Percorso : HOME > Scriptorium >  Fratres in Eremo

Fratres in eremo: Dell'eloquenza di S. Agostino

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

Sant'Agostino di Botticelli a Firenze

 

 

 

AD FRATRES IN EREMO COMMORANTES

SERMO VII

dello PSEUDO AGOSTINO

 

 

 

(PL 40 1248) SERMO VII. DE OBEDIENTIA

 

Fratres mei dilectissimi, obedire oportet Deo in omnibus, si salvari cupimus in eremo. Et si difficile nobis videtur, considerare debemus obedientiam Filii Dei, et nostram deponere contumaciam non differamus. Ipse enim Dei Filius obediens fuit usque ad mortem crucis: et nos contemnimus eius obedire praeceptis? Christus enim obediens fuit usque ad mortem, non pro sua, sed pro nostra utilitate.

Estote ergo non pro sua, sed pro vestra utilitate sibi obedientes. Ecce enim, fratres, angelus in omnibus obedit Deo; et tu qui cinis es, contradicis Deo? Insensibilia obediunt Deo, et tu rationalis resistis Deo? Sol a sua semita non deviat, nec luna, nec stellae; omnia enim coelica suis indulgent officiis; tu vero Dei voluntati quasi in omnibus resistis. (1249) Ad nutum Dei campi floribus decorantur, terra imbribus fecundatur, frondibus crispatur silva, in nemore citharizat avicula; omnia Deo obediunt, et solus homo Dei voluntati resistit. O monache, lege quod dicitur, Melior est obedientia quam victima (I Reg. XV, 22).

Quae causa est, nisi quia in victimis aliena immolatur caro, sed in obedientia voluntas propria et caro mactatur?

Estote ergo, fratres mei, obedientes, ut Deum placare possitis de peccatis commissis. Tanto enim citius placat homo Deum, quanto repressa arbitrii sui superbia gladio praecepti se immolat. Cavete tamen in obedientia, fratres mei; sub ipsa enim potest latere fel draconis sub specie mellis, lupus sub pelle ovina: in potu enim dulci venenum saepe latitat, et in olla saepe mors ponitur. Attendat ergo qui praecipit, et qui obedire intendit, quod obedientia sit honesta, et omni discretione decorata. Nam si discreta non fuerit, crudelitas existimanda est: si honesta non fuerit, nullatenus obedire debemus. Verbi gratia, si nobis praecipitur, quod Deum non diligamus, vel quod Deum odio habeamus, numquid obedire debemus? numquid vel ipse Deus hoc praecipere potest? Honesta igitur, fratres, debent praecipi et iusta: et si honesta vel iusta non fuerint, nullatenus obedire debemus, etiamsi apostolus nobis hoc indicaverit.

Tenete igitur, fratres mei, et in cordibus vestris alligate, quod obedientia sine discretione cassa est, et venit, non ex parte obedientis, sed praecipientis: et obedientia honestate privata, superbia est, et venit ex utriusque parte, consentientis et praecipientis, et in die novissimo pari poena punientur. Custodite quid praecipitis, cavete et ponderate quid imponitis. Verum quotiescumque obedientia honesta et iusta non fuerit, toties ad irregularitatem se devenisse pastores agnoverint. Obedientia igitur, fratres mei, tunc vera, tunc sancta, tunc meritoria est, quando ditata est discretione, honestate, iustitia et humilitate. Istae enim sunt sociae sanctae obedientiae, sine quibus omnis obedientia vana est et inutilis.

Haec est illa obedientia quae concordiam conservat in Angelis, pacem nutrit in monachis, tranquillitatem generat in civibus. Haec est illa obedientia, sine qua respublica stare non potest, sine qua familia aliqua regi non potest. O quam enorme vitium, quod obedientiae contrarium fuit! Per hoc diabolus coelum perdidit, per hoc homo paradisum amisit, per hoc Saül regnum, per hoc Salomon amorem divinum.

O sancta Dei sponsa obedientia! tu perfecta scala es qua coelum ascenditur, tu quadriga qua Elias vectus est in paradisum, tu porta paradisi fidelibus, et clausura reorum. O sancta obedientia, tu humilitatem nutris, tu patientiam probas, tu mansuetudinem examinas.

Estote ergo, fratres, cum Abraham obedientes, reddentes quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Tunc vero reddimus Caesari debitum suum, quando duliam praelatis nostris reddimus. Haec enim dulia consistit in reverentiae exhibitione et dilectione. Hoc autem facere debemus non solum pastoribus, sed et sanctis Dei; et tunc reddimus per obedientiam quae sunt Caesaris Caesari. Sed tunc reddimus quae sunt Dei Deo, quando in latria perseveramus: hoc enim soli Deo congruit. Haec enim consistit in oratione, et gratiarum actione, et cultus exterioris exhibitione, et interioris mentis devotione. Quod facere nos et perseverare nobis Deus praestare dignetur in aeternum benedictus Amen.