercitavit se in militia, non insultavit sibi luxuria; sed postquam in domo otiosus remansit, laboravit adulterio, et homicidium commisit. Samson dum cum Philistaeis pugnavit, non potuit capi ab hostibus; sed postquam dormivit in sinu feminae, et otiose cum ea remansit, mox capitur, et caecatur ab hostibus.

Salomon dum occupatus esset in aedificatione templi, non sensit luxuriam; sed recedens ab opere, mox persensit insultum luxuriae, et deficiens, femina instigante ad idola, adoravit in thalamo vitulum aureum. Vigilate ergo, fratres mei, vigilate, et nolite deficere; quia nec sanctiores David, nec fortiores Samsone, nec sapientiores Salomone vos esse cognovi. Deponatis omnem acediam, quae sermonem nudum facit, bonis omnibus vos privat, virtutum vestimentis vos expoliat. O fratres mei, honesto opere semper occupatos vos esse desidero, et quod perdidistis in saeculo per praeteritum, recuperetis laborando in eremo in futuro. Et si aliqui sunt ex vobis, qui per annos octoginta et amplius in eremo sunt sanctissime conversati, iugo sanctae obedientiae, paupertatis et castitatis decorati, iam gaudeant exspectantes beatam spem et adventum Domini. Isti enim, ut videmus, qui amplius ieiuniis et orationibus et operibus monasterii insistere non possunt (fecerunt enim dum potuerunt); propterea, filioli mei, si modo non faciunt ea quae facere consueverunt, non sit vobis molestum. Si quiescunt, non miremini: si venerantur a me ut patres, non tristemini, quia ipsi digni sunt. Non enim dolere debetis, quia charitas non cogitat malum, gaudet autem de bono.

Ideo volumus, et in Christi nomine ordinamus, ut et ipsi qui centum annorum et amplius sunt, Pater noster sedendo in lectulo dicant, et diligenter eis sine murmure serviatur, ut et ipsi pro nobis intercedant in coelis, quorum habitatio iam ibi est: quam obtinere faciat nos ille qui est benedictus in saecula saeculorum.

Amen.