Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO XIV

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1257) SERMO XIV. DE IUSTITIA ET CORRECTIONE FRATERNA

 

Ut bene nostis, fratres charissimi, tria monasteria apud Hipponem Dei gratia merui laudabiliter ad honorem sanctae Trinitatis construere. Quorum primum hoc est, in quo iam multis annis modico pabulo contenti alacriter commoramini, bestiis associati, avibus ministrati, ciborumque spernentes delicias, et visus hominum fugientes.

Et ideo non ego miser; sed vos saepe Angelorum assueti estis colloquiis. Aliud quoque monasterium in horto, quem sanctus noster pater Valerius mihi dedit, aedificatum est. Et quoniam postquam presbyter episcopus factus sum, nec semper hic vobiscum habitare potui, nec cum fratribus qui in praedicto monasterio sunt; propterea infra domum episcopi mecum habere volui monasterium clericorum, et cum eisdem pariter vivere coepi secundum apostolicam traditionem.

Ad vos ergo tantum, qui in eremo laudabiliter vivere voluistis, pertinet verbum istud audire et intelligere, atque operibus adimplere quod dicitur, Diligite iustitiam. Ad fratres autem nostros et clericos qui in urbe habitant, quibus etiam expedit praedicare quotidie verbum Dei, pertinet non solum diligere iustitiam quoad se ipsos; sed etiam iudicare, reprehendere, obsecrare, increpare in omni patientia et doctrina populum electum Dei. Et licet fratres nostri qui collocati sunt in horto sancti episcopi Valerii, satis distent ab urbe, quia eorum tamen fama divinitus divulgata est, ordinavi ut verbum Dei populo salubriter praedicarent, animaeque fidelium suam vitam et exempla audiendo et videndo sponte redirent ad illum qui ex nihilo cuncta creavit. Ecce quomodo terram iudicant, ligant et solvunt quae volunt, semper Deo favente. (1258) Vos vero qui segregati estis a saeculo, qui etiam vitam tutiorem eligere voluistis, audite quod in cunctis maxime iustitiam diligere debeatis.

O fratres mei et laetitia cordis mei, vultis scire quomodo vos solitarii iustitiam diligere debeatis? Cavete ne sic ab alterius oculo festucam eiiciatis, ut in oculo proprio trabem non videatis: nec sic alterius velitis relevare lapsum, ut vestrum non videatis casum. Nec sic alterius curare debetis morbum, ut et vos ipsos postponatis aegrotos, ne cuilibet vestrum dicatur, Medice, cura primo te ipsum (Luc. IV, 23) . Cura ergo primo te ipsum, o monache; ut curatus, alterius vulnera curare possis. Audite, fratres mei, audite quid Dominus dixerit Pharisaeis adulteram accusantibus: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat (Ioan. VIII, 7) . O monache, in quo alium iudicas, te ipsum condemnas.

Qua fronte, fratres mei, poterimus arguere alios de eo quod in nobis gravius invenimus? Ad nos igitur, fratres, pertinet mundos esse et sanctos: et si tunc fratrem nostrum peccare videmus, reprehendere eum cum omni mansuetudine debemus, ne per nostram negligentiam pereat. Charitas enim non odii, non rancoris, sed zelo iustitiae gladium correctionis evaginare debet. Tunc semper misericordia ligata sit in cordibus vestris; ne, velut Iudas, ille qui peccavit, desperatus ad suspendium pergat. Hoc autem ad vos maxime pertinet, fratres, sed quid ad fratres in urbe habitantes pertineat, audiamus. Certe non solum hoc, sed etiam spectat ne iudicium odio exasperent, ne crudelitate inflamment, ne amore pecuniae emolliant, quia pauperes vere sumus, et spectaculum facti sumus Angelis et hominibus, ne timore iustitiam relinquant, ne eos moveat res purpurea, nec divitis munera: sed magis saccus pauperis, orphani et pupilli eos movere debet Dei iustitiam cum labore exercere. Regia via, qui terram iudicant, incedere debent, nec declinare ad dexteram molliendo in iudicium, nec ad sinistram exasperando in supplicium.

Non enim crudelitas est, punire reatum, sed iustitia; non tyrannicum, sed divinae rectitudinis iudicium. Non tamen volumus, nec consilium damus, ut mox iudicent; sed cum omni maturitate incedant, et inventa discussaque rei causa in Christi nomine iudicent delinquentes; et si publice peccaverint, publice puniantur, ut et caeteri iustitiam diligentes fortius diligant, et iustitiam metuentes metuant, et caveant ne delinquant. O sancta laudabilisque iustitia! sub te et per te pudicitia regnat, pax per te triumphat et securitas, dignitas per te floret, et fructum affert in patientia. O iustitia, qui te amaverit, qui te strinxerit, cum Moyse mare mundi vitiorum sanguine rubricatum, sicco vestigio pertransibit. Haec est virga, qua petra percussa manat in fluenta; quia lapidea subditorum corda iudicio iustitiae tacta, in virtutum exuberant flumina. Haec est virga Aaron, quae fronduit, floruit, et fructum peperit: quia iustitia quasi frondet, dum mente concipitur; floret, dum viriliter exercetur; fructificat, dum subditus corrigitur.

