Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO LXVIII

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1354) SERMO LXVIII. QUOMODO PER VIRTUTES OBVIANDUM SIT VITIIS; ET DE MISERIA INFERNALI

 

Fratres, satis timere nos oportet propter tres causas; hoc est, gulam, cupiditatem, et superbiam: quia diabolus istis tribus circumvenit patrem nostrum Adam, dicens, In quacumque die comederitis ex hoc fructu, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii (Gen. III, 5). Nos autem teneamus mente, et timeamus istas tres causas pessimas, ne ut Adam nuduli expellamur de paradiso. Contra gulam et ingluviem ventris, abstinentiam, contra cupiditatem et avaritiam, paupertatem spiritus et eleemosynarum largitionem, contra superbiam et elationem, veram humilitatem et omnimodam subiectionem exercentes: haec scientes quia Angelos Dei custodes habemus, sicut ipse Salvator ait: Amen dico vobis; Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Matth. XVIII, 10).

Quapropter certe credere possumus, quia omnia opera nostra quae operamur die ac nocte, sive bona sive mala, ab ipsis in conspectu Dei nuntiata erunt.

Nam Angelus bonus hortatur nos consilio boni, quia cum aliquid boni agimus, ipsum a dextris nostris esse credamus. Cum vero malum aliquid cogitamus, aut facimus, sive parvum, sive magnum, hoc nulli dubium quin malignum angelum hortatorem habeamus, qui super hoc nos gaudens irridet, cum Angelus sanctus tristatur et dolet. Et ideo cum verba otiosa dicimus aut quidquam mali facimus, diabolicum consilium est. Cum autem ingemiscimus, et pro peccatis nostris suspiramus, aut opera virtutum facimus, tunc Angelum Dei sanctum administratorem et consiliatorem habemus.

Nam de illis tribus causis, quas superius diximus, et quas diabolus in Adam subministravit per instinctionem mali consilii, solerti custodia nos caveamus. Istae enim tres, gula videlicet, cupiditas et superbia, multa et infinita generant mala. Occasionantur namque hae malae et principales vitiorum radices, sacrilegium, homicidium, fornicationem, furtum, avaritiam, luxuriam, falsum testimonium, iram, discordiam, periurium, et his similia. (1355)

Nos igitur, fratres charissimi, ponamus contra superbiam et elationem veram humilitatem, contra gulam abstinentiam, contra cupiditatem eleemosynam, contra sacrilegium perfectam poenitentiam, contra homicidium Dei et proximi dilectionem, contra furtum benignitatem, contra avaritiam charitatem, contra luxuriam castitatem, contra falsum testimonium veritatem cordis et oris, contra iram pacem, contra discordiam veram concordiam et vinculum pacis firmum, contra periurium timorem Domini: et super omnibus spem firmam, fidem rectam, charitatem perfectam. Taliter per virtutes vitiis obviando, et contraria contrariis curando, coram Deo et hominibus cum iustitia et aequitate vivamus. Ista enim sunt arma angelica, lorica et arcus virtutum, scutum fidei firmissimum, et galea salutis.

Qui haec arma in fide non haesitans secum portaverit, nullus ei diabolus nocere poterit. O fratres charissimi, contra pessimum hostem, id est, immitissimum generis humani inimicum tantum nos armare debemus, ut ipsum viriliter superare valeamus, qui semper paratus est velut latro ad furandum opera nostra bona, consilia mala subministrando. Certe multi audacia diabolica decipiuntur, et securitate propria, quam sibi fingunt, decipiuntur,

Dicunt enim, Iuvenis sum: dum est mihi tempus, et interim quod floret in me iuventus, fruar mundo; cum ad senectutem venero, et amplius quae volo exercere nequivero, tunc poenitentiam agens abstinebo. Et non cogitat ille miser, quod non habet certum unius horae vel momenti spatium, seu etiam potestatem de vita sua. Eia, charissimi fratres; non vos decipiat aut seducat ista pessima securitas: quae non securitas, sed potius periculum dici potest. Proinde diem mortis semper in memoria habeamus, semper in timore Domini stantes, poenitentiam agamus, quia transitus noster, vita videlicet huius saeculi, brevis est, et caduca ac fragilis ista misera praesentis mundi temporalis potentia. Dic ubi imperatores et reges, ubi duces, principes aut barones, ubi aurum et argentum ac ornamenta eorum? Scriptum est, Potentes potenter tormenta patientur (Sap. VI, 7).

Vae tam obscurae mansioni, vae tam languidae foveae, vae tam tenebrosae, tam profundae et opacae cavernae! Pensemus, charissimi, quomodo de tam parva consolatione, tam longa calamitas; de tam brevi laetitia, tam longa tristitia; de tam modica luce, tam magnae tenebrae; de tam exiguo lucro, tam grave damnum; de tam vana securitate, tam forte periculum; de tam parva potentia huius temporis, tam longa tormenta sine fine mansura; de tam brevi iucunditate, tam longae et tamen amarae lacrymae; de tam inani huius mundi pompa, dira gehennalis provenit poena: de qua non liberabit pater filium, nec pro patre filius fideiubebit; ubi non reperitur amicus qui redimat, nec frater qui succurrat. Ubi qui ibi sunt, mori quaerunt, sed mortem impetrare nequeunt. Ubi amara poenitentia tarde agitur, nec ob hoc sic poenitens adiuvatur.

Ibi nulla vita, sed mansio dura et mors aeterna; ibi tenebrosus ignis et locus horribilis, ibi flamma gehennalis et inexstinguibilis, ibi immensa tormenta et suspiria valida, ibi luctuosi gemitus et languor longus, ibi miseri cum miseris, superbi cum superbis, homicidae cum homicidis, adulteri cum adulteris, avari cum avaris, fures cum iniquis, falsi praelati cum falsis subditis, dissoluti religiosi cum dissolutis sociis et sociabus lascivis, et sic de singulis. Qui omnes simul inenarrabiliter cruciabuntur, et infernali carcere sine fine torquentur. De quo nos vitiis emendatos omnipotens Deus eripere dignetur; qui vivit et regnat in saecula saeculorum.

Amen.