Haec est ventilabrum, quo granum dividitur a palea, sanies a morbo eiicitur, quia contra morbum peccati opponendum est mordax emplastrum, ne in maius vitium tabes exuberet incurata, et in augmentum facinoris redundet iniquitas impunita. Haec est mensura, qua debemus metiri poenas, et merita ponderare. Attendite tamen, fratres mei pastores, qui terram iudicare debetis, quod aliquando iustitia est relaxanda propter scandalum multorum, aliquando exaggeranda est, ut sit cautela reliquorum. Tunc vere iustitia dicitur gladius ex utraque parte acutus, quia hominis defendit corpus ab exterioribus iniuriis, et animam a spiritualibus molestiis. Haec est medicina vitiorum, antidotum peccatorum. Haec est pugio, quo Phinees transfixit coeuntem cum Madianitide Iudaeum, et cessavit quassatio. Haec est lapis, quo David percussit Philistaeum, et a servitute Israel liberavit. Haec autem sine discretione, gladius est in manu furiosi. Haec sine prudentia, est mors et bonorum persecutio. (1259) Haec sine misericordia, gladius est in manu tyranni.

Cum summa enim discretione, fratres mei, tenenda est iustitia, cum summa deliberatione inferenda est poena, non iudicando ex suspicione, sed ex omni certitudine veritatis. Attendite, fratres mei, et ante probate, et postea recte iudicate, non secundum faciem, sed recto iudicio. O quam facile est iudicare: sed o quam amarum, quod iudicatum est retrahere! Ideo non puer, non insensatus vobis praeesse debet, sed annosus, prudens, castus, sobrius, ut in progressu et statu sal terrae et lux mundi cunctis appareat: talis iustitiam non poterit ignorare. Tunc enim regnum Romanorum pacifice tamdiu perseveravit, quamdiu sapientes regnare permiserunt: sed dum iuvenes et inexpertos regnare permiserunt, tanquam iustitiam ignorantes, acceptores personarum facti sunt: et sic iustitiam perdentes, dominium orbis terrarum perdiderunt. Iuvenes ergo imprudentes, duces vel Ecclesiarum pastores constituendi non sunt; ne ipsi simul cum populo pereant. Tales enim si praesunt, non solum praeterita et futura non cogitant; sed audire quod bonum est et verum aures suas obturant. Taliter etiam non solum iuvenes, sed etiam antiquatos in diebus malis haec facere frequenter, minime dubitamus. Vita enim pastoris omnibus diebus prodesse debet. Sed quomodo hoc quisquam facere poterit, si iustitiam ignoraverit, et regnare in aeternum crediderit? Isti memorari novissima sua non possunt, quia in aeternum vivere credunt. O fratres, sicut frequenter diximus, pastores et principes Romanorum scientiam de praeteritis habebant, in quibus certificari optime poterant, et de futuris aliquid scire semper procurabant.

In hoc autem exercitium eorum consistebat, quod iustitiam usque ad mortem prosequebantur, et pro ea moriendo felices se esse putabant. Tu vero, o monache qui praees, obsecro, memorare quid es, quid fuisti, quid eris; tunc iustus reputaberis a Deo, et in aeternum non peccabis. Haec autem, fratres mei, sit semper nostra exercitatio: et si haec fecerimus, fideles et iusti semper erimus. Sed sunt aliqui, licet Dei gratia non inter nos, qui spiritu libertatis vivere volunt, superbi, avari, dyscoli, gulosi, adulteri: qui si ab aliquo reprehenduntur, latrant ut canes, mordent ut serpentes, devorant ut leones, dolent ut parturientes, dicentes malum bonum et bonum malum. Tales aperta facie, vivoque sermone negare iustitiam praesumunt, dicentes, Ecce quomodo me persequitur hypocrita, qui iustitiam tenere videtur.

Talis denique, fratres, omnibus peior est; et melius illi fuisset, si in saeculo remansisset. Et ideo si in nostra congregatione aliquem talem in venerimus, quod Deus avertat, qui sic iustitiam calcare voluerit, non tenendus est, sed expellendus, tanquam vivere volens in spiritu libertatis suae. A quibus tamen nos liberet Deus, sicut hactenus fecit per gratiam suam: ut nostra sancta et immaculata religio de bono in melius semper augmentetur, per Iesum Christum Salvatorem nostrum.

Amen.